①Litteris [a Fabio] C. Caesaris consulibus redditis
aegre ab his impetratum est summa tribunorum plebis contentione,
ut in senatu recitarentur;
ut vero ex litteris ad senatum referretur, impetrari non potuit.
②Referunt consules de re publica [in civitate].
L. Lentulus consul senatu rei<que> publicae se non defuturum pollicetur,
si audacter ac fortiter sententias dicere velint;
③sin Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur,
ut superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum
neque senatus auctoritati obtemperaturum;
habere se quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum.
④In eandem sententiam loquitur Scipio:
Pompeio esse in animo rei publicae non deesse, si senatus sequatur;
si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium,
si postea velit, senatum imploraturum.
①Haec Scipionis oratio,
quod senatus in urbe habebatur Pompeiusque aderat,
ex ipsius ore Pompei mitti videbatur.
②Dixerat aliquis leniorem sententiam,
ut primo M. Marcellus, ingressus in eam orationem,
non oportere ante de ea re ad senatum referri,
quam dilectus tota Italia habiti et exercitus conscripti essent,
quo praesidio tuto et libere senatus, quae vellet, decernere auderet;
③ut M. Calidius, qui censebat,
ut Pompeius in suas provincias proficisceretur,
ne qua esset armorum causa;
timere Caesarem, ereptis ab eo duabus legionibus,
ne ad eius periculum reservare et retinere eas ad urbem Pompeius videretur;
ut M. Rufus, qui sententiam Calidi paucis fere mutatis rebus sequebatur.
④Hi omnes convicio L. Lentuli consulis correpti exagitabantur.
⑤Lentulus sententiam Calidi pronuntiaturum se omnino negavit,
Marcellus perterritus conviciis a sua sententia discessit.
⑥Sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus,
minis amicorum Pompei plerique compulsi,
inviti et coacti Scipionis sententiam sequuntur:
uti ante certam diem Caesar exercitum dimittat;
si non faciat, eum adversus rem publicam facturum videri.
⑦Intercedit M. Antonius, Q. Cassius, tribuni plebis.
Refertur confestim de intercessione tribunorum.
⑧Dicuntur sententiae graves;
ut quisque acerbissime crudelissimeque dixit,
ita quam maxime ab inimicis Caesaris conlaudatur.
①Misso ad vesperum senatu omnes,
qui sunt eius ordinis, a Pompeio evocantur.
Laudat <promptos> Pompeius atque in posterum confirmat,
segniores castigat atque incitat.
②Multi undique ex veteribus Pompei exercitibus
spe praemiorum atque ordinum evocantur,
multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare, arcessuntur.
③Completur urbs et ipsum comitium tribunis, centurionibus, evocatis.
④Omnes amici consulum, necessarii Pompei
atque eorum, qui veteres inimicitias cum Caesare gerebant,
in senatum coguntur;
⑤quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur,
plerisque vero libere decernendi potestas eripitur.
⑥Pollicetur L. Piso censor sese iturum ad Caesarem,
item L. Roscius praetor, qui de his rebus eum doceant;
sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant.
⑦Dicuntur etiam ab nonnullis sententiae,
ut legati ad Caesarem mittantur,
qui voluntatem senatus ei proponant.
①Omnibus his resistitur omnibusque oratio consulis, Scipionis, Catonis opponitur.
Catonem veteres inimicitiae Caesaris incitant et dolor repulsae.
②Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac provinciarum
et regum appellandorum largitionibus movetur,
seque alterum fore Sullam inter suos gloriatur,
ad quem summa imperii redeat.
③Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellit,
quos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio arbitratur,
simul iudiciorum metus atque ostentatio sui et adulatio potentium,
qui in re publica iudiciisque tum plurimum pollebant.
④Ipse Pompeius ab inimicis Caesaris incitatus,
et quod neminem dignitate secum exaequari volebat,
totum se ab eius amicitia averterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat,
quorum ipse maximam partem illo adfinitatis tempore iniunxerat Caesari.
⑤Simul infamia duarum legionum permotus,
quas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam dominatumque converterat,
rem ad arma deduci studebat.
①His de causis aguntur omnia raptim atque turbate.
Nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur,
nec tribunis plebis sui periculi deprecandi
neque etiam extremi iuris intercessione retinendi,
quod L. Sulla reliquerat, facultas tribuitur;
②sed de sua salute septimo die cogitare coguntur,
quod illi turbulentissimi superioribus temporibus tribuni plebis
octavo denique mense suarum actionum respicere ac timere consuerant.
③Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum,
quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis sceleratorum audacia numquam ante descensum est:
dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique <pro> consulibus sint ad urbem,
ne quid res publica detrimenti capiat.
④Haec senatus consulto perscribuntur a.d. VII Id. Ian.
Itaque V primis diebus, quibus haberi senatus potuit,
qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali
et de imperio Caesaris et de amplissimis viris, tribunis plebis, gravissime acerbissimeque decernitur.
⑤Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt.
Is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa,
si qua hominum aequitate res ad otium deduci posset.
①Proximis diebus habetur extra urbem senatus.
Pompeius eadem illa, quae per Scipionem ostenderat agit;
senatus virtutem constantiamque collaudat;
copias suas exponit:
legiones habere sese paratas X;
②praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Caesarem milites
neque iis posse persuaderi, uti eum defendant aut sequantur.
③Statim de reliquis rebus ad senatum refertur:
tota Italia dilectus habeatur;
Faustus Sulla propere in Mauretaniam mittatur;
pecunia uti ex aerario Pompeio detur.
Refertur etiam de rege Iuba, ut socius sit atque amicus.
④Marcellus vero passurum se in praesentia negat.
⑤De Fausto impedit Philippus, tribunus plebis.
De reliquis rebus senatusconsulta perscribuntur.
Provinciae privatis decernuntur, duae consulares, reliquae praetoriae.
Scipioni obvenit Syria, L. Domitio Gallia;
Philippus et Cotta privato consilio praetereuntur,
neque eorum sortes deiciuntur.
⑥In reliquas provincias praetores mittuntur.
Neque exspectant, quod superioribus annis acciderat,
ut de eorum imperio ad populum feratur,
paludatique votis nuncupatis exeunt.
⑦Consules, quod ante id tempus accidit nunquam,
<ne auspicato quidem> ex urbe proficiscuntur,
lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla.
⑧Tota Italia dilectus habentur, arma imperantur,
pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur,
omnia divina humanaque iura permiscentur.
①Quibus rebus cognitis, Caesar apud milites contionatur.
Omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat;
a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae,
cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
②Novum in re publica introductum exemplum queritur,
ut tribunicia intercessio armis notaretur atque opprimeretur;
quae superioribus annis armis esset restituta.
③Sullam nudata omnibus rebus tribunicia potestate tamen intercessionem liberam reliquisse.
④Pompeium, qui amissa restituisse videatur, dona etiam, quae ante habuerint, ademisse.
⑤Quotienscumque sit decretum, darent operam magistratus, ne quid res publica detrimenti caperet (qua voce et quo senatus consulto populus Romanus ad arma sit vocatus), factum in perniciosis legibus, in vi tribunicia, in secessione populi templis locisque editioribus occupatis:
⑥atque haec superioris aetatis exempla expiata Saturnini atque Gracchorum casibus docet;
quarum rerum illo tempore nihil factum, ne cogitatum quidem.
nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio facta.
⑦Hortatur, cuius imperatoris ductu VIIII annis rem publicam felicissime gesserint plurimaque proelia secunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacaverint,
ut eius existimationem dignitatemque ab inimicis defendant.
⑧Conclamant legionis XIII, quae aderat, milites
─ hanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant ─
sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.
①Cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur
ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit;
reliquas legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet.
②Eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris erat legatus.
Is, reliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat,
habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat:
③velle Pompeium se Caesari purgatum,
ne ea, quae rei publicae causa egerit, in suam contumeliam vertat.
Semper se rei publicae commoda privatis necessitudinibus habuisse potiora.
Caesarem quoque pro sua dignitate
debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere
neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se speret, rei publicae noceat.
④Pauca eiusdem generis addit cum excusatione Pompei coniuncta.
Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius agit cum Caesare
sibique Pompeium commemorasse demonstrat.
①Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere videbantur,
tamen idoneos nactus homines, per quos ea, quae vellet, ad eum perferrentur,
petit ab utroque, quoniam Pompei mandata ad se detulerint,
ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre,
si parvo labore magnas controversias tollere atque omnem Italiam metu liberare possint.
②Sibi semper primam fuisse dignitatem vitaque potiorem.
Doluisse se, quod populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur,
ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur,
cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus iussisset.
③Tamen hanc iacturam honoris sui rei publicae causa aequo animo tulisse;
cum litteras ad senatum miserit, ut omnes ab exercitibus discederent,
ne id quidem impetravisse.
④Tota Italia dilectus haberi,
retineri legiones II, quae ab se simulatione Parthici belli sint abductae,
civitatem esse in armis.
Quonam haec omnia nisi ad suam perniciem pertinere?
⑤Sed tamen ad omnia se descendere paratum
atque omnia pati rei publicae causa.
Proficiscatur Pompeius in suas provincias,
ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis,
metus e civitate tollatur,
libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
⑥Haec quo facilius certisque condicionibus fiant et iure iurando sanciantur,
aut ipse propius accedat aut se patiatur accedere;
fore uti per colloquia omnes controversiae componantur.
?Erat iniqua condicio postulare,
ut Caesar Arimino excederet atque in provinciam reverteretur,
ipsum et provincias et legiones alienas tenere;
exercitum Caesaris velle dimitti, dilectus habere;
?polliceri se in provinciam iturum neque, ante quem diem iturus sit, definire,
ut, si peracto consulatu Caesaris non profectus esset, nulla tamen mendacii religione obstrictus videretur;
?tempus vero colloquio non dare neque accessurum polliceri
magnam pacis desperationem adferebat.
?Itaque ab Arimino M. Antonium cum cohortibus V Arretium mittit;
ipse Arimini cum duabus subsistit, ibique dilectum habere instituit;
Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibus occupat.
①Interea certior factus
Iguvium Thermum praetorem cohortibus V tenere, oppidum munire,
omniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatem,
Curionem cum tribus cohortibus, quas Pisauri et Arimini habebat, mittit.
②Cuius adventu cognito
diffisus municipii voluntati Thermus cohortes ex urbe reducit et profugit.
Milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur.
③Curio summa omnium voluntate Iguvium recipit.
Quibus rebus cognitis, confisus municipiorum voluntatibus
Caesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumque proficiscitur;
quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat,
dilectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
①Adventu Caesaris cognito,
decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt;
docent sui iudicii rem non esse;
neque se neque reliquos municipes pati posse
C. Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum, tantis rebus gestis, oppido moenibusque prohiberi;
proinde habeat rationem posteritatis et periculi sui.
②Quorum oratione permotus Varus
praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.
③Hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti
milites consistere coegerunt.
④Commisso proelio,
deseritur a suis Varus;
nonnulla pars militum domum discedit;
reliqui ad Caesarem perveniunt,
atque una cum iis deprensus L. Pupius, primi pili centurio, adducitur,
qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn. Pompei antea duxerat.
⑤At Caesar milites Attianos collaudat, Pupium dimittit,
Auximatibus agit gratias seque eorum facti memorem fore pollicetur.
①Adventu Caesaris cognito,
decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt;
docent sui iudicii rem non esse;
neque se neque reliquos municipes pati posse
C. Caesarem imperatorem, bene de re publica meritum, tantis rebus gestis, oppido moenibusque prohiberi;
proinde habeat rationem posteritatis et periculi sui.
②Quorum oratione permotus Varus
praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.
③Hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti
milites consistere coegerunt.
④Commisso proelio,
deseritur a suis Varus;
nonnulla pars militum domum discedit;
reliqui ad Caesarem perveniunt,
atque una cum iis deprensus L. Pupius, primi pili centurio, adducitur,
qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn. Pompei antea duxerat.
⑤At Caesar milites Attianos collaudat, Pupium dimittit,
Auximatibus agit gratias seque eorum facti memorem fore pollicetur.
①Quibus rebus Romam nuntiatis
tantus repente terror invasit,
ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset
ad pecuniamque Pompeio ex senatus consulto proferendam,
protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret.
Caesar enim adventare iam iamque et adesse eius equites falso nuntiabantur.
②Hunc Marcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt.
③Cn. Pompeius pridie eius diei ex urbe profectus
iter ad legiones habebat,
quas a Caesare acceptas in Apulia hibernorum causa disposuerat.
④Dilectus circa urbem intermittuntur;
nihil citra Capuam tutum esse omnibus videtur.
Capuae primum sese confirmant et colligunt
dilectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt;
gladiatoresque, quos ibi Caesar in ludo habebat,
ad forum productos Lentulus <spe> libertatis confirmat
atque his equos attribuit et se sequi iussit;
⑤quos postea monitus ab suis,
quod ea res omnium iudicio reprehendebatur,
circum familias conventus Campani custodiae causa distribuit.
①Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit.
Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis animis
eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant.
②Etiam Cingulo,
quod oppidum Labienus constituerat suaque pecunia exaedificaverat,
ad eum legati veniunt,
quaeque imperaverit se cupidissime facturos pollicentur.
③Milites imperat: mittunt.
Interea legio XII Caesarem consequitur.
Cum his duabus Asculum Picenum proficiscitur.
Id oppidum Lentulus Spinther X cohortibus tenebat;
qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppido
cohortesque secum abducere conatus
magna parte militum deseritur.
④Relictus in itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum
missum a Pompeio in agrum Picenum confirmandorum hominum causa.
A quo factus Vibullius certior, quae res in Piceno gererentur,
milites ab eo accipit, ipsum dimittit.
⑤Item ex finitimis regionibus quas potest contrahit cohortes ex dilectibus Pompeianis;
in his Camerino fugientem Lucilium Hirrum cum sex cohortibus,
quas ibi in praesidio habuerat, excipit;
quibus coactis XII efficit.
⑥Cum his ad Domitium Ahenobarbum Corfinium magnis itineribus pervenit,
Caesaremque adesse cum legionibus duabus nuntiat.
⑦Domitius per se circiter XX cohortes Alba, ex Marsis et Paelignis, finitimis ab regionibus, coegerat.
①Recepto Firmo expulsoque Lentulo,
Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, dilectumque institui iubet;
ipse, unum diem ibi rei frumentariae causa moratus, Corfinium contendit.
②Eo cum venisset,
cohortes V praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminis interrumpebant,
qui erat ab oppido milia passuum circiter III.
③Ibi cum antecursoribus Caesaris proelio commisso,
celeriter Domitiani a ponte repulsi se in oppidum receperunt.
Caesar, legionibus transductis,
ad oppidum constitit iuxtaque murum castra posuit.
①Re cognita, Domitius ad Pompeium in Apuliam
peritos regionum magno proposito praemio cum litteris mittit,
qui petant atque orent, ut sibi subveniat:
Caesarem duobus exercitibus et locorum angustiis
facile intercludi posse frumentoque prohiberi.
②Quod nisi fecerit,
se cohortesque amplius XXX magnumque numerum senatorum atque equitum Romanorum
in periculum esse venturum.
③Interim suos cohortatus tormenta in muris disponit
certasque cuique partes ad custodiam urbis attribuit;
④militibus in contione agros ex suis possessionibus pollicetur,
XL(quaterna) in singulos iugera,
et pro rata parte centurionibus evocatisque.
①Interim Caesari nuntiatur
Sulmonenses, quod oppidum a Corfinio VII milium intervallo abest,
cupere ea facere, quae vellet,
sed a Q. Lucretio senatore et Attio Peligno prohiberi,
qui id oppidum VII cohortium praesidio tenebant.
②Mittit eo M. Antonium cum legionis XIII cohortibus V.
Sulmonenses, simul atque signa nostra viderunt,
portas aperuerunt universique, et oppidani et milites, obviam gratulantes Antonio exierunt.
③Lucretius et Attius de muro se deiecerunt.
Attius ad Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur.
Antonius cum cohortibus et Attio eodem die, quo profectus erat, revertitur.
④Caesar eas cohortes cum exercitu suo coniunxit
Attiumque incolumem dimisit.
Caesar primis diebus castra magnis operibus munire
et ex finitimis municipiis frumentum comportare
reliquasque copias exspectare instituit.
⑤Eo triduo legio VIII ad eum venit
cohortesque ex novis Galliae dilectibus XXII
equitesque ab rege Norico circiter CCC.
Quorum adventu altera castra ad alteram oppidi partem ponit;
his castris Curionem praefecit.
⑥Reliquis diebus oppidum vallo castellisque circummunire instituit.
Cuius operis maxima parte effecta,
eodem fere tempore missi a Pompeio revertuntur.
①Litteris perlectis, Domitius dissimulans in consilio pronuntiat
Pompeium celeriter subsidio venturum,
hortaturque eos, ne animo deficiant,
quaeque usui ad defendendum oppidum sint parent.
②Ipse arcano cum paucis familiaribus suis colloquitur
consiliumque fugae capere constituit.
③Cum vultus Domitii cum oratione non consentiret,
atque omnia trepidantius timidiusque ageret quam superioribus diebus consuesset,
multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter consuetudinem colloqueretur,
concilia conventusque hominum fugeret,
res diutius tegi dissimularique non potuit.
④Pompeius enim rescripserat:
sese rem in summum periculum deducturum non esse,
neque suo consilio aut voluntate Domitium se in oppidum Corfinium contulisse;
proinde, siqua fuisset facultas, ad se cum omnibus copiis veniret.
⑤Id ne fieri posset, obsidione atque oppidi circummunitione fiebat.
①Divulgato Domiti consilio
milites, qui erant Corfinii, primo vesperi secessionem faciunt
atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur:
②obsideri se a Caesare, opera munitionesque prope esse perfectas;
ducem suum Domitium, cuius spe atque fiducia permanserint,
proiectis omnibus fugae consilium capere;
debere se suae salutis rationem habere.
③Ab his primo Marsi dissentire incipiunt
eamque oppidi partem, quae munitissima videretur, occupant,
tantaque inter eos dissensio exsistit,
ut manum conserere atque armis dimicare conentur;
④post paulo tamen internuntiis ultro citroque missis
quae ignorabant, de L. Domiti fuga, cognoscunt.
⑤Itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt
legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt:
sese paratos esse portas aperire,
quaeque imperaverit facere
et L. Domitium vivum in eius potestati tradere.
①Quibus rebus cognitis
Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur
quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere,
ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis
commutatio fieret voluntatis,
quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent,
②tamen veritus, ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur,
eos, qui venerant, collaudat atque in oppidum dimittit,
portas murosque adservari iubet.
③Ipse iis operibus, quae facere instituerat, milites disponit,
non certis spatiis intermissis,
ut erat superiorum dierum consuetudo,
sed perpetuis vigiliis stationibusque,
ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant;
④tribunos militum et praefectos circummittit
atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant,
sed etiam singulorum hominum occultos exitus adservent.
⑤Neque vero tam remisso ac languido animo quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit.
⑥Tanta erat summae rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque animo traheretur,
quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret,
qui quosque eventus exciperent.
①Quarta vigilia circiter
Lentulus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris colloquitur;
velle, si sibi fiat potestas, Caesarem convenire.
②Facta potestate, ex oppido mittitur,
neque ab eo prius Domitiani milites discedunt quam in conspectum Caesaris deducatur.
③Cum eo de salute sua <agit>, orat atque obsecrat ut sibi parcat,
veteremque amicitiam commemorat
Caesarisque in se beneficia exponit;
④quae erant maxima: quod per eum in collegium pontificum venerat,
quod provinciam Hispaniam ex praetura habuerat,
quod in petitione consulatus erat sublevatus.
⑤Cuius orationem Caesar interpellat:
se non maleficii causa ex provincia egressum,
sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet,
ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret,
ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret.
⑥Cuius oratione confirmatus Lentulus,
ut in oppidum reverti liceat, petit:
quod de sua salute impetraverit, fore etiam reliquis ad suam spem solatio;
adeo esse perterritos nonnullos, ut suae vitae durius consulere cogantur.
Facta potestate, discedit.
①Caesar, ubi luxit,
omnes senatores senatorumque liberos,
tribunos militum equitesque Romanos ad se produci iubet.
②Erant quinque senatorii ordinis,
L. Domitius, P. Lentulus Spinther,
L. Caecilius Rufus, Sex. Quintilius Varus quaestor, L. Rubrius;
praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes
et magnus numerus equitum Romanorum
et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat.
③Hos omnes productos a contumeliis militum conviciisque prohibet;
pauca apud eos loquitur,
<queritur> quod sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eos maximis beneficiis;
dimittit omnes incolumes.
④HS |LX| (sestertium sexagies),
quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat,
adlatum ad se ab quattuorviris Corfiniensibus
Domitio reddit,
ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur,
etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium.
⑤Milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet
atque eo die castra movet iustumque iter conficit,
VII omnino dies ad Corfinium commoratus,
et per fines Marrucinorum, Frentanorum, Larinatium in Apuliam pervenit.
①Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae,
Luceria proficiscitur Canusium atque inde Brundisium.
②Copias undique omnes ex novis dilectibus ad se cogi iubet;
servos, pastores armat atque iis equos attribuit;
ex his circiter CCC equites conficit.
③L. Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit,
Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus;
quae procul equitatum Caesaris conspicatae, cui praeerat Vibius Curius,
relicto praetore signa ad Curium transferunt atque ad eum transeunt.
④Item reliquis itineribus
nonnullae cohortes in agmen Caesaris,
aliae in equites incidunt.
Reducitur ad eum deprensus ex itinere N. Magius Cremona, praefectus fabrum Cn. Pompei.
⑤Quem Caesar ad eum remittit cum mandatis:
quoniam ad id tempus facultas colloquendi non fuerit
atque ipse Brundisium sit venturus,
interesse rei publicae et communis salutis se cum Pompeio colloqui;
neque vero idem profici longo itineris spatio,
cum per alios condiciones ferantur,
ac si coram de omnibus condicionibus disceptetur.
①His datis mandatis
Brundisium cum legionibus VI pervenit,
veteranis III
et reliquis, quas ex novo dilectu confecerat atque in itinere compleverat;
Domitianas enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliam miserat.
②Repperit consules Dyrrachium profectos cum magna parte exercitus,
Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus XX(viginti);
③neque certum inveniri poterat, obtinendine Brundisii causa ibi remansisset,
quo facilius omne Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibus regionibusque Graeciae in potestate haberet
atque ex utraque parte bellum administrare posset,
an inopia navium ibi restitisset;
④veritusque ne ille Italiam dimittendam non existimaret,
exitus administrationesque Brundisini portus impedire instituit.
⑤Quorum operum haec erat ratio.
Qua fauces erant angustissimae portus,
moles atque aggerem ab utraque parte litoris iaciebat,
quod iis locis erat vadosum mare.
⑥Longius progressus,
cum agger altiore aqua contineri non posset,
rates duplices quoquo versus pedum XXX e regione molis collocabat.
⑦Has quaternis ancoris ex IIII angulis destinabat,
ne fluctibus moverentur.
⑧His perfectis collocatisque
alias deinceps pari magnitudine rates iungebat.
⑨Has terra atque aggere integebat,
ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur.
A fronte atque ab utroque latere cratibus ac pluteis protegebat;
⑩in quarta quaque earum turres binorum tabulatorum excitabat,
quo commodius ab impetu navium incendiisque defenderet.
①Contra haec
Pompeius naves magnas onerarias, quas in portu Brundisino deprehenderat, adornabat.
Ibi turres cum ternis tabulatis erigebat
easque multis tormentis et omni genere telorum completas
ad opera Caesaris adpellebat, ut rates perrumperet atque opera disturbaret.
Sic cotidie utrimque eminus fundis, sagittis reliquisque telis pugnabatur.
②Atque haec Caesar ita administrabat, ut condiciones pacis dimittendas non existimaret;
ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti,
atque ea res saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat,
tamen omnibus rebus in eo perseverandum putabat.
③Itaque Caninium Rebilum legatum, familiarem necessarium<que> Scriboni Libonis,
mittit ad eum colloquii causa;
mandat, ut Libonem de concilianda pace hortetur;
in primis, ut ipse cum Pompeio colloqueretur, postulat;
④magnopere sese confidere demonstrat, si eius rei sit potestas facta, fore, ut aequis condicionibus ab armis discedatur.
Cuius rei magnam partem laudis atque existimationis ad Libonem perventuram,
si illo auctore atque agente ab armis sit discessum.
⑤Libo a colloquio Canini digressus ad Pompeium proficiscitur.
Paulo post renuntiat, quod consules absint, sine illis non posse agi de compositione.
⑥Ita saepius rem frustra temptatam
Caesar aliquando dimittendam sibi iudicat et de bello agendum.
①Prope dimidia parte operis a Caesare effecta
diebusque in ea re consumptis VIIII,
naves a consulibus Dyrrachio remissae, quae priorem partem exercitus eo deportaverant,
Brundisium revertuntur.
②Pompeius sive operibus Caesaris permotus
sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat,
adventu navium profectionem parare incipit,
et quo facilius impetum Caesaris tardaret,
ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent,
portas obstruit, vicos plateasque inaedificat,
fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
④Haec levibus cratibus terraque inaequat;
aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant,
maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit.
⑤His paratis rebus
milites silentio naves conscendere iubet,
expeditos autem ex evocatis, sagittariis funditoribusque raros in muro turribusque disponit.
⑥Hos certo signo revocare constituit,
cum omnes milites naves conscendissent,
atque iis expedito loco actuaria navigia relinquit.
①Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti
Caesaris rebus favebant.
②Itaque cognita Pompei profectione
concursantibus illis atque in ea re occupatis
vulgo ex tectis significabant.
Per quos re cognita
Caesar scalas parari militesque armari iubet,
ne quam rei gerendae facultatem dimittat.
③Pompeius sub noctem naves solvit.
Qui erant in muro custodiae causa collocati,
eo signo, quod convenerat, revocantur
notisque itineribus ad naves decurrunt.
④Milites positis scalis muros ascendunt,
sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant,
subsistunt et longo itinere ab his circumducti ad portum perveniunt
duasque naves cum militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant,
scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt.
①Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat
coactis navibus mare transire et Pompeium sequi,
priusquam ille sese transmarinis auxiliis confirmaret,
tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat,
quod omnibus coactis navibus Pompeius
praesentem facultatem insequendi sui ademerat.
②Relinquebatur,
ut ex longinquioribus regionibus Galliae Picenique
et a freto naves essent exspectandae.
Id propter anni tempus longum atque impeditum videbatur.
③Interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari,
quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devincta,
auxilia, equitatum parari,
Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.
①Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit,
in Hispaniam proficisci constituit;
duumviris municipiorum omnium imperat, ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent.
②Mittit in Sardiniam cum legione una Valerium legatum,
in Siciliam Curionem pro praetore cum legionibus III;
eundem, cum Siciliam recepisset, protinus in Africam traducere exercitum iubet.
Sardiniam obtinebat M. Cotta, Siciliam M. Cato;
Africam sorte Tubero obtinere debebat.
③Caralitani, simul ad se Valerium mitti audierunt,
nondum profecto ex Italia
sua sponte Cottam ex oppido eiciunt.
Ille perterritus, quod omnem provinciam consentire intellegebat,
ex Sardinia in Africam profugit.
④Cato in Sicilia naves longas veteres reficiebat,
novas civitatibus imperabat.
Haec magno studio agebat.
In Lucanis Brutiisque per legatos suos civium Romanorum dilectus habebat,
equitum peditumque certum numerum a civitatibus Siciliae exigebat.
⑤Quibus rebus paene perfectis
adventu Curionis cognito
queritur in contione sese proiectum ac proditum a Cn. Pompeio,
qui omnibus rebus imparatissimis non necessarium bellum suscepisset
et ab se reliquisque in senatu interrogatus
omnia sibi esse ad bellum apta ac parata confirmavisset.
Haec in contione questus ex provincia fugit.
①Nacti vacuas [provincias] ab imperiis Sardiniam Valerius,
Curio Siciliam, cum exercitibus eo perveniunt.
②Tubero cum in Africam venisset,
invenit in provincia cum imperio Attium Varum;
qui ad Auximum, ut supra demonstravimus, amissis cohortibus
protinus ex fuga in Africam pervenerat
atque eam sua sponte vacuam occupaverat
dilectuque habito duas legiones effecerat,
hominum et locorum notitia et usu eius provinciae nactus aditus ad ea conanda,
quod paucis ante annis ex praetura eam provinciam obtinuerat.
③Hic venientem Uticam navibus Tuberonem portu atque oppido prohibet
neque adfectum valetudine filium exponere in terra patitur,
sed sublatis ancoris excedere eo loco cogit.
①His rebus confectis Caesar,
ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit;
ipse ad urbem proficiscitur.
②Coacto senatu iniurias inimicorum commemorat.
Docet se nullum extraordinarium honorem appetisse,
sed exspectato legitimo tempore consulatus
eo fuisse contentum, quod omnibus civibus pateret.
③Latum ab X tribunis plebis contradicentibus inimicis, Catone vero acerrime repugnante et pristina consuetudine dicendi mora dies extrahente, ut sui ratio absentis haberetur,
ipso consule Pompeio ;
qui si improbasset, cur ferri passus esset?
Si probasset, cur se uti populi beneficio prohibuisset?
④Patientiam proponit suam,
cum de exercitibus dimittendis ultro postulavisset;
in quo iacturam dignitatis atque honoris ipse facturus esset.
⑤Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab altero postularent, in se recusarent,
atque omnia permisceri mallent, quam imperium exercitusque dimittere.
⑥Iniuriam in eripiendis legionibus praedicat,
crudelitatem et insolentiam in circumscribendis tribunis plebis;
condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata commemorat.
⑦Pro quibus rebus
hortatur ac postulat, ut rem publicam suscipiant atque una secum administrent.
Sin timore defugiant, illis se oneri non futurum et per se rem publicam administraturum.
⑧Legatos ad Pompeium de compositione mitti oportere;
neque se reformidare, quod in senatu Pompeius paulo ante dixisset,
ad quos legati mitterentur, his auctoritatem attribui timoremque eorum, qui mitterent significari.
⑨Tenuis atque infirmi haec animi videri.
Se vero, ut operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequitate velle superare.
①Probat rem senatus de mittendis legatis;
sed, qui mitterentur, non reperiebantur,
maximeque timoris causa pro se quisque id munus legationis recusabat.
②Pompeius enim discedens ab urbe in senatu dixerat
eodem se habiturum loco, qui Romae remansissent et qui in castris Caesaris fuissent.
③Sic triduum disputationibus excusationibusque extrahitur.
Subicitur etiam L. Metellus, tribunus plebis, ab inimicis Caesaris,
qui hanc rem distrahat, reliquasque res, quascumque agere instituerit, impediat.
④Cuius cognito consilio
Caesar frustra diebus aliquot consumptis,
ne reliquum tempus amittat,
infectis iis, quae agere destinaverat,
ab urbe proficiscitur atque in ulteriorem Galliam pervenit.
①Quo cum venisset,
cognoscit missum <in Hispaniam> a Pompeio Vibullium Rufum,
quem paucis ante diebus Corfinio captum ipse dimiserat;
②profectum item Domitium ad occupandam Massiliam navibus actuariis septem,
quas Igilii et in Cosano a privatis coactas servis, libertis, colonis suis compleverat;
③praemissos etiam legatos Massilienses domum, nobiles adulescentes,
quos ab urbe discedens Pompeius erat adhortatus,
ne nova Caesaris officia veterum suorum beneficiorum in eos memoriam expellerent.
④Quibus mandatis acceptis
Massilienses portas Caesari clauserant;
Albicos, barbaros homines,
qui in eorum fide antiquitus erant montesque supra Massiliam incolebant,
ad se vocaverant;
⑤frumentum ex finitimis regionibus atque ex omnibus castellis in urbem convexerant;
armorum officinas in urbe instituerant;
muros, portas, classem reficiebant.
①Evocat ad se Caesar Massilia XV primos;
cum his agit, ne initium inferendi belli a Massiliensibus oriatur;
debere eos Italiae totius auctoritatem sequi potius quam unius hominis voluntati obtemperare.
②Reliqua, quae ad eorum sanandas mentes pertinere arbitrabatur, commemorat.
③Cuius orationem legati domum referunt
atque ex auctoritate haec Caesari renuntiant:
intellegere se divisum esse populum <Romanum> in partes duas;
neque sui iudicii neque suarum esse virium discernere, utra pars iustiorem habeat causam.
④Principes vero esse earum partium Cn. Pompeium et C. Caesarem patronos civitatis;
quorum alter agros Volcarum Arecomicorum et Helviorum publice iis concesserit,
alter bello victos Sallyas attribuerit vectigaliaque auxerit.
⑤Quare paribus eorum beneficiis parem se quoque voluntatem tribuere debere
et neutrum eorum contra alterum iuvare
aut urbe ac portibus recipere.
①Haec dum inter eos aguntur,
Domitius navibus Massiliam pervenit
atque ab iis receptus urbi praeficitur;
summa ei belli administrandi permittitur.
②Eius imperio classem quoquo versus dimittunt;
onerarias naves, quas ubique possunt, deprehendunt atque in portum deducunt,
parum clavis aut materia atque armamentis instructis ad reliquas armandas reficiendasque utuntur;
③frumenti quod inventum est, in publicum conferunt;
reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbis, si accidat, reservant.
④Quibus iniuriis permotus Caesar legiones tres Massiliam adducit;
turres vineasque ad oppugnationem urbis agere,
naves longas Arelate numero XII facere instituit.
⑤Quibus effectis armatisque diebus XXX, a qua die materia caesa est,
adductisque Massiliam his D. Brutum praeficit,
C. Trebonium legatum ad oppugnationem Massiliae relinquit.
①Dum haec parat atque administrat,
C. Fabium legatum cum legionibus III, quas Narbone circumque ea loca hiemandi causa disposuerat,
in Hispaniam praemittit celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet,
qui eo tempore ab L. Afranio legato praesidiis tenebantur.
②Reliquas legiones, quae longius hiemabant, subsequi iubet.
③Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit
magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.
①Adventu L.Vibulli Rufi, quem a Pompeio missum in Hispaniam demonstratum est,
Afranius et Petreius et Varro, legati Pompei,
quorum unus Hispaniam citeriorem <tribus legionibus,
alter ulteriorem> a saltu Castulonensi ad Anam duabus legionibus,
tertius ab Ana Vettonum agrum Lusitaniamque pari numero legionum optinebat,
②officia inter se partiuntur, uti
Petreius ex Lusitania per Vettones cum omnibus copiis ad Afranium proficiscatur,
Varro cum iis, quas habebat, legionibus omnem ulteriorem Hispaniam tueatur.
③His rebus constitutis, equites auxiliaque
toti Lusitaniae a Petreio,
Celtiberiae, Cantabris barbarisque omnibus, qui ad Oceanum pertinent, ab Afranio imperantur.
④Quibus coactis celeriter Petreius per Vettones ad Afranium pervenit,
constituuntque communi consilio bellum ad Ilerdam propter ipsius opportunitatem gerere.
①Erant, ut supra demonstratum est, legiones Afranii III, Petreii duae,
praeterea scutatae citerioris provinciae et caetratae ulterioris Hispaniae cohortes circiter LXXX
equitumque utriusque provinciae circiter V milia.
②Caesar legiones in Hispaniam praemiserat [ad] sex [milia],
auxilia peditum nulla,
equitum III milia, <quae> omnibus superioribus bellis habuerat,
et parem ex Gallia numerum, quam ipse pacaverat,
nominatim ex omnibus civitatibus nobilissimo et fortissimo quoque evocato,
huic optimi generis hominum ex Aquitanis montanisque, qui Galliam provinciam attingunt ****.
<addiderat>
③Audierat Pompeium per Mauretaniam cum legionibus iter in Hispaniam facere confestimque esse venturum.
Simul a tribunis militum centurionibusque mutuas pecunias sumpsit;
has exercitui distribuit.
④Quo facto duas res consecutus est,
quod pignore animos centurionum devinxit
et largitione militum voluntates redemit.
①Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat.
In Sicore flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia passuum IIII.
His pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant, superioribus diebus consumpserat.
②Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant,
crebroque inter se equestribus proeliis contendebant.
③Huc cum cotidiana consuetudine egressae pabulatoribus praesidio propiore <ponte> legiones Fabianae duae flumen transissent,
impedimentaque et omnis equitatus sequeretur,
subito vi ventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et reliqua multitudo equitum interclusa.
④Quo cognito a Petreio et Afranio ex aggere atque cratibus, quae flumine ferebantur,
celeriter suo ponte Afranius, quem oppido castrisque coniunctum habebat,
legiones IIII equitatumque omnem traiecit
duabusque Fabianis occurrit legionibus.
⑤Cuius adventu nuntiato
L. Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria re coactus
locum capit superiorem diversamque aciem in duas partes constituit,
ne ab equitatu circumveniri posset.
⑥Ita congressus impari numero magnos impetus legionum equitatusque sustinet.
⑦Commisso ab equitibus proelio
signa legionum duarum procul ab utrisque conspiciuntur,
quas C. Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miserat
suspicatus fore, id quod accidit,
ut duces adversariorum occasione et beneficio fortunae ad nostros opprimendos uterentur.
Quarum adventu proelium dirimitur,
ac suas uterque legiones reducit in castra.
①Eo biduo Caesar cum equitibus DCCCC, quos sibi praesidio reliquerat, in castra pervenit.
Pons, qui fuerat tempestate interruptus, paene erat refectus;
hunc noctu perfici iussit.
②Ipse cognita locorum natura ponti
castrisque praesidio sex cohortes relinquit atque omnia impedimenta
et postero die omnibus copiis triplici instructa acie ad Ilerdam proficiscitur
et sub castris Afranii constitit et ibi paulisper sub armis moratus facit aequo loco pugnandi potestatem.
Potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub castris constituit.
③Caesar, ubi cognovit <per> Afranium stare, quo minus proelio dimicaretur,
ab infimis radicibus montis intermissis circiter passibus CCCC castra facere constituit,
④et, ne in opere faciundo milites repentino hostium incursu exterrerentur atque opere prohiberentur,
vallo muniri vetuit,
quod eminere et procul videri necesse erat,
sed a fronte contra hostem pedum XV fossam fieri iussit.
⑤Prima et secunda acies in armis, ut ab initio constituta erat, permanebat;
post hos opus in occulto a III(tertia) acie fiebat.
Sic omne prius est perfectum, quam intellegeretur ab Afranio castra muniri.
⑥Sub vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit
atque ibi sub armis proxima nocte conquiescit.
①Postero die omnem exercitum intra fossam continet
et, quod longius erat agger petendus,
in praesentia similem rationem operis instituit
singulaque latera castrorum singulis attribuit legionibus munienda
fossasque ad eandem magnitudinem perfici iubet;
reliquas legiones in armis expeditas contra hostem constituit.
②Afranius Petreiusque terrendi causa atque operis impediendi
copias suas ad infimas montis radices producunt et proelio lacessunt,
neque idcirco Caesar opus intermittit
confisus praesidio legionum trium et munitione fossae.
③Illi non diu commorati nec longius ab infimo colle progressi
copias in castra reducunt.
④Tertio die Caesar vallo castra communit;
reliquas cohortes, quas in superioribus castris reliquerat, impedimentaque ad se traduci iubet.
①Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant,
planities circiter passuum CCC,
atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior;
②quem si occupavisset Caesar et communivisset,
ab oppido et ponte et commeatu omni, quem in oppidum contulerant,
se interclusurum adversarios confidebat.
③Hoc sperans legiones III ex castris educit
acieque in locis idoneis structa
unius legionis antesignanos procurrere atque eum tumulum occupare iubet.
④Qua re cognita
celeriter quae in statione pro castris erant Afranii cohortes
breviore itinere ad eundem occupandum locum mittuntur.
⑤Contenditur proelio,
et quod prius in tumulum Afraniani venerant,
nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere
seque ad signa legionum recipere coguntur.
①Genus erat pugnae militum illorum, ut
magno impetu primo procurrerent, audacter locum caperent,
ordines suos non magnopere servarent, rari dispersique pugnarent;
②si premerentur, pedem referre et loco excedere non turpe existimarent,
cum Lusitanis reliquisque barbaris <barbaro> genere quodam pugnae adsuefacti;
quod fere fit, quibus quisque in locis miles inveteraverit,
ut multum earum regionum consuetudine moveatur.
③Haec tum ratio nostros perturbavit insuetos huius generis pugnae;
circumiri enim sese ab aperto latere procurrentibus singulis arbitrabantur;
ipsi autem suos ordines servare
neque ab signis discedere neque sine gravi causa eum locum, quem ceperant, dimitti censuerant oportere.
④Itaque, perturbatis antesignanis,
legio, quae in eo cornu constiterat, locum non tenuit atque in proximum collem sese recepit.
①Caesar paene omni acie perterrita,
quod praeter opinionem consuetudinemque acciderat,
cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit;
hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit
rursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro consistere cogit.
②Sed nonae legionis milites elati studio,
dum sarcire acceptum detrimentum volunt,
temere insecuti longius fugientis in locum iniquum progrediuntur
et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, succedunt.
③Hinc se recipere cum vellent,
rursus illi ex loco superiore nostros premebant.
④Praeruptus locus erat utraque ex parte derectus
ac tantum in latitudinem patebat, ut tres instructae cohortes eum locum explerent,
ut neque subsidia ab lateribus submitti neque equites laborantibus usui esse possent.
⑤Ab oppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in longitudinem passus circiter CCCC.
⑥Hac nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius processerant;
hoc pugnabatur loco, et propter angustias iniquo
et quod sub ipsis radicibus montis constiterant,
ut nullum frustra telum in eos mitteretur.
Tamen virtute et patientia nitebantur atque omnia vulnera sustinebant.
⑦Augebantur illis copiae,
atque ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur,
ut integri defessis succederent.
⑧Hoc idem Caesar facere cogebatur,
ut submissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.
①Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque
nostrique gravius a multitudine premerentur,
consumptis omnibus telis
gladiis destrictis impetum adversus montem in cohortis faciunt,
paucisque deiectis reliquos sese convertere cogunt.
②Submotis sub murum cohortibus
ac nonnulla parte propter terrorem in oppidum compulsis
facilis est nostris receptus datus.
③Equitatus autem noster ab utroque latere,
etsi deiectis atque inferioribus locis constiterat,
tamen summa in iugum virtute conititur,
atque inter duas acies perequitans
commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat.
④Ita vario certamine pugnatum est.
Nostri in primo congressu circiter LXX ceciderunt,
in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis XIIII,
qui propter eximiam virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat;
vulnerantur amplius DC.
⑤Ex Afranianis interficiuntur
T. Caecilius, primi pili centurio,
et praeter eum centuriones IIII, milites amplius CC.
①Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique superiores discessisse existimarent:
②Afraniani, quod, cum esse omnium iudicio inferiores viderentur,
comminus tam diu stetissent
et nostrorum impetum sustinuissent
et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat,
et nostros primo congressu terga vertere coegissent;
③nostri autem, quod iniquo loco atque impari congressi numero quinque horis proelium sustinuissent,
quod montem gladiis destrictis ascendissent,
quod ex loco superiore terga vertere adversarios coegissent atque in oppidum compulissent.
④Illi eum tumulum, pro quo pugnatum est,
magnis operibus muniverunt praesidiumque ibi posuerunt.
①Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt.
Tanta enim tempestas cooritur, ut numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret.
②Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas fluminis superavit
pontisque ambos, quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit.
③Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit.
Castra enim, ut supra demonstratum est, cum essent inter flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio milium XXX,
neutrum horum transiri poterat,
necessarioque omnes his angustiis continebantur.
④Neque civitates, quae ad Caesaris amicitiam accesserant, frumentum supportare,
neque ii, qui pabulatum longius progressi erant, interclusi fluminibus reverti,
neque maximi commeatus, qui ex Italia Galliaque veniebant, in castra pervenire poterant.
⑤Tempus erat autem difficillimum,
quo neque frumenta in hibernis erant
neque multum a maturitate aberant, ac civitates exinanitae,
quod Afranius paene omne frumentum ante Caesaris adventum Ilerdam convexerat,
reliqui si quid fuerat, Caesar superioribus diebus consumpserat;
⑥pecora, quod secundum poterat esse inope re subsidium,
propter bellum finitimae civitates longius removerant.
⑦Qui erant pabulandi aut frumentandi causa progressi,
hos levis armaturae Lusitani peritique earum regionum caetrati citerioris Hispaniae consectabantur;
quibus erat proclive tranare flumen,
quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.
①At exercitus Afranii omnium rerum abundabat copia.
Multum erat frumentum provisum et convectum superioribus temporibus,
multum ex omni provincia comportabatur;
magna copia pabuli suppetebat.
②Harum omnium rerum facultates sine ullo periculo
pons Ilerdae praebebat et loca trans flumen integra,
quo omnino Caesar adire non poterat.
①Hae permanserunt aquae dies complures.
Conatus est Caesar reficere pontes,
sed nec magnitudo fluminis permittebat,
neque ad ripam dispositae cohortes adversariorum perfici patiebantur.
②Quod illis prohibere erat facile
cum ipsius fluminis natura atque aquae magnitudine,
tum quod ex totis ripis in unum atque angustum locum tela iaciebantur;
③atque erat difficile eodem tempore rapidissimo flumine opera perficere et tela vitare.
①Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habebant ad Caesarem, ad flumen constitisse.
Venerant eo sagittarii ex Rutenis, equites ex Gallia
cum multis carris magnisque impedimentis, ut fert Gallica consuetudo.
②Erant praeterea cuiusque generis hominum milia circiter VI cum servis liberisque;
sed nullus ordo, nullum imperium certum,
cum suo quisque consilio uteretur atque omnes sine timore
iter facerent usi superiorum temporum atque itinerum licentia.
③Erant complures honesti adulescentes, senatorum filii et ordinis equestris;
erant legationes civitatum;
erant legati Caesaris.
Hos omnis flumina continebant.
④Ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusque legionibus Afranius de nocte proficiscitur
imprudentisque ante missis equitibus aggreditur.
Celeriter sese tamen Galli equites expediunt proeliumque committunt.
⑤Ii, dum pari certamine res geri potuit,
magnum hostium numerum pauci sustinuere;
sed ubi signa legionum appropinquare coeperunt,
paucis amissis sese in proximos montes conferunt.
⑥Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum;
nacti enim spatium se in loca superiora receperunt.
Desiderati sunt eo die sagittarii circiter CC, equites pauci,
calonum atque impedimentorum non magnus numerus.
①His tamen omnibus annona crevit;
quae fere res non solum inopia praesentis,
sed etiam futuri temporis timore ingravescere consuevit.
②Iamque ad denarios L in singulos modios annona pervenerat,
et militum vires inopia frumenti deminuerat,
atque incommoda in dies augebantur;
③et tam paucis diebus magna erat rerum facta commutatio ac se fortuna inclinaverat,
ut nostri magna inopia necessariarum rerum conflictarentur,
illi omnibus abundarent rebus superioresque haberentur.
④Caesar iis civitatibus, quae ad eius amicitiam accesserant,
quod minor erat frumenti copia, pecus imperabat;
calones ad longinquiores civitates dimittebat;
ipse praesentem inopiam quibus poterat subsidiis tutabatur.
①Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora Romam ad suos perscribebant.
Multa rumores adfingebant, ut paene bellum confectum videretur.
②Quibus litteris nuntiisque Romam perlatis
magni domum concursus ad Afranium magnaeque gratulationes fiebant;
multi ex Italia ad Cn. Pompeium proficiscebantur,
alii, ut principes talem nuntium attulisse,
alii ne eventum belli exspectasse aut ex omnibus novissimi venisse viderentur.
①Cum in his angustiis res esset,
atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur,
nec pontes perfici possent,
imperat militibus Caesar, ut naves faciant,
cuius generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat.
②Carinae ac prima statumina ex levi materia fiebant;
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
③Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII
militesque his navibus flumen transportat
continentemque ripae collem improviso occupat.
④Hunc celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur, communit.
Huc legionem postea transiecit
atque ex utraque parte pontem institutum biduo perficit.
⑤Ita commeatus et, qui frumenti causa processerant, tuto ad se recipit
et rem frumentariam expedire incipit.
①Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit.
Qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi
magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt
cohortibusque caetratis subsidio missis
scienter in duas partes sese distribuunt,
alii ut praedae praesidio sint,
alii ut venientibus resistant atque eos propellant,
②unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat,
seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt,
incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.
①Dum haec ad Ilerdam geruntur,
Massilienses usi L. Domitii consilio navis longas expediunt numero XVII,
quarum erant XI tectae.
②Multa huc minora navigia addunt,
ut ipsa multitudine nostra classis terreatur.
Magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, imponunt
atque hos praemiis pollicitationibusque incitant.
③Certas sibi deposcit navis Domitius
atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet.
④Sic omnibus rebus instructa classe
magna fiducia ad nostras navis procedunt, quibus praeerat D. Brutus.
Hae ad insulam, quae est contra Massiliam, stationes obtinebant.
①Erat multo inferior numero navium Brutus;
sed electos ex omnibus legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones,
Caesar ei classi attribuerat,
qui sibi id muneris depoposcerant.
②Hi manus ferreas atque harpagones paraverant
magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant.
Ita cognito hostium adventu
suas naves ex portu educunt, cum Massiliensibus confligunt.
③Pugnatum est utrimque fortissime atque acerrime;
neque multum Albici nostris virtute cedebant,
homines asperi et montani, exercitati in armis;
④atque hi modo digressi <a> Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis continebant,
pastoresque Domitii spe libertatis excitati
sub oculis domini suam probare operam studebant.
①Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi
nostros eludebant impetusque eorum excipiebant
et, quoad licebat latiore uti spatio, producta longius acie circumvenire nostros
aut pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcurrentes detergere,
si possent, contendebant;
②cum propius erat necessario ventum,
ab scientia gubernatorum atque artificiis
ad virtutem montanorum confugiebant.
③<Nostri> cum minus exercitatis remigibus minusque peritis gubernatoribus utebantur,
qui repente ex onerariis navibus erant producti
nequedum etiam vocabulis armamentorum cognitis,
tum etiam tarditate et gravitate navium impediebantur;
factae enim subito ex humida materia non eundem usum celeritatis habebant.
④Itaque, dum locus comminus pugnandi daretur,
aequo animo singulas binis navibus obiciebant
atque iniecta manu ferrea et retenta utraque nave
diversi pugnabant atque in hostium naves transcendebant
et magno numero Albicorum et pastorum interfecto
partem navium deprimunt,
nonnullas cum hominibus capiunt,
reliquas in portum compellunt.
⑤Eo die naves Massiliensium cum his, quae sunt captae, intereunt VIIII.
①Hoc primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur;
simul perfecto ponte celeriter fortuna mutatur.
②Illi perterriti virtute equitum minus libere, minus audacter vagabantur,
alias non longo a castris progressi spatio, ut celerem receptum haberent, angustius pabulabantur,
alias longiore circuitu custodias stationesque equitum vitabant,
aut aliquo accepto detrimento
aut procul equitatu viso ex medio itinere proiectis sarcinis fugiebant.
③Postremo et plures intermittere dies
et praeter consuetudinem omnium noctu constituerant pabulari.
①Interim Oscenses et Calagurritani, qui erant [cum] Oscensibus contributi,
mittunt ad eum legatos seseque imperata facturos pollicentur.
②Hos Tarraconenses et Iacetani et Ausetani
et paucis post diebus Illurgavonenses, qui flumen Hiberum attingunt, insequuntur.
③Petit ab his omnibus, ut se frumento iuvent.
Pollicentur atque omnibus undique conquisitis iumentis in castra deportant.
④Transit etiam cohors Illurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et signa ex statione transfert.
⑤Magna celeriter commutatio rerum.
Perfecto ponte,
magnis quinque civitatibus ad amicitiam adiunctis,
expedita re frumentaria,
exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quae cum Pompeio per Mauretaniam venire dicebantur,
multae longinquiores civitates ab Afranio desciscunt
et Caesaris amicitiam sequuntur.
①Quibus rebus perterritis animis adversariorum
Caesar, ne semper magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus,
nactus idoneum locum,
fossas pedum XXX in latitudinem complures facere instituit,
quibus partem aliquam Sicoris averteret
vadumque in eo flumine efficeret.
②His paene effectis
magnum in timorem Afranius Petreiusque perveniunt,
ne omnino frumento pabuloque intercluderentur,
quod multum Caesar equitatu valebat.
Itaque constituunt ipsi locis excedere et in Celtiberiam bellum transferre.
③Huic consilio suffragabatur etiam illa res,
quod ex duobus contrariis generibus
quae superiore bello cum [L.] Sertorio steterant civitates,
victae nomen atque imperium absentis Pompei timebant,
quae in amicitia manserant, magnis affectae beneficiis eum diligebant;
Caesaris autem erat in barbaris nomen obscurius.
④Hic magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant
et suis locis bellum in hiemem ducere cogitabant.
⑤Hoc inito consilio
toto flumine Hibero naves conquiri et Octogesam adduci iubent.
Id erat oppidum positum ad Hiberum
miliaque passuum a castris aberat XX.
⑥Ad eum locum fluminis navibus iunctis pontem imperant fieri
legionesque duas flumen Sicorim transducunt
castraque muniunt vallo pedum XII.
①Qua re per exploratores cognita
summo labore militum Caesar continuato diem noctemque opere in flumine avertendo
huc iam reduxerat rem,
ut equites, etsi difficulter atque aegre fiebat, possent tamen atque auderent flumen transire,
②pedites vero tantummodo umeris ac summo pectore exstarent
et cum altitudine aquae tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum impedirentur.
③Sed tamen eodem fere tempore
pons in Hibero prope effectus nuntiabatur,
et in Sicori vadum reperiebatur.
①Iam vero eo magis illi maturandum iter existimabant.
Itaque duabus auxiliaribus cohortibus Ilerdae praesidio relictis
omnibus copiis Sicorim transeunt
et cum duabus legionibus, quas superioribus diebus traduxerant, castra coniungunt.
②Relinquebatur Caesari nihil, nisi uti equitatu agmen adversariorum male haberet et carperet.
Pons enim ipsius magnum circuitum habebat,
ut multo breviore itinere illi ad Hiberum pervenire possent.
③Equites ab eo missi flumen transeunt,
et, cum de tertia vigilia Petreius atque Afranius castra movissent,
repente sese ad novissimum agmen ostendunt,
et magna multitudine circumfusa morari atque iter impedire incipiunt.
①Prima luce
ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta, cernebatur
equitatus nostri proelio novissimos illorum premi vehementer
ac nonnumquam <non> sustinere extremum agmen atque interrumpi,
alias inferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli,
dein rursus conversos insequi.
②Totis vero castris milites circulari
et dolere hostem ex manibus dimitti,
bellum non necessario longius duci,
centurionesque tribunosque militum adire atque obsecrare,
ut per eos Caesar certior fieret, ne labori suo neu periculo parceret;
paratos esse sese,
posse et audere ea transire flumen, qua traductus esset equitatus.
③Quorum studio et vocibus excitatus
Caesar, etsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitum obicere,
conandum tamen atque experiendum iudicat.
④Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet,
quorum aut animus aut vires videbantur sustinere non posse.
⑤Hos cum legione una praesidio castris relinquit;
reliquas legiones expeditas educit
magnoque numero iumentorum in flumine supra atque infra constituto traducit exercitum.
⑥Pauci ex his militibus abrepti vi fluminis ab equitatu excipiuntur ac sublevantur;
interit tamen nemo.
Traducto incolumi exercitu
copias instruit triplicemque aciem ducere incipit.
⑦Ac tantum fuit in militibus studii,
ut milium sex ad iter addito circuitu
magnaque ad vadum fluminis mora interposita
eos, qui de tertia vigilia exissent,
ante horam diei VIIII consequerentur.
内乱記?Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexit,
nova re perterritus locis superioribus constitit aciemque instruit.
?Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat;
rursus conantes progredi insequitur et moratur.
?Illi necessario maturius quam constituerant, castra ponunt.
Suberant enim montes atque a milibus passuum V itinera difficilia atque angusta excipiebant.
?Hos montes intrare cupiebant,
ut equitatum effugerent Caesaris
praesidiisque in angustiis collocatis exercitum itinere prohiberent,
ipsi sine periculo ac timore Hiberum copias traducerent.
?Quod fuit illis conandum atque omni ratione efficiendum;
sed totius diei pugna atque itineris labore defessi
rem in posterum diem distulerunt.
Caesar quoque in proximo colle castra ponit.
1項 Media circiter nocte
iis qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis,
fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias castris educere.
Quo cognito
signum dari iubet et vasa militari more conclamari.
2項 Illi exaudito clamore
veriti ne noctu impediti sub onere confligere cogerentur
aut ne ab equitatu Caesaris in angustiis tenerentur,
iter supprimunt copiasque in castris continent.
3項 Postero die Petreius cum paucis equitibus occulte ad exploranda loca proficiscitur.
Hoc idem fit ex castris Caesaris.
Mittitur L. Decidius Saxa cum paucis, qui loci naturam perspiciat.
4項 Uterque idem suis renuntiat:
V milia passuum proxima intercedere itineris campestris,
inde excipere loca aspera et montuosa;
qui prior has angustias occupaverit, ab hoc hostem prohiberi nihil esse negotii.
1項 Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio
et tempus profectionis quaeritur.
Plerique censebant, ut noctu iter facerent; posse prius ad angustias veniri, quam sentiretur.
2項 Alii, quod pridie noctu conclamatum esset in Caesaris castris,
argumenti sumebant loco non posse clam exiri.
3項 Circumfundi noctu equitatum Caesaris
atque omnia loca atque itinera obsidere;
nocturnaque proelia esse vitanda,
quod perterritus miles in civili dissensione timori magis quam religioni consulere consuerit.
4項 At lucem multum per se pudorem omnium oculis,
multum etiam tribunorum militum et centurionum praesentium afferre;
quibus rebus coerceri milites et in officio contineri soleant.
5項 Quare omni ratione esse interdiu perrumpendum;
etsi aliquo accepto detrimento, tamen summa exercitus salva locum, quem petant, capi posse.
6項 Haec vincit in consilio sententia,
et prima luce postridie constituunt proficisci.
1項 Caesar, exploratis regionibus,
albente caelo omnes copias castris educit
magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit.
Nam quae itinera ad Hiberum atque Octogesam pertinebant,
castris hostium oppositis tenebantur.
2項 Ipsi erant transcendendae valles maximae ac difficillimae,
saxa multis locis praerupta iter impediebant,
ut arma per manus necessario traderentur,
militesque inermes sublevatique alii ab aliis
magnam partem itineris conficerent.
3項 Sed hunc laborem recusabat nemo,
quod eum omnium laborum finem fore existimabant,
si hostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent.
1項 Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris procurrebant
contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros:
necessarii victus inopia coactos fugere atque ad Ilerdam reverti.
Erat enim iter a proposito diversum, contrariamque in partem iri videbatur.
2項 Duces vero eorum consilium suum laudibus ferebant, quod se castris tenuissent;
multumque eorum opinionem adiuvabat,
quod sine iumentis impedimentisque ad iter profectos videbant,
ut non posse inopiam diutius sustinere confiderent.
3項 Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt
iamque primos superare regionem castrorum animum adverterunt,
nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris,
quin statim castris exeundum atque occurrendum putaret.
4項 Conclamatur ad arma,
atque omnes copiae, paucis praesidio relictis cohortibus, exeunt
rectoque ad Hiberum itinere contendunt.
1項 Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius angustias montesque occuparent;
sed exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant,
Afranii copias equitatus Caesaris insequens morabatur.
2項 Res tamen ab Afranianis huc erat necessario deducta,
ut, si priores montes, quos petebant, attigissent, ipsi periculum vitarent,
impedimenta totius exercitus cohortesque in castris relictas servare non possent;
quibus interclusis exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione poterat.
3項 Confecit prior iter Caesar atque ex magnis rupibus nactus planitiem
in hac contra hostem aciem instruit.
Afranius, cum ab equitatu novissimum agmen premeretur
et ante se hostem videret,
collem quendam nactus ibi constitit.
4項 Ex eo loco IIII caetratorum cohortes in montem, qui erat in conspectu omnium excelsissimus, mittit.
Hunc magno cursu concitatos iubet occupare,
eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet
et mutato itinere iugis O(c)togesam perveniret.
5項 Hunc cum obliquo itinere caetrati peterent,
conspicatus equitatus Caesaris in cohortes impetum fecit;
nec minimam partem temporis equitum vim caetrati sustinere potuerunt
omnesque ab eis circumventi in conspectu utriusque exercitus interficiuntur.
1項 Erat occasio bene gerendae rei.
Neque vero id Caesarem fugiebat,
tanto sub oculis accepto detrimento perterritum exercitum sustinere non posse,
praesertim circumdatum undique equitatu, cum in loco aequo atque aperto confligeretur;
idque ex omnibus partibus ab eo flagitabatur.
2項 Concurrebant legati, centuriones tribunique militum:
ne dubitaret proelium committere;
omnium esse militum paratissimos animos.
3項 Afranianos contra multis rebus sui timoris signa misisse:
quod suis non subvenissent,
quod de colle non decederent,
quod vix equitum incursus sustinerent
collatisque in unum locum signis conferti
neque ordines neque signa servarent.
4項 Quod si iniquitatem loci timeret,
datum iri tamen aliquo loco pugnandi facultatem,
quod certe inde decedendum esset Afranio nec sine aqua permanere posset.
1項 Caesar in eam spem venerat se sine pugna et sine volnere suorum rem conficere posse,
quod re frumentaria adversarios interclusisset.
2項 Cur etiam secundo proelio aliquos ex suis amitteret?
cur volnerari pateretur optime meritos de se milites?
cur denique fortunam periclitaretur?
praesertim cum non minus esset imperatoris consilio superare quam gladio.
3項 Movebatur etiam misericordia civium, quos interficiendos videbat;
quibus salvis atque incolumibus rem obtinere malebat.
4項 Hoc consilium Caesaris plerisque non probabatur;
milites vero palam inter se loquebantur,
quoniam talis occasio victoriae dimitteretur,
etiam cum vellet Caesar, sese non esse pugnaturos.
Ille in sua sententia perseverat
et paulum ex eo loco digreditur, ut timorem adversariis minuat.
5項 Petreius atque Afranius oblata facultate in castra sese referunt.
Caesar praesidiis in montibus dispositis
omni ad Hiberum intercluso itinere,
quam proxime potest hostium castris, castra communit.
1項 Postero die duces adversariorum perturbati,
quod omnem rei frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant,
de reliquis rebus consultabant.
2項 Erat unum iter, Ilerdam si reverti vellent,
alterum, si Tarraconem peterent.
Haec consiliantibus eis nuntiantur aquatores ab equitatu premi nostro.
3項 Qua re cognita
crebras stationes disponunt equitum et cohortium alariarum
legionariasque intericiunt cohortes
vallumque ex castris ad aquam ducere incipiunt,
ut intra munitionem et sine timore et sine stationibus aquari possent.
4項 Id opus inter se Petreius atque Afranius partiuntur
ipsique perficiundi operis causa longius progrediuntur.
1項 Quorum discessu
liberam nacti milites colloquiorum facultatem volgo procedunt,
et quem quisque in <Caesaris> castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
2項 Primum agunt gratias omnes omnibus, quod sibi perterritis pridie pepercissent:
eorum se beneficio vivere.
Deinde imperatoris fidem quaerunt,
rectene se illi sint commissuri,
et quod non ab initio fecerint
armaque quod cum hominibus necessariis et consanguineis contulerint, queruntur.
3項 His provocati sermonibus fidem
ab imperatore de Petreii atque Afranii vita petunt,
ne quod in se scelus concepisse neu suos prodidisse videantur.
Quibus confirmatis rebus
se statim signa translaturos confirmant
legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt.
4項 Interim alii suos in castra invitandi causa adducunt,
alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex binis viderentur;
compluresque tribuni militum et centuriones ad Caesarem veniunt
seque ei commendant.
5項 Idem hoc fit a principibus Hispaniae, quos illi evocaverant et secum in castris habebant obsidum loco.
Hi suos notos hospitesque quaerebant,
per quem quisque eorum aditum commendationis haberet ad Caesarem.
6項 Afranii etiam filius adulescens
de sua ac parentis sui salute cum Caesare per Sulpicium legatum agebat.
7項 Erant plena laetitia et gratulatione omnia,
eorum qui tanta pericula vitasse,
et eorum qui sine volnere tantas res confecisse videbantur,
magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat,
consiliumque eius a cunctis probabatur.
1項 Quibus rebus nuntiatis
Afranius ab instituto opere discedit seque in castra recipit,
sic paratus, ut videbatur, ut, quicumque accidisset casus, hunc quieto et aequo animo ferret.
2項 Petreius vero non deserit sese.
Armat familiam;
cum hac et praetoria cohorte cetratorum
barbarisque equitibus paucis, beneficiariis suis, quos suae custodiae causa habere consuerat,
improviso ad vallum advolat,
colloquia militum interrumpit,
nostros repellit a castris,
quos deprendit interficit.
3項 Reliqui coeunt inter se et repentino periculo exterriti
sinistras sagis involvunt gladiosque destringunt
atque ita se a cetratis equitibusque defendunt
castrorum propinquitate confisi
seque in castra recipiunt
et ab iis cohortibus, quae erant in statione ad portas, defenduntur.
1項 Quibus rebus confectis
flens Petreius manipulos circumit militesque appellat,
neu se neu Pompeium absentem imperatorem suum adversariis ad supplicium tradant, obsecrat.
2項 Fit celeriter concursus in praetorium.
Postulat, ut iurent omnes
se exercitum ducesque non deserturos neque prodituros neque sibi separatim a reliquis consilium capturos.
3項 Princeps in haec verba iurat ipse;
idem iusiurandum adigit Afranium;
subsequuntur tribuni militum centurionesque;
centuriatim producti milites idem iurant.
4項 Edicunt, penes quem quisque sit Caesaris miles, ut producat:
productos palam in praetorio interficiunt.
Sed plerosque ii, qui receperant, celant noctuque per vallum emittunt.
5項 Sic terror oblatus a ducibus,
crudelitas in supplicio,
nova religio iurisiurandi
spem praesentis deditionis sustulit
mentesque militum convertit
et rem ad pristinam belli rationem redegit.
1項 Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus conloquii venerant,
summa diligentia conquiri et remitti iubet.
2項 Sed ex numero tribunorum militum centurionumque nonnulli
sua voluntate apud eum remanserunt.
Quos ille postea magno in honore habuit;
centuriones in priores ordines,
equites Romanos in tribunicium restituit honorem.
1項 Premebantur Afraniani pabulatione, aquabantur aegre.
Frumenti copiam legionarii nonnullam habebant,
quod dierum XXII ab Ilerda frumentum iussi erant efferre,
caetrati auxiliaresque nullam,
quorum erant et facultates ad parandum exiguae et corpora insueta ad onera portanda.
2項 Itaque magnus eorum cotidie numerus ad Caesarem perfugiebat.
In his erat angustiis res.
Sed ex propositis consiliis duobus
explicitius videbatur Ilerdam reverti,
quod ibi paulum frumenti reliquerant.
Ibi se reliquum consilium explicaturos confidebant.
3項 Tarraco aberat longius;
quo spatio plures rem posse casus recipere intellegebant.
Hoc probato consilio ex castris proficiscuntur.
4項 Caesar, equitatu praemisso,
qui novissimum agmen carperet atque impediret,
ipse cum legionibus subsequitur.
Nullum intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus proeliarentur.
1項 Genus erat hoc pugnae.
Expeditae cohortes novissimum agmen claudebant
pluresque in locis campestribus subsistebant.
2項 Si mons erat ascendendus,
facile ipsa loci natura periculum repellebat,
quod ex locis superioribus, qui antecesserant, suos ascendentes protegebant;
3項 cum vallis aut locus declivis suberat,
neque ii, qui antecesserant, morantibus opem ferre poterant,
equites vero ex loco superiore in aversos tela coniciebant,
tum magno erat in periculo res.
4項 Relinquebatur, ut cum eiusmodi locis esset adpropinquatum,
legionum signa consistere iuberent
magnoque impetu equitatum repellerent,
eo submoto repente incitati cursu sese in valles universi demitterent
atque ita transgressi rursus in locis superioribus consisterent.
5項 Nam tantum ab equitum suorum auxiliis aberant,
quorum numerum habebant magnum,
ut eos superioribus perterritos proeliis in medium reciperent agmen ultroque eos tuerentur;
quorum nulli ex itinere excedere licebat, quin ab equitatu Caesaris exciperetur.
1項 Tali dum pugnatur modo,
lente atque paulatim proceditur
crebroque, ut sint auxilio suis, subsistunt;
ut tum accidit.
2項 Milia enim progressi IIII
vehementiusque peragitati ab equitatu
montem excelsum capiunt ibique una fronte contra hostem castra muniunt
neque iumentis onera deponunt.
3項 Ubi Caesaris castra posita tabernaculaque constituta
et dimissos equites pabulandi causa animum adverterunt,
sese subito proripiunt hora circiter sexta eiusdem diei
et spem nacti morae discessu nostrorum equitum iter facere incipiunt.
4項 Qua re animum adversa
Caesar relictis <impedimentis cum> legionibus subsequitur,
praesidio impedimentis paucas cohortes relinquit;
hora x subsequi, pabulatores equitesque revocari iubet.
Celeriter equitatus ad cotidianum itineris officium revertitur.
5項 Pugnatur acriter ad novissimum agmen, adeo ut paene terga convertant,
compluresque milites, etiam nonnulli centuriones, interficiuntur.
Instabat agmen Caesaris atque universum imminebat.
1項 Tum vero neque ad explorandum idoneum locum castris
neque ad progrediendum data facultate consistunt necessario
et procul ab aqua et natura iniquo loco castra ponunt.
2項 Sed isdem de causis Caesar, quae supra sunt demonstratae, proelio non lacessit
et eo die tabernacula statui passus non est,
quo paratiores essent ad insequendum omnes, sive noctu sive interdiu erumperent.
3項 Illi animadverso vitio castrorum
tota nocte munitiones proferunt castraque castris convertunt.
Hoc idem postero die a prima luce faciunt totumque in ea re diem consumunt.
4項 Sed quantum opere processerant et castra protulerant,
tanto aberant ab aqua longius,
et praesenti malo aliis malis remedia dabantur.
5項 Prima nocte aquandi causa nemo egreditur ex castris;
proximo die praesidio in castris relicto universas ad aquam copias educunt,
pabulatum emittitur nemo.
6項 His eos suppliciis male haberi Caesar
et necessariam subire deditionem quam proelio decertare malebat.
Conatur tamen eos vallo fossaque circummunire,
ut quam maxime repentinas eorum eruptiones demoretur;
quo necessario descensuros existimabat.
7項 Illi et inopia pabuli adducti
et quo essent ad iter expeditiores,
omnia sarcinaria iumenta interfici iubent.
1項 In his operibus consiliisque biduum consumitur;
tertio die magna iam pars operis Caesaris processerat.
Illi impediendae reliquae munitionis causa
hora circiter VIIII signo dato
legiones educunt aciemque sub castris instruunt.
2項 Caesar ab opere legiones revocat,
equitatum omnem convenire iubet, aciem instruit;
contra opinionem enim militum famamque omnium videri proelium defugisse magnum detrimentum afferebat.
3項 Sed eisdem [de] causis, quae sunt cognitae,
quo minus dimicare vellet, movebatur,
atque hoc etiam magis, quod spatii brevitas etiam in fugam coniectis
adversariis non multum ad summam victoriae iuvare poterat.
4項 Non enim amplius pedum milibus duobus ab castris castra distabant;
hinc duas partes acies occupabant duae;
tertia vacabat ad incursum atque impetum militum relicta.
5項 Si proelium committeretur,
propinquitas castrorum celerem superatis ex fuga receptum dabat.
Hac de causa constituerat signa inferentibus resistere, prior proelio non lacessere.
1項 Acies erat Afraniana duplex legionum V,
tertium in subsidiis locum alariae cohortes obtinebant;
2項 Caesaris triplex;
sed primam aciem quaternae cohortes ex V legionibus tenebant,
has subsidiariae ternae et rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subsequebantur;
sagittarii funditoresque media continebantur acie,
equitatus latera cingebat.
3項 Tali instructa acie tenere uterque propositum videbatur:
Caesar, <ut> nisi coactus proelium non committeret, ille, ut opera Caesaris impediret.
Producitur tamen res aciesque ad solis occasum continentur;
inde utrique in castra discedunt.
4項 Postero die munitiones institutas Caesar parat perficere;
illi vadum fluminis Sicoris temptare, si transire possent.
5項 Qua re animadversa
Caesar Germanos levis armaturae equitumque partem flumen traicit
crebrasque in ripis custodias disponit.
1項 Tandem omnibus rebus obsessi,
quartum iam diem sine pabulo retentis iumentis,
aquae, lignorum, frumenti inopia,
conloquium petunt et id, si fieri possit, semoto a militibus loco.
2項 Ubi id a Caesare negatum, et palam si conloqui vellent, concessum est,
datur obsidis loco Caesari filius Afranii.
3項 Venitur in eum locum quem Caesar delegit.
Audiente utroque exercitu loquitur Afranius:
non esse aut ipsis aut militibus suscensendum,
quod fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeium conservare voluerint.
4項 Sed satis iam fecisse officio
satisque supplicii tulisse perpessos omnium rerum inopiam;
nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi aqua, prohiberi ingressu,
neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre posse.
5項 Itaque se victos confiteri;
orare atque obsecrare,
si qui locus misericordiae relinquatur,
ne ad ultimum supplicium progredi necesse habeat.
Haec quam potest demississime et subiectissime exponit.
1項 Ad ea Caesar respondit:
nulli omnium has partes vel querimoniae vel miserationis minus convenisse.
2項 Reliquos enim omnes officium suum praestitisse:
se, qui etiam bona condicione et loco et tempore aequo confligere noluerit,
ut quam integerrima essent ad pacem omnia;
exercitum suum, qui iniuria etiam accepta suisque interfectis,
quos in sua potestate habuerit, conservarit et texerit;
illius denique exercitus milites, qui per se de concilianda pace egerint,
qua in re omnium suorum vitae consulendum putarint.
3項 Sic omnium ordinum partes in misericordia constitisse,
ipsos duces a pace abhorruisse;
eos neque colloquii neque indutiarum iura servasse
et homines imperitos et per colloquium deceptos crudelissime interfecisse.
4項 Accidisse igitur his, quod plerumque hominum nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat,
uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint.
5項 Neque nunc se illorum humilitate neque aliqua temporis opportunitate postulare, quibus rebus opes augeantur suae;
sed eos exercitus, quos contra se multos iam annos aluerint, velle dimitti.
6項 Neque enim sex legiones alia de causa missas in Hispaniam septimamque ibi conscriptam,
neque tot tantasque classes paratas
neque submissos duces rei militaris peritos.
(1) Suite des opérations devant Marseille ; position d'attaque
(2) Travaux d'approche
(3) Renfort de Nasidius
(4)-(7) Seconde bataille navale
(8)-(9) Construction d'une tour
(10) Construction d'une galerie couverte
(11)-(13) Impuissance des Marseillais. \ils demandent une suspension d'armes
(14) Les Marseillais incendient traîtreusement les ouvrages
(15) Réfection des ouvrages détruits
(16) Situation désespérée des Marseillais
(17)-(18) La situation en Espagne ultérieure. Attitude de Varron
(19) Sympathies de la province pour César
(20) Capitulation de Varron
(21) César quitte l'Espagne
(22) Capitulation des Marseillais ; César part pour Rome
(23)-(25) Campagne de Curion en Afrique. Débarquement et marche sur Utique
(26) Curion devant Utique ; premiers succès
(27)-(28) Quintilius Varus cherche à gagner les soldats de Curion
(29) Agitation des soldats de Curion
(30)-(31) Délibération du conseil
(32) Harangue de Curion
(33) Effet de la harangue de Curion
(34)-(35) Victoire des Césariens
(36) Siège d'Utique
(37) Approche des troupes de Juba. Curion lève le siège
(38)-(40) Curion marche contre les Numides
(41)-(44) Défaite et mort de Curion(了)
7項 Nihil horum ad pacandas Hispanias,
nihil ad usum provinciae provisum,
quae propter diuturnitatem pacis nullum auxilium desiderarit.
8項 Omnia haec iam pridem contra se parari;
in se novi generis imperia constitui,
ut idem ad portas urbanis praesideat rebus et duas bellicosissimas provincias absens tot annos obtineat;
9項 in se iura magistratuum commutari,
ne ex praetura et consulatu, ut semper,
sed per paucos probati et electi in provincias mittantur;
in se etiam aetatis excusationem nihil valere,
quod superioribus bellis probati ad obtinendos exercitus evocentur;
10項 in se uno non servari, quod sit omnibus datum semper imperatoribus,
ut rebus feliciter gestis aut cum honore aliquo aut certe sine ignominia domum revertantur exercitumque dimittant.
11項 Quae tamen omnia et se tulisse patienter et esse laturum;
neque nunc id agere, ut ab illis abductum exercitum teneat ipse,
quod tamen sibi difficile non sit,
sed ne illi habeant, quo contra se uti possint.
12項 Proinde, ut esset dictum,
provinciis excederent exercitumque dimitterent;
si id sit factum, se nociturum nemini.
Hanc unam atque extremam esse pacis condicionem.
1項 Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione cognosci potuit,
ut, qui aliquid iusti incommodi exspectavissent, ultro praemium missionis ferrent.
2項 Nam cum de loco et de tempore eius rei controversia inferretur,
et voce et manibus universi ex vallo, ubi constiterant, significare coeperunt,
ut statim dimitterentur,
neque omni interposita fide firmum esse posse, si in aliud tempus differretur.
3項 Paucis cum esset in utramque partem verbis disputatum,
res huc deducitur,
ut ii qui habeant domicilium aut possessionem in Hispania, statim,
reliqui ad Varum flumen dimittantur;
4項 ne quid eis noceatur
neu quis invitus sacramentum dicere cogatur,
a Caesare cavetur.
1項 Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur,
se frumentum daturum pollicetur.
Addit etiam,
ut quid quisque eorum in bello amiserit,
quae sint penes milites suos, iis qui amiserant restituatur;
militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro his rebus dissolvit.
2項 Quascumque postea controversias inter se milites habuerunt,
sua sponte ad Caesarem in ius adierunt.
3項 Petreius atque Afranius
cum stipendium ab legionibus paene seditione facta flagitarentur,
cuius illi diem nondum venisse dicerent,
Caesar ut cognosceret, postulatum est,
eoque utrique, quod statuit, contenti fuerunt.
4項 Parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa
duas legiones suas antecedere, reliquas subsequi iussit,
ut non longo inter se spatio castra facerent,
eique negotio Q. Fufium Calenum legatum praeficit.
5項 Hoc eius praescripto ex Hispania ad Varum flumen est iter factum,
atque ibi reliqua pars exercitus dimissa est.