1項 Tandem omnibus rebus obsessi,
quartum iam diem sine pabulo retentis iumentis,
aquae, lignorum, frumenti inopia,
conloquium petunt et id, si fieri possit, semoto a militibus loco.
2項 Ubi id a Caesare negatum, et palam si conloqui vellent, concessum est,
datur obsidis loco Caesari filius Afranii.
3項 Venitur in eum locum quem Caesar delegit.
Audiente utroque exercitu loquitur Afranius:
non esse aut ipsis aut militibus suscensendum,
quod fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeium conservare voluerint.
4項 Sed satis iam fecisse officio
satisque supplicii tulisse perpessos omnium rerum inopiam;
nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi aqua, prohiberi ingressu,
neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre posse.
5項 Itaque se victos confiteri;
orare atque obsecrare,
si qui locus misericordiae relinquatur,
ne ad ultimum supplicium progredi necesse habeat.
Haec quam potest demississime et subiectissime exponit.