①Caesar, ubi luxit,
omnes senatores senatorumque liberos,
tribunos militum equitesque Romanos ad se produci iubet.
②Erant quinque senatorii ordinis,
L. Domitius, P. Lentulus Spinther,
L. Caecilius Rufus, Sex. Quintilius Varus quaestor, L. Rubrius;
praeterea filius Domiti aliique complures adulescentes
et magnus numerus equitum Romanorum
et decurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat.
③Hos omnes productos a contumeliis militum conviciisque prohibet;
pauca apud eos loquitur,
<queritur> quod sibi a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eos maximis beneficiis;
dimittit omnes incolumes.
④HS |LX| (sestertium sexagies),
quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat,
adlatum ad se ab quattuorviris Corfiniensibus
Domitio reddit,
ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur,
etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium.
⑤Milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet
atque eo die castra movet iustumque iter conficit,
VII omnino dies ad Corfinium commoratus,
et per fines Marrucinorum, Frentanorum, Larinatium in Apuliam pervenit.