①Divulgato Domiti consilio
milites, qui erant Corfinii, primo vesperi secessionem faciunt
atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur:
②obsideri se a Caesare, opera munitionesque prope esse perfectas;
ducem suum Domitium, cuius spe atque fiducia permanserint,
proiectis omnibus fugae consilium capere;
debere se suae salutis rationem habere.
③Ab his primo Marsi dissentire incipiunt
eamque oppidi partem, quae munitissima videretur, occupant,
tantaque inter eos dissensio exsistit,
ut manum conserere atque armis dimicare conentur;
④post paulo tamen internuntiis ultro citroque missis
quae ignorabant, de L. Domiti fuga, cognoscunt.
⑤Itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt
legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt:
sese paratos esse portas aperire,
quaeque imperaverit facere
et L. Domitium vivum in eius potestati tradere.