①Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant,
planities circiter passuum CCC,
atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior;
②quem si occupavisset Caesar et communivisset,
ab oppido et ponte et commeatu omni, quem in oppidum contulerant,
se interclusurum adversarios confidebat.
③Hoc sperans legiones III ex castris educit
acieque in locis idoneis structa
unius legionis antesignanos procurrere atque eum tumulum occupare iubet.
④Qua re cognita
celeriter quae in statione pro castris erant Afranii cohortes
breviore itinere ad eundem occupandum locum mittuntur.
⑤Contenditur proelio,
et quod prius in tumulum Afraniani venerant,
nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere
seque ad signa legionum recipere coguntur.