①Sed haec eius diei praefertur opinio, ut se utrique superiores discessisse existimarent:
②Afraniani, quod, cum esse omnium iudicio inferiores viderentur,
comminus tam diu stetissent
et nostrorum impetum sustinuissent
et initio locum tumulumque tenuissent, quae causa pugnandi fuerat,
et nostros primo congressu terga vertere coegissent;
③nostri autem, quod iniquo loco atque impari congressi numero quinque horis proelium sustinuissent,
quod montem gladiis destrictis ascendissent,
quod ex loco superiore terga vertere adversarios coegissent atque in oppidum compulissent.
④Illi eum tumulum, pro quo pugnatum est,
magnis operibus muniverunt praesidiumque ibi posuerunt.