①Quibus rebus perterritis animis adversariorum
Caesar, ne semper magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus,
nactus idoneum locum,
fossas pedum XXX in latitudinem complures facere instituit,
quibus partem aliquam Sicoris averteret
vadumque in eo flumine efficeret.
②His paene effectis
magnum in timorem Afranius Petreiusque perveniunt,
ne omnino frumento pabuloque intercluderentur,
quod multum Caesar equitatu valebat.
Itaque constituunt ipsi locis excedere et in Celtiberiam bellum transferre.
③Huic consilio suffragabatur etiam illa res,
quod ex duobus contrariis generibus
quae superiore bello cum [L.] Sertorio steterant civitates,
victae nomen atque imperium absentis Pompei timebant,
quae in amicitia manserant, magnis affectae beneficiis eum diligebant;
Caesaris autem erat in barbaris nomen obscurius.
④Hic magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant
et suis locis bellum in hiemem ducere cogitabant.
⑤Hoc inito consilio
toto flumine Hibero naves conquiri et Octogesam adduci iubent.
Id erat oppidum positum ad Hiberum
miliaque passuum a castris aberat XX.
⑥Ad eum locum fluminis navibus iunctis pontem imperant fieri
legionesque duas flumen Sicorim transducunt
castraque muniunt vallo pedum XII.