①Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti
Caesaris rebus favebant.
②Itaque cognita Pompei profectione
concursantibus illis atque in ea re occupatis
vulgo ex tectis significabant.
Per quos re cognita
Caesar scalas parari militesque armari iubet,
ne quam rei gerendae facultatem dimittat.
③Pompeius sub noctem naves solvit.
Qui erant in muro custodiae causa collocati,
eo signo, quod convenerat, revocantur
notisque itineribus ad naves decurrunt.
④Milites positis scalis muros ascendunt,
sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant,
subsistunt et longo itinere ab his circumducti ad portum perveniunt
duasque naves cum militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant,
scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt.