1項 Quorum discessu
liberam nacti milites colloquiorum facultatem volgo procedunt,
et quem quisque in <Caesaris> castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
2項 Primum agunt gratias omnes omnibus, quod sibi perterritis pridie pepercissent:
eorum se beneficio vivere.
Deinde imperatoris fidem quaerunt,
rectene se illi sint commissuri,
et quod non ab initio fecerint
armaque quod cum hominibus necessariis et consanguineis contulerint, queruntur.
3項 His provocati sermonibus fidem
ab imperatore de Petreii atque Afranii vita petunt,
ne quod in se scelus concepisse neu suos prodidisse videantur.
Quibus confirmatis rebus
se statim signa translaturos confirmant
legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt.