①Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant,
planities circiter passuum CCC,
atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior;
②quem si occupavisset Caesar et communivisset,
ab oppido et ponte et commeatu omni, quem in oppidum contulerant,
se interclusurum adversarios confidebat.
③Hoc sperans legiones III ex castris educit
acieque in locis idoneis structa
unius legionis antesignanos procurrere atque eum tumulum occupare iubet.
④Qua re cognita
celeriter quae in statione pro castris erant Afranii cohortes
breviore itinere ad eundem occupandum locum mittuntur.
⑤Contenditur proelio,
et quod prius in tumulum Afraniani venerant,
nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere
seque ad signa legionum recipere coguntur.
①Genus erat pugnae militum illorum, ut
magno impetu primo procurrerent, audacter locum caperent,
ordines suos non magnopere servarent, rari dispersique pugnarent;
②si premerentur, pedem referre et loco excedere non turpe existimarent,
cum Lusitanis reliquisque barbaris <barbaro> genere quodam pugnae adsuefacti;
quod fere fit, quibus quisque in locis miles inveteraverit,
ut multum earum regionum consuetudine moveatur.
③Haec tum ratio nostros perturbavit insuetos huius generis pugnae;
circumiri enim sese ab aperto latere procurrentibus singulis arbitrabantur;
ipsi autem suos ordines servare
neque ab signis discedere neque sine gravi causa eum locum, quem ceperant, dimitti censuerant oportere.
④Itaque, perturbatis antesignanis,
legio, quae in eo cornu constiterat, locum non tenuit atque in proximum collem sese recepit.
①Caesar paene omni acie perterrita,
quod praeter opinionem consuetudinemque acciderat,
cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit;
hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit
rursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro consistere cogit.
②Sed nonae legionis milites elati studio,
dum sarcire acceptum detrimentum volunt,
temere insecuti longius fugientis in locum iniquum progrediuntur
et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, succedunt.
③Hinc se recipere cum vellent,
rursus illi ex loco superiore nostros premebant.
④Praeruptus locus erat utraque ex parte derectus
ac tantum in latitudinem patebat, ut tres instructae cohortes eum locum explerent,
ut neque subsidia ab lateribus submitti neque equites laborantibus usui esse possent.
⑤Ab oppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in longitudinem passus circiter CCCC.
⑥Hac nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius processerant;
hoc pugnabatur loco, et propter angustias iniquo
et quod sub ipsis radicibus montis constiterant,
ut nullum frustra telum in eos mitteretur.
Tamen virtute et patientia nitebantur atque omnia vulnera sustinebant.
⑦Augebantur illis copiae,
atque ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur,
ut integri defessis succederent.
⑧Hoc idem Caesar facere cogebatur,
ut submissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.
①Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque
nostrique gravius a multitudine premerentur,
consumptis omnibus telis
gladiis destrictis impetum adversus montem in cohortis faciunt,
paucisque deiectis reliquos sese convertere cogunt.
②Submotis sub murum cohortibus
ac nonnulla parte propter terrorem in oppidum compulsis
facilis est nostris receptus datus.
③Equitatus autem noster ab utroque latere,
etsi deiectis atque inferioribus locis constiterat,
tamen summa in iugum virtute conititur,
atque inter duas acies perequitans
commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat.
④Ita vario certamine pugnatum est.
Nostri in primo congressu circiter LXX ceciderunt,
in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis XIIII,
qui propter eximiam virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat;
vulnerantur amplius DC.
⑤Ex Afranianis interficiuntur
T. Caecilius, primi pili centurio,
et praeter eum centuriones IIII, milites amplius CC.
①Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique superiores discessisse existimarent:
②Afraniani, quod, cum esse omnium iudicio inferiores viderentur,
comminus tam diu stetissent
et nostrorum impetum sustinuissent
et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat,
et nostros primo congressu terga vertere coegissent;
③nostri autem, quod iniquo loco atque impari congressi numero quinque horis proelium sustinuissent,
quod montem gladiis destrictis ascendissent,
quod ex loco superiore terga vertere adversarios coegissent atque in oppidum compulissent.
④Illi eum tumulum, pro quo pugnatum est,
magnis operibus muniverunt praesidiumque ibi posuerunt.
①Accidit etiam repentinum incommodum biduo, quo haec gesta sunt.
Tanta enim tempestas cooritur, ut numquam illis locis maiores aquas fuisse constaret.
②Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summas ripas fluminis superavit
pontisque ambos, quos C. Fabius fecerat, uno die interrupit.
③Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit.
Castra enim, ut supra demonstratum est, cum essent inter flumina duo, Sicorim et Cingam, spatio milium XXX,
neutrum horum transiri poterat,
necessarioque omnes his angustiis continebantur.
④Neque civitates, quae ad Caesaris amicitiam accesserant, frumentum supportare,
neque ii, qui pabulatum longius progressi erant, interclusi fluminibus reverti,
neque maximi commeatus, qui ex Italia Galliaque veniebant, in castra pervenire poterant.
⑤Tempus erat autem difficillimum,
quo neque frumenta in hibernis erant
neque multum a maturitate aberant, ac civitates exinanitae,
quod Afranius paene omne frumentum ante Caesaris adventum Ilerdam convexerat,
reliqui si quid fuerat, Caesar superioribus diebus consumpserat;
⑥pecora, quod secundum poterat esse inope re subsidium,
propter bellum finitimae civitates longius removerant.
⑦Qui erant pabulandi aut frumentandi causa progressi,
hos levis armaturae Lusitani peritique earum regionum caetrati citerioris Hispaniae consectabantur;
quibus erat proclive tranare flumen,
quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.
①At exercitus Afranii omnium rerum abundabat copia.
Multum erat frumentum provisum et convectum superioribus temporibus,
multum ex omni provincia comportabatur;
magna copia pabuli suppetebat.
②Harum omnium rerum facultates sine ullo periculo
pons Ilerdae praebebat et loca trans flumen integra,
quo omnino Caesar adire non poterat.
①Hae permanserunt aquae dies complures.
Conatus est Caesar reficere pontes,
sed nec magnitudo fluminis permittebat,
neque ad ripam dispositae cohortes adversariorum perfici patiebantur.
②Quod illis prohibere erat facile
cum ipsius fluminis natura atque aquae magnitudine,
tum quod ex totis ripis in unum atque angustum locum tela iaciebantur;
③atque erat difficile eodem tempore rapidissimo flumine opera perficere et tela vitare.
①Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habebant ad Caesarem, ad flumen constitisse.
Venerant eo sagittarii ex Rutenis, equites ex Gallia
cum multis carris magnisque impedimentis, ut fert Gallica consuetudo.
②Erant praeterea cuiusque generis hominum milia circiter VI cum servis liberisque;
sed nullus ordo, nullum imperium certum,
cum suo quisque consilio uteretur atque omnes sine timore
iter facerent usi superiorum temporum atque itinerum licentia.
③Erant complures honesti adulescentes, senatorum filii et ordinis equestris;
erant legationes civitatum;
erant legati Caesaris.
Hos omnis flumina continebant.
④Ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusque legionibus Afranius de nocte proficiscitur
imprudentisque ante missis equitibus aggreditur.
Celeriter sese tamen Galli equites expediunt proeliumque committunt.
⑤Ii, dum pari certamine res geri potuit,
magnum hostium numerum pauci sustinuere;
sed ubi signa legionum appropinquare coeperunt,
paucis amissis sese in proximos montes conferunt.
⑥Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum;
nacti enim spatium se in loca superiora receperunt.
Desiderati sunt eo die sagittarii circiter CC, equites pauci,
calonum atque impedimentorum non magnus numerus.
①His tamen omnibus annona crevit;
quae fere res non solum inopia praesentis,
sed etiam futuri temporis timore ingravescere consuevit.
②Iamque ad denarios L in singulos modios annona pervenerat,
et militum vires inopia frumenti deminuerat,
atque incommoda in dies augebantur;
③et tam paucis diebus magna erat rerum facta commutatio ac se fortuna inclinaverat,
ut nostri magna inopia necessariarum rerum conflictarentur,
illi omnibus abundarent rebus superioresque haberentur.
④Caesar iis civitatibus, quae ad eius amicitiam accesserant,
quod minor erat frumenti copia, pecus imperabat;
calones ad longinquiores civitates dimittebat;
ipse praesentem inopiam quibus poterat subsidiis tutabatur.
①Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atque uberiora Romam ad suos perscribebant.
Multa rumores adfingebant, ut paene bellum confectum videretur.
②Quibus litteris nuntiisque Romam perlatis
magni domum concursus ad Afranium magnaeque gratulationes fiebant;
multi ex Italia ad Cn. Pompeium proficiscebantur,
alii, ut principes talem nuntium attulisse,
alii ne eventum belli exspectasse aut ex omnibus novissimi venisse viderentur.
①Cum in his angustiis res esset,
atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur,
nec pontes perfici possent,
imperat militibus Caesar, ut naves faciant,
cuius generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat.
②Carinae ac prima statumina ex levi materia fiebant;
reliquum corpus navium viminibus contextum coriis integebatur.
③Has perfectas carris iunctis devehit noctu milia passuum a castris XXII
militesque his navibus flumen transportat
continentemque ripae collem improviso occupat.
④Hunc celeriter, priusquam ab adversariis sentiatur, communit.
Huc legionem postea transiecit
atque ex utraque parte pontem institutum biduo perficit.
⑤Ita commeatus et, qui frumenti causa processerant, tuto ad se recipit
et rem frumentariam expedire incipit.
①Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit.
Qui inopinantes pabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi
magnum numerum iumentorum atque hominum intercipiunt
cohortibusque caetratis subsidio missis
scienter in duas partes sese distribuunt,
alii ut praedae praesidio sint,
alii ut venientibus resistant atque eos propellant,
②unamque cohortem, quae temere ante ceteras extra aciem procurrerat,
seclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt,
incolumesque cum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.
①Dum haec ad Ilerdam geruntur,
Massilienses usi L. Domitii consilio navis longas expediunt numero XVII,
quarum erant XI tectae.
②Multa huc minora navigia addunt,
ut ipsa multitudine nostra classis terreatur.
Magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, imponunt
atque hos praemiis pollicitationibusque incitant.
③Certas sibi deposcit navis Domitius
atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet.
④Sic omnibus rebus instructa classe
magna fiducia ad nostras navis procedunt, quibus praeerat D. Brutus.
Hae ad insulam, quae est contra Massiliam, stationes obtinebant.
①Erat multo inferior numero navium Brutus;
sed electos ex omnibus legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones,
Caesar ei classi attribuerat,
qui sibi id muneris depoposcerant.
②Hi manus ferreas atque harpagones paraverant
magnoque numero pilorum, tragularum reliquorumque telorum se instruxerant.
Ita cognito hostium adventu
suas naves ex portu educunt, cum Massiliensibus confligunt.
③Pugnatum est utrimque fortissime atque acerrime;
neque multum Albici nostris virtute cedebant,
homines asperi et montani, exercitati in armis;
④atque hi modo digressi <a> Massiliensibus recentem eorum pollicitationem animis continebant,
pastoresque Domitii spe libertatis excitati
sub oculis domini suam probare operam studebant.
①Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorum confisi
nostros eludebant impetusque eorum excipiebant
et, quoad licebat latiore uti spatio, producta longius acie circumvenire nostros
aut pluribus navibus adoriri singulas aut remos transcurrentes detergere,
si possent, contendebant;
②cum propius erat necessario ventum,
ab scientia gubernatorum atque artificiis
ad virtutem montanorum confugiebant.
③<Nostri> cum minus exercitatis remigibus minusque peritis gubernatoribus utebantur,
qui repente ex onerariis navibus erant producti
nequedum etiam vocabulis armamentorum cognitis,
tum etiam tarditate et gravitate navium impediebantur;
factae enim subito ex humida materia non eundem usum celeritatis habebant.
④Itaque, dum locus comminus pugnandi daretur,
aequo animo singulas binis navibus obiciebant
atque iniecta manu ferrea et retenta utraque nave
diversi pugnabant atque in hostium naves transcendebant
et magno numero Albicorum et pastorum interfecto
partem navium deprimunt,
nonnullas cum hominibus capiunt,
reliquas in portum compellunt.
⑤Eo die naves Massiliensium cum his, quae sunt captae, intereunt VIIII.
①Hoc primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur;
simul perfecto ponte celeriter fortuna mutatur.
②Illi perterriti virtute equitum minus libere, minus audacter vagabantur,
alias non longo a castris progressi spatio, ut celerem receptum haberent, angustius pabulabantur,
alias longiore circuitu custodias stationesque equitum vitabant,
aut aliquo accepto detrimento
aut procul equitatu viso ex medio itinere proiectis sarcinis fugiebant.
③Postremo et plures intermittere dies
et praeter consuetudinem omnium noctu constituerant pabulari.
①Interim Oscenses et Calagurritani, qui erant [cum] Oscensibus contributi,
mittunt ad eum legatos seseque imperata facturos pollicentur.
②Hos Tarraconenses et Iacetani et Ausetani
et paucis post diebus Illurgavonenses, qui flumen Hiberum attingunt, insequuntur.
③Petit ab his omnibus, ut se frumento iuvent.
Pollicentur atque omnibus undique conquisitis iumentis in castra deportant.
④Transit etiam cohors Illurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et signa ex statione transfert.
⑤Magna celeriter commutatio rerum.
Perfecto ponte,
magnis quinque civitatibus ad amicitiam adiunctis,
expedita re frumentaria,
exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quae cum Pompeio per Mauretaniam venire dicebantur,
multae longinquiores civitates ab Afranio desciscunt
et Caesaris amicitiam sequuntur.
①Quibus rebus perterritis animis adversariorum
Caesar, ne semper magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus,
nactus idoneum locum,
fossas pedum XXX in latitudinem complures facere instituit,
quibus partem aliquam Sicoris averteret
vadumque in eo flumine efficeret.
②His paene effectis
magnum in timorem Afranius Petreiusque perveniunt,
ne omnino frumento pabuloque intercluderentur,
quod multum Caesar equitatu valebat.
Itaque constituunt ipsi locis excedere et in Celtiberiam bellum transferre.
③Huic consilio suffragabatur etiam illa res,
quod ex duobus contrariis generibus
quae superiore bello cum [L.] Sertorio steterant civitates,
victae nomen atque imperium absentis Pompei timebant,
quae in amicitia manserant, magnis affectae beneficiis eum diligebant;
Caesaris autem erat in barbaris nomen obscurius.
④Hic magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant
et suis locis bellum in hiemem ducere cogitabant.
⑤Hoc inito consilio
toto flumine Hibero naves conquiri et Octogesam adduci iubent.
Id erat oppidum positum ad Hiberum
miliaque passuum a castris aberat XX.
⑥Ad eum locum fluminis navibus iunctis pontem imperant fieri
legionesque duas flumen Sicorim transducunt
castraque muniunt vallo pedum XII.
①Qua re per exploratores cognita
summo labore militum Caesar continuato diem noctemque opere in flumine avertendo
huc iam reduxerat rem,
ut equites, etsi difficulter atque aegre fiebat, possent tamen atque auderent flumen transire,
②pedites vero tantummodo umeris ac summo pectore exstarent
et cum altitudine aquae tum etiam rapiditate fluminis ad transeundum impedirentur.
③Sed tamen eodem fere tempore
pons in Hibero prope effectus nuntiabatur,
et in Sicori vadum reperiebatur.
①Iam vero eo magis illi maturandum iter existimabant.
Itaque duabus auxiliaribus cohortibus Ilerdae praesidio relictis
omnibus copiis Sicorim transeunt
et cum duabus legionibus, quas superioribus diebus traduxerant, castra coniungunt.
②Relinquebatur Caesari nihil, nisi uti equitatu agmen adversariorum male haberet et carperet.
Pons enim ipsius magnum circuitum habebat,
ut multo breviore itinere illi ad Hiberum pervenire possent.
③Equites ab eo missi flumen transeunt,
et, cum de tertia vigilia Petreius atque Afranius castra movissent,
repente sese ad novissimum agmen ostendunt,
et magna multitudine circumfusa morari atque iter impedire incipiunt.
①Prima luce
ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta, cernebatur
equitatus nostri proelio novissimos illorum premi vehementer
ac nonnumquam <non> sustinere extremum agmen atque interrumpi,
alias inferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli,
dein rursus conversos insequi.
②Totis vero castris milites circulari
et dolere hostem ex manibus dimitti,
bellum non necessario longius duci,
centurionesque tribunosque militum adire atque obsecrare,
ut per eos Caesar certior fieret, ne labori suo neu periculo parceret;
paratos esse sese,
posse et audere ea transire flumen, qua traductus esset equitatus.
③Quorum studio et vocibus excitatus
Caesar, etsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitum obicere,
conandum tamen atque experiendum iudicat.
④Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet,
quorum aut animus aut vires videbantur sustinere non posse.
⑤Hos cum legione una praesidio castris relinquit;
reliquas legiones expeditas educit
magnoque numero iumentorum in flumine supra atque infra constituto traducit exercitum.
⑥Pauci ex his militibus abrepti vi fluminis ab equitatu excipiuntur ac sublevantur;
interit tamen nemo.
Traducto incolumi exercitu
copias instruit triplicemque aciem ducere incipit.
⑦Ac tantum fuit in militibus studii,
ut milium sex ad iter addito circuitu
magnaque ad vadum fluminis mora interposita
eos, qui de tertia vigilia exissent,
ante horam diei VIIII consequerentur.
内乱記?Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexit,
nova re perterritus locis superioribus constitit aciemque instruit.
?Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat;
rursus conantes progredi insequitur et moratur.
?Illi necessario maturius quam constituerant, castra ponunt.
Suberant enim montes atque a milibus passuum V itinera difficilia atque angusta excipiebant.
?Hos montes intrare cupiebant,
ut equitatum effugerent Caesaris
praesidiisque in angustiis collocatis exercitum itinere prohiberent,
ipsi sine periculo ac timore Hiberum copias traducerent.
?Quod fuit illis conandum atque omni ratione efficiendum;
sed totius diei pugna atque itineris labore defessi
rem in posterum diem distulerunt.
Caesar quoque in proximo colle castra ponit.
1項 Media circiter nocte
iis qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis,
fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias castris educere.
Quo cognito
signum dari iubet et vasa militari more conclamari.
2項 Illi exaudito clamore
veriti ne noctu impediti sub onere confligere cogerentur
aut ne ab equitatu Caesaris in angustiis tenerentur,
iter supprimunt copiasque in castris continent.
3項 Postero die Petreius cum paucis equitibus occulte ad exploranda loca proficiscitur.
Hoc idem fit ex castris Caesaris.
Mittitur L. Decidius Saxa cum paucis, qui loci naturam perspiciat.
4項 Uterque idem suis renuntiat:
V milia passuum proxima intercedere itineris campestris,
inde excipere loca aspera et montuosa;
qui prior has angustias occupaverit, ab hoc hostem prohiberi nihil esse negotii.
1項 Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio
et tempus profectionis quaeritur.
Plerique censebant, ut noctu iter facerent; posse prius ad angustias veniri, quam sentiretur.
2項 Alii, quod pridie noctu conclamatum esset in Caesaris castris,
argumenti sumebant loco non posse clam exiri.
3項 Circumfundi noctu equitatum Caesaris
atque omnia loca atque itinera obsidere;
nocturnaque proelia esse vitanda,
quod perterritus miles in civili dissensione timori magis quam religioni consulere consuerit.
4項 At lucem multum per se pudorem omnium oculis,
multum etiam tribunorum militum et centurionum praesentium afferre;
quibus rebus coerceri milites et in officio contineri soleant.
5項 Quare omni ratione esse interdiu perrumpendum;
etsi aliquo accepto detrimento, tamen summa exercitus salva locum, quem petant, capi posse.
6項 Haec vincit in consilio sententia,
et prima luce postridie constituunt proficisci.
1項 Caesar, exploratis regionibus,
albente caelo omnes copias castris educit
magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit.
Nam quae itinera ad Hiberum atque Octogesam pertinebant,
castris hostium oppositis tenebantur.
2項 Ipsi erant transcendendae valles maximae ac difficillimae,
saxa multis locis praerupta iter impediebant,
ut arma per manus necessario traderentur,
militesque inermes sublevatique alii ab aliis
magnam partem itineris conficerent.
3項 Sed hunc laborem recusabat nemo,
quod eum omnium laborum finem fore existimabant,
si hostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent.
1項 Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris procurrebant
contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros:
necessarii victus inopia coactos fugere atque ad Ilerdam reverti.
Erat enim iter a proposito diversum, contrariamque in partem iri videbatur.
2項 Duces vero eorum consilium suum laudibus ferebant, quod se castris tenuissent;
multumque eorum opinionem adiuvabat,
quod sine iumentis impedimentisque ad iter profectos videbant,
ut non posse inopiam diutius sustinere confiderent.
3項 Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt
iamque primos superare regionem castrorum animum adverterunt,
nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris,
quin statim castris exeundum atque occurrendum putaret.
4項 Conclamatur ad arma,
atque omnes copiae, paucis praesidio relictis cohortibus, exeunt
rectoque ad Hiberum itinere contendunt.
1項 Erat in celeritate omne positum certamen, utri prius angustias montesque occuparent;
sed exercitum Caesaris viarum difficultates tardabant,
Afranii copias equitatus Caesaris insequens morabatur.
2項 Res tamen ab Afranianis huc erat necessario deducta,
ut, si priores montes, quos petebant, attigissent, ipsi periculum vitarent,
impedimenta totius exercitus cohortesque in castris relictas servare non possent;
quibus interclusis exercitu Caesaris auxilium ferri nulla ratione poterat.
3項 Confecit prior iter Caesar atque ex magnis rupibus nactus planitiem
in hac contra hostem aciem instruit.
Afranius, cum ab equitatu novissimum agmen premeretur
et ante se hostem videret,
collem quendam nactus ibi constitit.
4項 Ex eo loco IIII caetratorum cohortes in montem, qui erat in conspectu omnium excelsissimus, mittit.
Hunc magno cursu concitatos iubet occupare,
eo consilio, uti ipse eodem omnibus copiis contenderet
et mutato itinere iugis O(c)togesam perveniret.
5項 Hunc cum obliquo itinere caetrati peterent,
conspicatus equitatus Caesaris in cohortes impetum fecit;
nec minimam partem temporis equitum vim caetrati sustinere potuerunt
omnesque ab eis circumventi in conspectu utriusque exercitus interficiuntur.
1項 Erat occasio bene gerendae rei.
Neque vero id Caesarem fugiebat,
tanto sub oculis accepto detrimento perterritum exercitum sustinere non posse,
praesertim circumdatum undique equitatu, cum in loco aequo atque aperto confligeretur;
idque ex omnibus partibus ab eo flagitabatur.
2項 Concurrebant legati, centuriones tribunique militum:
ne dubitaret proelium committere;
omnium esse militum paratissimos animos.
3項 Afranianos contra multis rebus sui timoris signa misisse:
quod suis non subvenissent,
quod de colle non decederent,
quod vix equitum incursus sustinerent
collatisque in unum locum signis conferti
neque ordines neque signa servarent.
4項 Quod si iniquitatem loci timeret,
datum iri tamen aliquo loco pugnandi facultatem,
quod certe inde decedendum esset Afranio nec sine aqua permanere posset.
1項 Caesar in eam spem venerat se sine pugna et sine volnere suorum rem conficere posse,
quod re frumentaria adversarios interclusisset.
2項 Cur etiam secundo proelio aliquos ex suis amitteret?
cur volnerari pateretur optime meritos de se milites?
cur denique fortunam periclitaretur?
praesertim cum non minus esset imperatoris consilio superare quam gladio.
3項 Movebatur etiam misericordia civium, quos interficiendos videbat;
quibus salvis atque incolumibus rem obtinere malebat.
4項 Hoc consilium Caesaris plerisque non probabatur;
milites vero palam inter se loquebantur,
quoniam talis occasio victoriae dimitteretur,
etiam cum vellet Caesar, sese non esse pugnaturos.
Ille in sua sententia perseverat
et paulum ex eo loco digreditur, ut timorem adversariis minuat.
5項 Petreius atque Afranius oblata facultate in castra sese referunt.
Caesar praesidiis in montibus dispositis
omni ad Hiberum intercluso itinere,
quam proxime potest hostium castris, castra communit.
1項 Postero die duces adversariorum perturbati,
quod omnem rei frumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserant,
de reliquis rebus consultabant.
2項 Erat unum iter, Ilerdam si reverti vellent,
alterum, si Tarraconem peterent.
Haec consiliantibus eis nuntiantur aquatores ab equitatu premi nostro.
3項 Qua re cognita
crebras stationes disponunt equitum et cohortium alariarum
legionariasque intericiunt cohortes
vallumque ex castris ad aquam ducere incipiunt,
ut intra munitionem et sine timore et sine stationibus aquari possent.
4項 Id opus inter se Petreius atque Afranius partiuntur
ipsique perficiundi operis causa longius progrediuntur.
1項 Quorum discessu
liberam nacti milites colloquiorum facultatem volgo procedunt,
et quem quisque in <Caesaris> castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
2項 Primum agunt gratias omnes omnibus, quod sibi perterritis pridie pepercissent:
eorum se beneficio vivere.
Deinde imperatoris fidem quaerunt,
rectene se illi sint commissuri,
et quod non ab initio fecerint
armaque quod cum hominibus necessariis et consanguineis contulerint, queruntur.
3項 His provocati sermonibus fidem
ab imperatore de Petreii atque Afranii vita petunt,
ne quod in se scelus concepisse neu suos prodidisse videantur.
Quibus confirmatis rebus
se statim signa translaturos confirmant
legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt.
4項 Interim alii suos in castra invitandi causa adducunt,
alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex binis viderentur;
compluresque tribuni militum et centuriones ad Caesarem veniunt
seque ei commendant.
5項 Idem hoc fit a principibus Hispaniae, quos illi evocaverant et secum in castris habebant obsidum loco.
Hi suos notos hospitesque quaerebant,
per quem quisque eorum aditum commendationis haberet ad Caesarem.
6項 Afranii etiam filius adulescens
de sua ac parentis sui salute cum Caesare per Sulpicium legatum agebat.
7項 Erant plena laetitia et gratulatione omnia,
eorum qui tanta pericula vitasse,
et eorum qui sine volnere tantas res confecisse videbantur,
magnumque fructum suae pristinae lenitatis omnium iudicio Caesar ferebat,
consiliumque eius a cunctis probabatur.
1項 Quibus rebus nuntiatis
Afranius ab instituto opere discedit seque in castra recipit,
sic paratus, ut videbatur, ut, quicumque accidisset casus, hunc quieto et aequo animo ferret.
2項 Petreius vero non deserit sese.
Armat familiam;
cum hac et praetoria cohorte cetratorum
barbarisque equitibus paucis, beneficiariis suis, quos suae custodiae causa habere consuerat,
improviso ad vallum advolat,
colloquia militum interrumpit,
nostros repellit a castris,
quos deprendit interficit.
3項 Reliqui coeunt inter se et repentino periculo exterriti
sinistras sagis involvunt gladiosque destringunt
atque ita se a cetratis equitibusque defendunt
castrorum propinquitate confisi
seque in castra recipiunt
et ab iis cohortibus, quae erant in statione ad portas, defenduntur.
1項 Quibus rebus confectis
flens Petreius manipulos circumit militesque appellat,
neu se neu Pompeium absentem imperatorem suum adversariis ad supplicium tradant, obsecrat.
2項 Fit celeriter concursus in praetorium.
Postulat, ut iurent omnes
se exercitum ducesque non deserturos neque prodituros neque sibi separatim a reliquis consilium capturos.
3項 Princeps in haec verba iurat ipse;
idem iusiurandum adigit Afranium;
subsequuntur tribuni militum centurionesque;
centuriatim producti milites idem iurant.
4項 Edicunt, penes quem quisque sit Caesaris miles, ut producat:
productos palam in praetorio interficiunt.
Sed plerosque ii, qui receperant, celant noctuque per vallum emittunt.
5項 Sic terror oblatus a ducibus,
crudelitas in supplicio,
nova religio iurisiurandi
spem praesentis deditionis sustulit
mentesque militum convertit
et rem ad pristinam belli rationem redegit.
1項 Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus conloquii venerant,
summa diligentia conquiri et remitti iubet.
2項 Sed ex numero tribunorum militum centurionumque nonnulli
sua voluntate apud eum remanserunt.
Quos ille postea magno in honore habuit;
centuriones in priores ordines,
equites Romanos in tribunicium restituit honorem.
1項 Premebantur Afraniani pabulatione, aquabantur aegre.
Frumenti copiam legionarii nonnullam habebant,
quod dierum XXII ab Ilerda frumentum iussi erant efferre,
caetrati auxiliaresque nullam,
quorum erant et facultates ad parandum exiguae et corpora insueta ad onera portanda.
2項 Itaque magnus eorum cotidie numerus ad Caesarem perfugiebat.
In his erat angustiis res.
Sed ex propositis consiliis duobus
explicitius videbatur Ilerdam reverti,
quod ibi paulum frumenti reliquerant.
Ibi se reliquum consilium explicaturos confidebant.
3項 Tarraco aberat longius;
quo spatio plures rem posse casus recipere intellegebant.
Hoc probato consilio ex castris proficiscuntur.
4項 Caesar, equitatu praemisso,
qui novissimum agmen carperet atque impediret,
ipse cum legionibus subsequitur.
Nullum intercedebat tempus, quin extremi cum equitibus proeliarentur.
1項 Genus erat hoc pugnae.
Expeditae cohortes novissimum agmen claudebant
pluresque in locis campestribus subsistebant.
2項 Si mons erat ascendendus,
facile ipsa loci natura periculum repellebat,
quod ex locis superioribus, qui antecesserant, suos ascendentes protegebant;
3項 cum vallis aut locus declivis suberat,
neque ii, qui antecesserant, morantibus opem ferre poterant,
equites vero ex loco superiore in aversos tela coniciebant,
tum magno erat in periculo res.
4項 Relinquebatur, ut cum eiusmodi locis esset adpropinquatum,
legionum signa consistere iuberent
magnoque impetu equitatum repellerent,
eo submoto repente incitati cursu sese in valles universi demitterent
atque ita transgressi rursus in locis superioribus consisterent.
5項 Nam tantum ab equitum suorum auxiliis aberant,
quorum numerum habebant magnum,
ut eos superioribus perterritos proeliis in medium reciperent agmen ultroque eos tuerentur;
quorum nulli ex itinere excedere licebat, quin ab equitatu Caesaris exciperetur.
1項 Tali dum pugnatur modo,
lente atque paulatim proceditur
crebroque, ut sint auxilio suis, subsistunt;
ut tum accidit.
2項 Milia enim progressi IIII
vehementiusque peragitati ab equitatu
montem excelsum capiunt ibique una fronte contra hostem castra muniunt
neque iumentis onera deponunt.
3項 Ubi Caesaris castra posita tabernaculaque constituta
et dimissos equites pabulandi causa animum adverterunt,
sese subito proripiunt hora circiter sexta eiusdem diei
et spem nacti morae discessu nostrorum equitum iter facere incipiunt.
4項 Qua re animum adversa
Caesar relictis <impedimentis cum> legionibus subsequitur,
praesidio impedimentis paucas cohortes relinquit;
hora x subsequi, pabulatores equitesque revocari iubet.
Celeriter equitatus ad cotidianum itineris officium revertitur.
5項 Pugnatur acriter ad novissimum agmen, adeo ut paene terga convertant,
compluresque milites, etiam nonnulli centuriones, interficiuntur.
Instabat agmen Caesaris atque universum imminebat.
1項 Tum vero neque ad explorandum idoneum locum castris
neque ad progrediendum data facultate consistunt necessario
et procul ab aqua et natura iniquo loco castra ponunt.
2項 Sed isdem de causis Caesar, quae supra sunt demonstratae, proelio non lacessit
et eo die tabernacula statui passus non est,
quo paratiores essent ad insequendum omnes, sive noctu sive interdiu erumperent.
3項 Illi animadverso vitio castrorum
tota nocte munitiones proferunt castraque castris convertunt.
Hoc idem postero die a prima luce faciunt totumque in ea re diem consumunt.
4項 Sed quantum opere processerant et castra protulerant,
tanto aberant ab aqua longius,
et praesenti malo aliis malis remedia dabantur.
5項 Prima nocte aquandi causa nemo egreditur ex castris;
proximo die praesidio in castris relicto universas ad aquam copias educunt,
pabulatum emittitur nemo.
6項 His eos suppliciis male haberi Caesar
et necessariam subire deditionem quam proelio decertare malebat.
Conatur tamen eos vallo fossaque circummunire,
ut quam maxime repentinas eorum eruptiones demoretur;
quo necessario descensuros existimabat.
7項 Illi et inopia pabuli adducti
et quo essent ad iter expeditiores,
omnia sarcinaria iumenta interfici iubent.
1項 In his operibus consiliisque biduum consumitur;
tertio die magna iam pars operis Caesaris processerat.
Illi impediendae reliquae munitionis causa
hora circiter VIIII signo dato
legiones educunt aciemque sub castris instruunt.
2項 Caesar ab opere legiones revocat,
equitatum omnem convenire iubet, aciem instruit;
contra opinionem enim militum famamque omnium videri proelium defugisse magnum detrimentum afferebat.
3項 Sed eisdem [de] causis, quae sunt cognitae,
quo minus dimicare vellet, movebatur,
atque hoc etiam magis, quod spatii brevitas etiam in fugam coniectis
adversariis non multum ad summam victoriae iuvare poterat.
4項 Non enim amplius pedum milibus duobus ab castris castra distabant;
hinc duas partes acies occupabant duae;
tertia vacabat ad incursum atque impetum militum relicta.
5項 Si proelium committeretur,
propinquitas castrorum celerem superatis ex fuga receptum dabat.
Hac de causa constituerat signa inferentibus resistere, prior proelio non lacessere.
1項 Acies erat Afraniana duplex legionum V,
tertium in subsidiis locum alariae cohortes obtinebant;
2項 Caesaris triplex;
sed primam aciem quaternae cohortes ex V legionibus tenebant,
has subsidiariae ternae et rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subsequebantur;
sagittarii funditoresque media continebantur acie,
equitatus latera cingebat.
3項 Tali instructa acie tenere uterque propositum videbatur:
Caesar, <ut> nisi coactus proelium non committeret, ille, ut opera Caesaris impediret.
Producitur tamen res aciesque ad solis occasum continentur;
inde utrique in castra discedunt.
4項 Postero die munitiones institutas Caesar parat perficere;
illi vadum fluminis Sicoris temptare, si transire possent.
5項 Qua re animadversa
Caesar Germanos levis armaturae equitumque partem flumen traicit
crebrasque in ripis custodias disponit.
1項 Tandem omnibus rebus obsessi,
quartum iam diem sine pabulo retentis iumentis,
aquae, lignorum, frumenti inopia,
conloquium petunt et id, si fieri possit, semoto a militibus loco.
2項 Ubi id a Caesare negatum, et palam si conloqui vellent, concessum est,
datur obsidis loco Caesari filius Afranii.
3項 Venitur in eum locum quem Caesar delegit.
Audiente utroque exercitu loquitur Afranius:
non esse aut ipsis aut militibus suscensendum,
quod fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeium conservare voluerint.
4項 Sed satis iam fecisse officio
satisque supplicii tulisse perpessos omnium rerum inopiam;
nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi aqua, prohiberi ingressu,
neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre posse.
5項 Itaque se victos confiteri;
orare atque obsecrare,
si qui locus misericordiae relinquatur,
ne ad ultimum supplicium progredi necesse habeat.
Haec quam potest demississime et subiectissime exponit.
1項 Ad ea Caesar respondit:
nulli omnium has partes vel querimoniae vel miserationis minus convenisse.
2項 Reliquos enim omnes officium suum praestitisse:
se, qui etiam bona condicione et loco et tempore aequo confligere noluerit,
ut quam integerrima essent ad pacem omnia;
exercitum suum, qui iniuria etiam accepta suisque interfectis,
quos in sua potestate habuerit, conservarit et texerit;
illius denique exercitus milites, qui per se de concilianda pace egerint,
qua in re omnium suorum vitae consulendum putarint.
3項 Sic omnium ordinum partes in misericordia constitisse,
ipsos duces a pace abhorruisse;
eos neque colloquii neque indutiarum iura servasse
et homines imperitos et per colloquium deceptos crudelissime interfecisse.
4項 Accidisse igitur his, quod plerumque hominum nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat,
uti eo recurrant et id cupidissime petant, quod paulo ante contempserint.
5項 Neque nunc se illorum humilitate neque aliqua temporis opportunitate postulare, quibus rebus opes augeantur suae;
sed eos exercitus, quos contra se multos iam annos aluerint, velle dimitti.
6項 Neque enim sex legiones alia de causa missas in Hispaniam septimamque ibi conscriptam,
neque tot tantasque classes paratas
neque submissos duces rei militaris peritos.
(1) Suite des opérations devant Marseille ; position d'attaque
(2) Travaux d'approche
(3) Renfort de Nasidius
(4)-(7) Seconde bataille navale
(8)-(9) Construction d'une tour
(10) Construction d'une galerie couverte
(11)-(13) Impuissance des Marseillais. \ils demandent une suspension d'armes
(14) Les Marseillais incendient traîtreusement les ouvrages
(15) Réfection des ouvrages détruits
(16) Situation désespérée des Marseillais
(17)-(18) La situation en Espagne ultérieure. Attitude de Varron
(19) Sympathies de la province pour César
(20) Capitulation de Varron
(21) César quitte l'Espagne
(22) Capitulation des Marseillais ; César part pour Rome
(23)-(25) Campagne de Curion en Afrique. Débarquement et marche sur Utique
(26) Curion devant Utique ; premiers succès
(27)-(28) Quintilius Varus cherche à gagner les soldats de Curion
(29) Agitation des soldats de Curion
(30)-(31) Délibération du conseil
(32) Harangue de Curion
(33) Effet de la harangue de Curion
(34)-(35) Victoire des Césariens
(36) Siège d'Utique
(37) Approche des troupes de Juba. Curion lève le siège
(38)-(40) Curion marche contre les Numides
(41)-(44) Défaite et mort de Curion(了)
7項 Nihil horum ad pacandas Hispanias,
nihil ad usum provinciae provisum,
quae propter diuturnitatem pacis nullum auxilium desiderarit.
8項 Omnia haec iam pridem contra se parari;
in se novi generis imperia constitui,
ut idem ad portas urbanis praesideat rebus et duas bellicosissimas provincias absens tot annos obtineat;
9項 in se iura magistratuum commutari,
ne ex praetura et consulatu, ut semper,
sed per paucos probati et electi in provincias mittantur;
in se etiam aetatis excusationem nihil valere,
quod superioribus bellis probati ad obtinendos exercitus evocentur;
10項 in se uno non servari, quod sit omnibus datum semper imperatoribus,
ut rebus feliciter gestis aut cum honore aliquo aut certe sine ignominia domum revertantur exercitumque dimittant.
11項 Quae tamen omnia et se tulisse patienter et esse laturum;
neque nunc id agere, ut ab illis abductum exercitum teneat ipse,
quod tamen sibi difficile non sit,
sed ne illi habeant, quo contra se uti possint.
12項 Proinde, ut esset dictum,
provinciis excederent exercitumque dimitterent;
si id sit factum, se nociturum nemini.
Hanc unam atque extremam esse pacis condicionem.
1項 Id vero militibus fuit pergratum et iucundum, ut ex ipsa significatione cognosci potuit,
ut, qui aliquid iusti incommodi exspectavissent, ultro praemium missionis ferrent.
2項 Nam cum de loco et de tempore eius rei controversia inferretur,
et voce et manibus universi ex vallo, ubi constiterant, significare coeperunt,
ut statim dimitterentur,
neque omni interposita fide firmum esse posse, si in aliud tempus differretur.
3項 Paucis cum esset in utramque partem verbis disputatum,
res huc deducitur,
ut ii qui habeant domicilium aut possessionem in Hispania, statim,
reliqui ad Varum flumen dimittantur;
4項 ne quid eis noceatur
neu quis invitus sacramentum dicere cogatur,
a Caesare cavetur.
1項 Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur,
se frumentum daturum pollicetur.
Addit etiam,
ut quid quisque eorum in bello amiserit,
quae sint penes milites suos, iis qui amiserant restituatur;
militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro his rebus dissolvit.
2項 Quascumque postea controversias inter se milites habuerunt,
sua sponte ad Caesarem in ius adierunt.
3項 Petreius atque Afranius
cum stipendium ab legionibus paene seditione facta flagitarentur,
cuius illi diem nondum venisse dicerent,
Caesar ut cognosceret, postulatum est,
eoque utrique, quod statuit, contenti fuerunt.
4項 Parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa
duas legiones suas antecedere, reliquas subsequi iussit,
ut non longo inter se spatio castra facerent,
eique negotio Q. Fufium Calenum legatum praeficit.
5項 Hoc eius praescripto ex Hispania ad Varum flumen est iter factum,
atque ibi reliqua pars exercitus dimissa est.