①Litteris perlectis, Domitius dissimulans in consilio pronuntiat
Pompeium celeriter subsidio venturum,
hortaturque eos, ne animo deficiant,
quaeque usui ad defendendum oppidum sint parent.
②Ipse arcano cum paucis familiaribus suis colloquitur
consiliumque fugae capere constituit.
③Cum vultus Domitii cum oratione non consentiret,
atque omnia trepidantius timidiusque ageret quam superioribus diebus consuesset,
multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter consuetudinem colloqueretur,
concilia conventusque hominum fugeret,
res diutius tegi dissimularique non potuit.
④Pompeius enim rescripserat:
sese rem in summum periculum deducturum non esse,
neque suo consilio aut voluntate Domitium se in oppidum Corfinium contulisse;
proinde, siqua fuisset facultas, ad se cum omnibus copiis veniret.
⑤Id ne fieri posset, obsidione atque oppidi circummunitione fiebat.