①Quibus rebus Romam nuntiatis
tantus repente terror invasit,
ut cum Lentulus consul ad aperiendum aerarium venisset
ad pecuniamque Pompeio ex senatus consulto proferendam,
protinus aperto sanctiore aerario ex urbe profugeret.
Caesar enim adventare iam iamque et adesse eius equites falso nuntiabantur.
②Hunc Marcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt.
③Cn. Pompeius pridie eius diei ex urbe profectus
iter ad legiones habebat,
quas a Caesare acceptas in Apulia hibernorum causa disposuerat.
④Dilectus circa urbem intermittuntur;
nihil citra Capuam tutum esse omnibus videtur.
Capuae primum sese confirmant et colligunt
dilectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt;
gladiatoresque, quos ibi Caesar in ludo habebat,
ad forum productos Lentulus <spe> libertatis confirmat
atque his equos attribuit et se sequi iussit;
⑤quos postea monitus ab suis,
quod ea res omnium iudicio reprehendebatur,
circum familias conventus Campani custodiae causa distribuit.