①Prima luce
ex superioribus locis, quae Caesaris castris erant coniuncta, cernebatur
equitatus nostri proelio novissimos illorum premi vehementer
ac nonnumquam <non> sustinere extremum agmen atque interrumpi,
alias inferri signa et universarum cohortium impetu nostros propelli,
dein rursus conversos insequi.
②Totis vero castris milites circulari
et dolere hostem ex manibus dimitti,
bellum non necessario longius duci,
centurionesque tribunosque militum adire atque obsecrare,
ut per eos Caesar certior fieret, ne labori suo neu periculo parceret;
paratos esse sese,
posse et audere ea transire flumen, qua traductus esset equitatus.
③Quorum studio et vocibus excitatus
Caesar, etsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitum obicere,
conandum tamen atque experiendum iudicat.
④Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet,
quorum aut animus aut vires videbantur sustinere non posse.
⑤Hos cum legione una praesidio castris relinquit;
reliquas legiones expeditas educit
magnoque numero iumentorum in flumine supra atque infra constituto traducit exercitum.
⑥Pauci ex his militibus abrepti vi fluminis ab equitatu excipiuntur ac sublevantur;
interit tamen nemo.
Traducto incolumi exercitu
copias instruit triplicemque aciem ducere incipit.
⑦Ac tantum fuit in militibus studii,
ut milium sex ad iter addito circuitu
magnaque ad vadum fluminis mora interposita
eos, qui de tertia vigilia exissent,
ante horam diei VIIII consequerentur.