①Haec Scipionis oratio,
quod senatus in urbe habebatur Pompeiusque aderat,
ex ipsius ore Pompei mitti videbatur.
②Dixerat aliquis leniorem sententiam,
ut primo M. Marcellus, ingressus in eam orationem,
non oportere ante de ea re ad senatum referri,
quam dilectus tota Italia habiti et exercitus conscripti essent,
quo praesidio tuto et libere senatus, quae vellet, decernere auderet;
③ut M. Calidius, qui censebat,
ut Pompeius in suas provincias proficisceretur,
ne qua esset armorum causa;
timere Caesarem, ereptis ab eo duabus legionibus,
ne ad eius periculum reservare et retinere eas ad urbem Pompeius videretur;
ut M. Rufus, qui sententiam Calidi paucis fere mutatis rebus sequebatur.
④Hi omnes convicio L. Lentuli consulis correpti exagitabantur.
⑤Lentulus sententiam Calidi pronuntiaturum se omnino negavit,
Marcellus perterritus conviciis a sua sententia discessit.
⑥Sic vocibus consulis, terrore praesentis exercitus,
minis amicorum Pompei plerique compulsi,
inviti et coacti Scipionis sententiam sequuntur:
uti ante certam diem Caesar exercitum dimittat;
si non faciat, eum adversus rem publicam facturum videri.
⑦Intercedit M. Antonius, Q. Cassius, tribuni plebis.
Refertur confestim de intercessione tribunorum.
⑧Dicuntur sententiae graves;
ut quisque acerbissime crudelissimeque dixit,
ita quam maxime ab inimicis Caesaris conlaudatur.