①Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habebant ad Caesarem, ad flumen constitisse.
Venerant eo sagittarii ex Rutenis, equites ex Gallia
cum multis carris magnisque impedimentis, ut fert Gallica consuetudo.
②Erant praeterea cuiusque generis hominum milia circiter VI cum servis liberisque;
sed nullus ordo, nullum imperium certum,
cum suo quisque consilio uteretur atque omnes sine timore
iter facerent usi superiorum temporum atque itinerum licentia.
③Erant complures honesti adulescentes, senatorum filii et ordinis equestris;
erant legationes civitatum;
erant legati Caesaris.
Hos omnis flumina continebant.
④Ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusque legionibus Afranius de nocte proficiscitur
imprudentisque ante missis equitibus aggreditur.
Celeriter sese tamen Galli equites expediunt proeliumque committunt.
⑤Ii, dum pari certamine res geri potuit,
magnum hostium numerum pauci sustinuere;
sed ubi signa legionum appropinquare coeperunt,
paucis amissis sese in proximos montes conferunt.
⑥Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutem momentum;
nacti enim spatium se in loca superiora receperunt.
Desiderati sunt eo die sagittarii circiter CC, equites pauci,
calonum atque impedimentorum non magnus numerus.