①Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat
coactis navibus mare transire et Pompeium sequi,
priusquam ille sese transmarinis auxiliis confirmaret,
tamen eius rei moram temporisque longinquitatem timebat,
quod omnibus coactis navibus Pompeius
praesentem facultatem insequendi sui ademerat.
②Relinquebatur,
ut ex longinquioribus regionibus Galliae Picenique
et a freto naves essent exspectandae.
Id propter anni tempus longum atque impeditum videbatur.
③Interea veterem exercitum, duas Hispanias confirmari,
quarum erat altera maximis beneficiis Pompei devincta,
auxilia, equitatum parari,
Galliam Italiamque temptari se absente nolebat.