①His rebus confectis Caesar,
ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit;
ipse ad urbem proficiscitur.
②Coacto senatu iniurias inimicorum commemorat.
Docet se nullum extraordinarium honorem appetisse,
sed exspectato legitimo tempore consulatus
eo fuisse contentum, quod omnibus civibus pateret.
③Latum ab X tribunis plebis contradicentibus inimicis, Catone vero acerrime repugnante et pristina consuetudine dicendi mora dies extrahente, ut sui ratio absentis haberetur,
ipso consule Pompeio ;
qui si improbasset, cur ferri passus esset?
Si probasset, cur se uti populi beneficio prohibuisset?
④Patientiam proponit suam,
cum de exercitibus dimittendis ultro postulavisset;
in quo iacturam dignitatis atque honoris ipse facturus esset.
⑤Acerbitatem inimicorum docet, qui, quod ab altero postularent, in se recusarent,
atque omnia permisceri mallent, quam imperium exercitusque dimittere.
⑥Iniuriam in eripiendis legionibus praedicat,
crudelitatem et insolentiam in circumscribendis tribunis plebis;
condiciones a se latas, expetita colloquia et denegata commemorat.
⑦Pro quibus rebus
hortatur ac postulat, ut rem publicam suscipiant atque una secum administrent.
Sin timore defugiant, illis se oneri non futurum et per se rem publicam administraturum.
⑧Legatos ad Pompeium de compositione mitti oportere;
neque se reformidare, quod in senatu Pompeius paulo ante dixisset,
ad quos legati mitterentur, his auctoritatem attribui timoremque eorum, qui mitterent significari.
⑨Tenuis atque infirmi haec animi videri.
Se vero, ut operibus anteire studuerit, sic iustitia et aequitate velle superare.