①Cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur
ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit;
reliquas legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet.
②Eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris erat legatus.
Is, reliquo sermone confecto, cuius rei causa venerat,
habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata demonstrat:
③velle Pompeium se Caesari purgatum,
ne ea, quae rei publicae causa egerit, in suam contumeliam vertat.
Semper se rei publicae commoda privatis necessitudinibus habuisse potiora.
Caesarem quoque pro sua dignitate
debere et studium et iracundiam suam rei publicae dimittere
neque adeo graviter irasci inimicis, ut, cum illis nocere se speret, rei publicae noceat.
④Pauca eiusdem generis addit cum excusatione Pompei coniuncta.
Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius agit cum Caesare
sibique Pompeium commemorasse demonstrat.