①Prope dimidia parte operis a Caesare effecta
diebusque in ea re consumptis VIIII,
naves a consulibus Dyrrachio remissae, quae priorem partem exercitus eo deportaverant,
Brundisium revertuntur.
②Pompeius sive operibus Caesaris permotus
sive etiam quod ab initio Italia excedere constituerat,
adventu navium profectionem parare incipit,
et quo facilius impetum Caesaris tardaret,
ne sub ipsa profectione milites oppidum irrumperent,
portas obstruit, vicos plateasque inaedificat,
fossas transversas viis praeducit atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit.
④Haec levibus cratibus terraque inaequat;
aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant,
maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit.
⑤His paratis rebus
milites silentio naves conscendere iubet,
expeditos autem ex evocatis, sagittariis funditoribusque raros in muro turribusque disponit.
⑥Hos certo signo revocare constituit,
cum omnes milites naves conscendissent,
atque iis expedito loco actuaria navigia relinquit.