①Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque
nostrique gravius a multitudine premerentur,
consumptis omnibus telis
gladiis destrictis impetum adversus montem in cohortis faciunt,
paucisque deiectis reliquos sese convertere cogunt.
②Submotis sub murum cohortibus
ac nonnulla parte propter terrorem in oppidum compulsis
facilis est nostris receptus datus.
③Equitatus autem noster ab utroque latere,
etsi deiectis atque inferioribus locis constiterat,
tamen summa in iugum virtute conititur,
atque inter duas acies perequitans
commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat.
④Ita vario certamine pugnatum est.
Nostri in primo congressu circiter LXX ceciderunt,
in his Q. Fulginius ex primo hastato legionis XIIII,
qui propter eximiam virtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat;
vulnerantur amplius DC.
⑤Ex Afranianis interficiuntur
T. Caecilius, primi pili centurio,
et praeter eum centuriones IIII, milites amplius CC.