①Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat.
In Sicore flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia passuum IIII.
His pontibus pabulatum mittebat, quod ea quae citra flumen fuerant, superioribus diebus consumpserat.
②Hoc idem fere atque eadem de causa Pompeiani exercitus duces faciebant,
crebroque inter se equestribus proeliis contendebant.
③Huc cum cotidiana consuetudine egressae pabulatoribus praesidio propiore <ponte> legiones Fabianae duae flumen transissent,
impedimentaque et omnis equitatus sequeretur,
subito vi ventorum et aquae magnitudine pons est interruptus et reliqua multitudo equitum interclusa.
④Quo cognito a Petreio et Afranio ex aggere atque cratibus, quae flumine ferebantur,
celeriter suo ponte Afranius, quem oppido castrisque coniunctum habebat,
legiones IIII equitatumque omnem traiecit
duabusque Fabianis occurrit legionibus.
⑤Cuius adventu nuntiato
L. Plancus, qui legionibus praeerat, necessaria re coactus
locum capit superiorem diversamque aciem in duas partes constituit,
ne ab equitatu circumveniri posset.
⑥Ita congressus impari numero magnos impetus legionum equitatusque sustinet.
⑦Commisso ab equitibus proelio
signa legionum duarum procul ab utrisque conspiciuntur,
quas C. Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miserat
suspicatus fore, id quod accidit,
ut duces adversariorum occasione et beneficio fortunae ad nostros opprimendos uterentur.
Quarum adventu proelium dirimitur,
ac suas uterque legiones reducit in castra.