①Iam vero eo magis illi maturandum iter existimabant.
Itaque duabus auxiliaribus cohortibus Ilerdae praesidio relictis
omnibus copiis Sicorim transeunt
et cum duabus legionibus, quas superioribus diebus traduxerant, castra coniungunt.
②Relinquebatur Caesari nihil, nisi uti equitatu agmen adversariorum male haberet et carperet.
Pons enim ipsius magnum circuitum habebat,
ut multo breviore itinere illi ad Hiberum pervenire possent.
③Equites ab eo missi flumen transeunt,
et, cum de tertia vigilia Petreius atque Afranius castra movissent,
repente sese ad novissimum agmen ostendunt,
et magna multitudine circumfusa morari atque iter impedire incipiunt.