1項 Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castris procurrebant
contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros:
necessarii victus inopia coactos fugere atque ad Ilerdam reverti.
Erat enim iter a proposito diversum, contrariamque in partem iri videbatur.
2項 Duces vero eorum consilium suum laudibus ferebant, quod se castris tenuissent;
multumque eorum opinionem adiuvabat,
quod sine iumentis impedimentisque ad iter profectos videbant,
ut non posse inopiam diutius sustinere confiderent.
3項 Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt
iamque primos superare regionem castrorum animum adverterunt,
nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris,
quin statim castris exeundum atque occurrendum putaret.
4項 Conclamatur ad arma,
atque omnes copiae, paucis praesidio relictis cohortibus, exeunt
rectoque ad Hiberum itinere contendunt.