①Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit,
in Hispaniam proficisci constituit;
duumviris municipiorum omnium imperat, ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent.
②Mittit in Sardiniam cum legione una Valerium legatum,
in Siciliam Curionem pro praetore cum legionibus III;
eundem, cum Siciliam recepisset, protinus in Africam traducere exercitum iubet.
Sardiniam obtinebat M. Cotta, Siciliam M. Cato;
Africam sorte Tubero obtinere debebat.
③Caralitani, simul ad se Valerium mitti audierunt,
nondum profecto ex Italia
sua sponte Cottam ex oppido eiciunt.
Ille perterritus, quod omnem provinciam consentire intellegebat,
ex Sardinia in Africam profugit.
④Cato in Sicilia naves longas veteres reficiebat,
novas civitatibus imperabat.
Haec magno studio agebat.
In Lucanis Brutiisque per legatos suos civium Romanorum dilectus habebat,
equitum peditumque certum numerum a civitatibus Siciliae exigebat.
⑤Quibus rebus paene perfectis
adventu Curionis cognito
queritur in contione sese proiectum ac proditum a Cn. Pompeio,
qui omnibus rebus imparatissimis non necessarium bellum suscepisset
et ab se reliquisque in senatu interrogatus
omnia sibi esse ad bellum apta ac parata confirmavisset.
Haec in contione questus ex provincia fugit.