①Litteris [a Fabio] C. Caesaris consulibus redditis
aegre ab his impetratum est summa tribunorum plebis contentione,
ut in senatu recitarentur;
ut vero ex litteris ad senatum referretur, impetrari non potuit.
②Referunt consules de re publica [in civitate].
L. Lentulus consul senatu rei<que> publicae se non defuturum pollicetur,
si audacter ac fortiter sententias dicere velint;
③sin Caesarem respiciant atque eius gratiam sequantur,
ut superioribus fecerint temporibus, se sibi consilium capturum
neque senatus auctoritati obtemperaturum;
habere se quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum.
④In eandem sententiam loquitur Scipio:
Pompeio esse in animo rei publicae non deesse, si senatus sequatur;
si cunctetur atque agat lenius, nequiquam eius auxilium,
si postea velit, senatum imploraturum.