①Quibus rebus cognitis
Caesar, etsi magni interesse arbitrabatur
quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere,
ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis
commutatio fieret voluntatis,
quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent,
②tamen veritus, ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur,
eos, qui venerant, collaudat atque in oppidum dimittit,
portas murosque adservari iubet.
③Ipse iis operibus, quae facere instituerat, milites disponit,
non certis spatiis intermissis,
ut erat superiorum dierum consuetudo,
sed perpetuis vigiliis stationibusque,
ut contingant inter se atque omnem munitionem expleant;
④tribunos militum et praefectos circummittit
atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant,
sed etiam singulorum hominum occultos exitus adservent.
⑤Neque vero tam remisso ac languido animo quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit.
⑥Tanta erat summae rerum exspectatio, ut alius in aliam partem mente atque animo traheretur,
quid ipsis Corfiniensibus, quid Domitio, quid Lentulo, quid reliquis accideret,
qui quosque eventus exciperent.