①Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae,
Luceria proficiscitur Canusium atque inde Brundisium.
②Copias undique omnes ex novis dilectibus ad se cogi iubet;
servos, pastores armat atque iis equos attribuit;
ex his circiter CCC equites conficit.
③L. Manlius praetor Alba cum cohortibus sex profugit,
Rutilius Lupus praetor Tarracina cum tribus;
quae procul equitatum Caesaris conspicatae, cui praeerat Vibius Curius,
relicto praetore signa ad Curium transferunt atque ad eum transeunt.
④Item reliquis itineribus
nonnullae cohortes in agmen Caesaris,
aliae in equites incidunt.
Reducitur ad eum deprensus ex itinere N. Magius Cremona, praefectus fabrum Cn. Pompei.
⑤Quem Caesar ad eum remittit cum mandatis:
quoniam ad id tempus facultas colloquendi non fuerit
atque ipse Brundisium sit venturus,
interesse rei publicae et communis salutis se cum Pompeio colloqui;
neque vero idem profici longo itineris spatio,
cum per alios condiciones ferantur,
ac si coram de omnibus condicionibus disceptetur.