①Caesar paene omni acie perterrita,
quod praeter opinionem consuetudinemque acciderat,
cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit;
hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimit
rursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muro consistere cogit.
②Sed nonae legionis milites elati studio,
dum sarcire acceptum detrimentum volunt,
temere insecuti longius fugientis in locum iniquum progrediuntur
et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, succedunt.
③Hinc se recipere cum vellent,
rursus illi ex loco superiore nostros premebant.
④Praeruptus locus erat utraque ex parte derectus
ac tantum in latitudinem patebat, ut tres instructae cohortes eum locum explerent,
ut neque subsidia ab lateribus submitti neque equites laborantibus usui esse possent.
⑤Ab oppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in longitudinem passus circiter CCCC.
⑥Hac nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius processerant;
hoc pugnabatur loco, et propter angustias iniquo
et quod sub ipsis radicibus montis constiterant,
ut nullum frustra telum in eos mitteretur.
Tamen virtute et patientia nitebantur atque omnia vulnera sustinebant.
⑦Augebantur illis copiae,
atque ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur,
ut integri defessis succederent.
⑧Hoc idem Caesar facere cogebatur,
ut submissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.