①Omnibus his resistitur omnibusque oratio consulis, Scipionis, Catonis opponitur.
Catonem veteres inimicitiae Caesaris incitant et dolor repulsae.
②Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac provinciarum
et regum appellandorum largitionibus movetur,
seque alterum fore Sullam inter suos gloriatur,
ad quem summa imperii redeat.
③Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellit,
quos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio arbitratur,
simul iudiciorum metus atque ostentatio sui et adulatio potentium,
qui in re publica iudiciisque tum plurimum pollebant.
④Ipse Pompeius ab inimicis Caesaris incitatus,
et quod neminem dignitate secum exaequari volebat,
totum se ab eius amicitia averterat et cum communibus inimicis in gratiam redierat,
quorum ipse maximam partem illo adfinitatis tempore iniunxerat Caesari.
⑤Simul infamia duarum legionum permotus,
quas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiam dominatumque converterat,
rem ad arma deduci studebat.