①Dum haec ad Ilerdam geruntur,
Massilienses usi L. Domitii consilio navis longas expediunt numero XVII,
quarum erant XI tectae.
②Multa huc minora navigia addunt,
ut ipsa multitudine nostra classis terreatur.
Magnum numerum sagittariorum, magnum Albicorum, de quibus supra demonstratum est, imponunt
atque hos praemiis pollicitationibusque incitant.
③Certas sibi deposcit navis Domitius
atque has colonis pastoribusque, quos secum adduxerat, complet.
④Sic omnibus rebus instructa classe
magna fiducia ad nostras navis procedunt, quibus praeerat D. Brutus.
Hae ad insulam, quae est contra Massiliam, stationes obtinebant.