⑤項 At veteranae legionis milites,
item conflictati et tempestatis et sentinae vitiis,
neque ex pristina virtute remittendum aliquid putaverunt,
et tractandis condicionibus et simulatione deditionis
extracto primo noctis tempore
gubernatorem in terram navem eicere cogunt,
⑥項 ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi confecerunt
et luce prima
missis ad eos ab Otacilio equitibus, qui eam partem orae maritimae adservabant, circiter CCCC,
quique eos armati ex praesidio secuti sunt,
se defenderunt et nonnullis eorum interfectis
incolumes se ad nostros receperunt.
①項 Quo facto
conventus civium Romanorum qui Lissum obtinebant,
quod oppidum iis antea Caesar attribuerat muniendumque curaverat,
Antonium recepit omnibusque rebus iuvit.
Otacilius sibi timens <ex> oppido fugit et ad Pompeium pervenit.
②Expositis omnibus copiis Antonius,
quarum erat summa veteranarum trium legionum uniusque tironum et equitum DCCC,
plerasque naves in Italiam remittit ad reliquos milites equitesque transportandos,
③項 pontones, quod est genus navium Gallicarum, Lissi relinquit,
hoc consilio, ut
si forte Pompeius vacuam existimans Italiam eo traiecisset exercitum,
── quae opinio erat edita in vulgus ──,
aliquam Caesar ad insequendum facultatem haberet,
nuntiosque ad eum celeriter mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset et quid militum transvexisset.
①項 Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt.
Nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant
ipsi, <ut> iter secundum eas terra direxerant,
sed quo essent eae delatae, primis diebus ignorabant.
②項 Cognitaque re
diversa sibi ambo consilia capiunt:
Caesar, ut quam primum se cum Antonio coniungeret,
Pompeius, ut venientibus in itinere se opponeret, [et] si inprudentes ex insidiis adoriri posset;
③項 eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt,
Pompeius clam et noctu,
Caesar palam atque interdiu.
④項 Sed Caesari circuitu maiore iter erat longius,
adverso flumine, ut vado transire posset;
Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat,
magnis itineribus ad Antonium contendit,
⑤項 atque ubi eum adpropinquare cognovit,
idoneum locum nactus ibi copias conlocavit,
suosque omnes in castris continuit,
ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus.
⑥項 Haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur.
Ille missis ad Caesarem nuntiis
unum diem sese castris tenuit;
altero die ad eum pervenit Caesar.
⑦項 Cuius adventu cognito
Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex eo loco discedit
omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum pervenit
atque ibi idoneo loco castra ponit.
①項 His temporibus
Scipio detrimentis quibusdam circa montem Amanum acceptis
imperatorem se appellaverat.
②項 Quo facto
civitatibus tyrannisque magnas imperaverat pecunias,
item a publicanis suae provinciae debitam biennii pecuniam exegerat
et ab isdem insequentis anni mutuam praeceperat
equitesque toti provinciae imperaverat.
③項 Quibus coactis,
finitimis hostibus Parthis post se relictis,
qui paulo ante M. Crassum imperatorem interfecerant et M. Bibulum in obsidione habuerant,
legiones equitesque ex Syria deduxerat.
④項 Summamque in sollicitudinem ac timorem Parthici belli provincia cum venisset,
ac nonnullae militum voces cum audirentur
sese, contra hostem si ducerentur, ituros,
contra civem et consulem arma non laturos,
deductis Pergamum atque in locupletissimas urbes in hiberna legionibus maximas largitiones fecit
et confirmandorum militum causa diripiendas his civitates dedit.
①項 Interim acerbissime imperatae pecuniae tota provincia exigebantur.
Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur.
②項 In capita singula servorum ac liberorum tributum imponebatur;
columnaria ostiaria frumentum milites arma remiges tormenta vecturae imperabantur;
cuius modo rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad cogendas pecunias videbatur.
③項 Non solum urbibus, sed paene vicis castellisque singulis cum imperio praeficiebantur.
Qui horum quid acerbissime crudelissimeque fecerat, is et vir et civis optimus habebatur.
④項 Erat plena lictorum et imperiorum provincia,
differta praefectis atque exactoribus,
qui praeter imperatas pecunias suo etiam privato conpendio serviebant;
dictitabant enim se domo patriaque expulsos omnibus necessariis egere rebus,
ut honesta praescriptione rem turpissimam tegerent.
⑤項 Accedebant ad haec gravissimae usurae,
quod in bello plerumque accidere consuevit universis imperatis pecuniis;
quibus in rebus prolationem diei donationem esse dicebant.
Itaque aes alienum provinciae eo biennio multiplicatum est.
⑥項 Neque minus ob eam causam civibus Romanis eius provinciae,
sed in singulos conventus singulasque civitates certae pecuniae imperabantur,
mutuasque illas ex senatus consulto exigi dictitabant;
publicanis, ut (in Syria/ii sortem) fecerant, insequentis anni vectigal promutuum.
①項 Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias Scipio tolli iubebat.
Certaque eius rei die constituta
cum in fanum ventum esset adhibitis compluribus ordinis senatorii, quos advocaverat Scipio,
litterae ei redduntur a Pompeio,
mare transisse cum legionibus Caesarem;
properaret ad se cum exercitu venire omniaque post [ea quae] haberet.
②項 His litteris acceptis,
quos advocaverat, dimittit;
ipse iter in Macedoniam parare incipit
paucisque post diebus est profectus.
Haec res Ephesiae pecuniae salutem adtulit.
①項 Caesar Antonii exercitu coniuncto
deducta Orico legione, quam tuendae orae maritimae causa posuerat,
temptandas sibi provincias longiusque procedendum existimabat;
②項 et cum ad eum ex Thessalia Aetoliaque legati venissent,
qui praesidio misso pollicerentur earum gentium civitates imperata facturas,
L. Cassium Longinum
cum legione tironum, quae appellabatur XXVII, atque equitibus CC in Thessaliam,
item C. Calvisium Sabinum
cum cohortibus V paucisque equitibus in Aetoliam misit;
maxime eos,
quod erant propinquae regiones,
de re frumentaria ut providerent, hortatus est.
③項 Cn. Domitium Calvinum
cum legionibus duabus, XI et XII, et equitibus D
in Macedoniam proficisci iussit;
④項 cuius provinciae ab ea parte, quae libera appellabatur,
Menedemus, princeps earum regionum, missus legatus
omnium suorum excellens studium profitebatur.
①項 Ex his
Calvisius primo adventu summa omnium Aetolorum receptus voluntate
praesidiis adversariorum Calydone et Naupacto deiectis
omni Aetolia potitus est.
②項 Cassius in Thessaliam cum legione pervenit.
Hic cum essent factiones duae,
varia voluntate civitatium utebatur:
Hegesaretos, veteris homo potentiae,
Pompeianis rebus studebat;
Petraeus, summae nobilitatis adulescens,
suis ac suorum opibus Caesarem enixe iuvabat.
①項 Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit;
et cum ad eum frequentes civitatium legationes convenire coepissent,
nuntiatum est adesse Scipionem cum legionibus,
magna opinione et fama omnium;
nam plerumque in novitate <rem> fama antecedit.
②項 Hic nullo in loco Macedoniae moratus
magno impetu tetendit ad Domitium, et cum ab eo milia passuum XX afuisset,
subito se ad Cassium Longinum in Thessaliam convertit.
③項 Hoc adeo celeriter fecit
ut simul adesse et venire nuntiaretur,
et quo iter expeditius faceret,
M. Favonium ad flumen Aliacmonem, quod Macedoniam a Thessalia dividit,
cum cohortibus VIII praesidio impedimentis legionum reliquit
castellumque ibi muniri iussit.
④項 Eodem tempore
equitatus regis Cotyis ad castra Cassi advolavit,
qui circum Thessaliam esse consueverat.
⑤項 Tum timore perterritus Cassius
cognito Scipionis adventu
visisque equitibus, quos Scipionis esse arbitrabatur,
ad montes se convertit, qui Thessaliam cingunt,
atque ex his locis Ambraciam versus iter facere coepit.
⑥項 At Scipionem properantem sequi
litterae sunt consecutae a M. Favonio,
Domitium cum legionibus adesse,
neque se praesidium, ubi constitutus esset, sine auxilio Scipionis tenere posse.
⑦項 Quibus litteris acceptis
consilium Scipio iterque commutat;
Cassium sequi desistit,
Favonio auxilium ferre contendit.
⑧項 Itaque die ac nocte continuato itinere ad eum pervenit,
tam opportuno tempore,
ut simul Domitiani exercitus pulvis cerneretur
et primi antecursores Scipionis viderentur.
Ita Cassio industria Domiti,
Favonio Scipionis celeritas
salutem attulit.
①項 Scipio biduum castris stativis moratus ad flumen, quod inter eum et Domiti castra fluebat, Aliacmonem,
tertio die prima luce exercitum vado traducit
et castris positis
postero die mane copias ante frontem castrorum struit.
②項 Domitius tum quoque sibi dubitandum non putavit quin productis legionibus proelio decertaret.
Sed cum esset inter bina castra campus circiter milium passuum VI,
Domitius castris Scipionis aciem suam subiecit,
ille a vallo non discedere perseveravit.
③項 Ac tamen aegre retentis Domitianis militibus est factum, ne proelio contenderetur,
et maxime quod rivus difficilibus ripis subiectus castris Scipionis
progressus nostrorum impediebat.
④項 Quorum studium alacritatemque pugnandi
cum cognovisset Scipio,
suspicatus fore ut postero die aut invitus dimicare cogeretur,
aut magna cum infamia castris se contineret,
qui magna exspectatione venisset,
temere progressus turpem habuit exitum
et noctu ne conclamatis quidem vasis flumen transit
atque in eandem partem, ex qua venerat, redit
ibique prope flumen edito natura loco castra posuit.
⑤項 Paucis diebus interpositis
noctu insidias equitum conlocavit,
quo in loco superioribus fere diebus nostri pabulari consueverant;
et cum cotidiana consuetudine Q. Varus, praefectus equitum Domiti, venisset,
subito illi ex insidiis consurrexerunt.
⑥項 Sed nostri fortiter impetum eorum tulerunt,
celeriterque ad suos quisque ordines redit,
atque ultro universi in hostes impetum fecerunt.
⑦項 Ex his circiter LXXX interfectis,
reliquis in fugam coniectis,
duobus amissis in castra se receperunt.
①項 His rebus gestis
Domitius sperans Scipionem ad pugnam elici posse
simulavit sese angustiis rei frumentariae adductum castra movere
vasisque militari more conclamatis
progressus milia passuum III
loco idoneo et occulto omnem exercitum equitatumque conlocavit.
②項 Scipio ad sequendum paratus
equitatus magnam partem
ad explorandum iter Domiti et cognoscendum praemisit.
③項 Qui cum essent progressi primaeque turmae insidias intravissent,
ex fremitu equorum inlata suspicione
ad suos se recipere coeperunt,
quique hos sequebantur, celerem eorum receptum conspicati restiterunt.
④項 Nostri cognitis [hostium] insidiis,
ne frustra reliquos exspectarent,
duas nacti <hostium> turmas exceperunt,
<quarum perpauci fuga se ad suos receperunt>
── in his fuit M. Opimius praefectus equitum ──,
reliquos omnes earum turmarum
aut interfecerunt aut captos ad Domitium deduxerunt.
①項 Deductis orae maritimae praesidiis Caesar, ut supra demonstratum est,
III cohortes Orici oppidi tuendi causa reliquit
isdemque custodiam navium longarum tradidit, quas ex Italia traduxerat.
Huic officio oppidoque <M'. Acilius> Caninus legatus praeerat.
②項 Is naves nostras interiorem in portum post oppidum reduxit
et ad terram deligavit
faucibusque portus navem onerariam submersam obiecit
et huic alteram coniunxit;
super quam turrim effectam ad ipsum introitum portus opposuit et militibus complevit
tuendamque ad omnis repentinos casus tradidit.
①項 Quibus cognitis rebus
Cn. Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat,
ad Oricum venit
submersamque navem remulco multisque contendens funibus abduxit
atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita,
pluribus adgressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres,
ut ex superiori pugnans loco
integrosque semper defatigatis submittens
et reliquis partibus simul ex terra scalis et <telis ex> classe moenia oppidi temptans,
uti adversariorum manus diduceret,
labore et multitudine telorum nostros vicit
deiectisque defensoribus,
qui omnes scaphis excepti refugerant,
eam navem expugnavit.
②項 Eodemque tempore ex altera parte
molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat,
IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum transduxit.
③項 Ita ex utraque parte naves longas adgressus,
quae erant deligatae ad terram atque inanes,
IIII ex his abduxit, reliquas incendit.
④項 Hoc confecto negotio
D. Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit,
qui commeatus Byllide atque Amantia importari in oppidum prohibebat / prohiberet.
⑤項 Ipse Lissum profectus
naves onerarias XXX a M. Antonio relictas intra portum adgressus omnes incendit;
Lissum expugnare conatus,
defendentibus civibus Romanis, qui eius conventus erant,
militibusque, quos praesidii causa miserat Caesar,
triduum moratus paucis in oppugnatione amissis
re infecta inde discessit.
①項 Caesar postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit,
eodem cum exercitu profectus
expugnato in itinere oppido Parthinorum, in quo Pompeius praesidium habebat,
tertio die [Macedoniam] ad Pompeium pervenit iuxtaque eum castra posuit
et postridie eductis omnibus copiis acie instructa
decernendi potestatem Pompeio fecit.
②項 Ubi illum suis locis se tenere animum advertit,
reducto in castra exercitu
aliud sibi consilium capiendum existimavit.
③項 Itaque postero die
omnibus copiis magno circuitu difficili angustoque itinere Dyrrachium profectus est
sperans Pompeium aut Dyrrachium compelli aut ab eo intercludi posse,
quod omnem commeatum totiusque belli adparatum eo contulisset:
ut accidit.
④項 Pompeius enim primo ignorans eius consilium,
quod diverso ab ea regione itinere profectum videbat,
angustiis rei frumentariae compulsum discessisse existimabat;
postea per exploratores certior factus
postero die castra movit
breviore itinere se occurrere ei posse sperans.
⑤項 Quod fore suspicatus Caesar
militesque adhortatus, ut aequo animo laborem ferrent,
parva parte noctis itinere intermisso
mane Dyrrachium venit,
cum primum agmen Pompei procul cerneretur,
atque ibi castra posuit.
①項 Pompeius interclusus Dyrrachio,
ubi propositum tenere non potuit,
secundo usus consilio
edito loco,
qui appellatur Petra aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis,
castra communit.
②項 Eo partem navium longarum convenire,
frumentum commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus, quas tenebat, comportari imperat.
③項 Caesar longius bellum ductum iri existimans
et de Italicis commeatibus desperans,
quod tanta diligentia omnia litora a Pompeianis tenebantur
classesque ipsius, quas hieme in Sicilia, Gallia, Italia fecerat, morabantur,
in Epirum rei frumentariae causa Q. Tillium et L. Canuleium legatum misit,
quodque hae regiones aberant longius,
locis certis horrea constituit
vecturasque frumenti finitimis civitatibus discripsit.
④項 Item Lisso Parthinisque et omnibus castellis,
quod esset frumenti,
conquiri iussit.
⑤項 Id erat perexiguum
cum ipsius agri natura,
quod sunt loca aspera ac montuosa ac plerumque frumento utuntur importato,
tum quod Pompeius haec providerat
et superioribus diebus praedae loco Parthinos habuerat
frumentumque omne conquisitum spoliatis
effossisque eorum domibus
per equites in Petram comportarat.
①項 Quibus rebus cognitis
Caesar consilium capit ex loci natura.
Erant enim circum castra Pompei permulti editi atque asperi colles.
Hos primum praesidiis tenuit castellaque ibi communiit.
②項 Inde, ut loci cuiusque natura ferebat,
ex castello in castellum perducta munitione
circumvallare Pompeium instituit,
③項 haec spectans,
quod angusta re frumentaria utebatur,
quodque Pompeius multitudine equitum valebat,
quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare posset,
simul uti pabulatione Pompeium prohiberet
equitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficeret,
tertio ut auctoritatem, qua ille maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret,
cum fama per orbem terrarum percrebruisset illum a Caesare obsideri neque audere proelio dimicare.
①項 Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere volebat,
quod omnem adparatum belli, tela, arma, tormenta ibi conlocaverat
frumentumque exercitui navibus subportabat,
neque munitiones Caesaris prohibere poterat, nisi proelio decertare vellet;
quod eo tempore statuerat faciendum non esse.
②項 Relinquebatur ut extremam rationem belli sequens
quam plurimos colles occuparet
et quam latissimas regiones praesidiis teneret
Caesarisque copias, quam maxime posset, distineret;
idque accidit.
③項 Castellis enim XXIV effectis XV milia passuum <in> circuitu amplexus
hoc spatio pabulabatur;
multaque erant intra eum locum manu sata, quibus interim iumenta pasceret.
④項 Atque ut nostri perpetuas munitiones habebant perductas ex castellis in proxima castella,
ne quo loco erumperent Pompeiani
ac nostros post tergum adorirentur [timebant],
ita illi interiore spatio perpetuas munitiones efficiebant,
ne quem locum nostri intrare atque ipsos a tergo circumvenire possent.
⑤項 Sed illi operibus vincebant,
quod et numero militum praestabant
et interiore spatio minorem circuitum habebant.
⑥項 Quae cum / Quaecumque erant loca Caesari capienda,
etsi prohibere Pompeius totis copiis et dimicare non constituerat,
tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat,
quorum magnum habebat numerum,
⑦項 multique ex nostris vulnerabantur
magnusque incesserat timor sagittarum,
atque omnes fere milites
aut ex coactis
aut ex centonibus
aut ex coriis tunicas
aut tegimenta fecerant, quibus tela vitarent.
①項 In occupandis praesidiis magna vi uterque nitebatur:
Caesar, ut quam angustissime Pompeium contineret,
Pompeius, ut quam plurimos colles quam maximo circuitu occuparet;
crebraque ob eam causam proelia fiebant.
②項 In his
cum legio Caesaris nona praesidium quoddam occupavisset et munire coepisset,
huic loco propinquum et contrarium collem Pompeius occupavit
nostrosque opere prohibere coepit;
③項 et cum una ex parte prope aequum aditum haberet,
primum sagittariis funditoribusque circumiectis,
postea levis armaturae magna multitudine missa
tormentisque prolatis
④項 Caesar cum suos ex omnibus partibus vulnerari videret,
recipere se iussit et loco excedere.
Erat per declive receptus.
⑤項 Illi autem hoc acrius instabant neque regredi nostros patiebantur,
quod timore adducti locum relinquere videbantur.
⑥項 Dicitur eo tempore glorians apud suos Pompeius dixisse,
non recusare se, quin nullius usus imperator existimaretur,
si sine maximo detrimento legiones Caesaris sese recepissent inde, quo temere essent progressae.
①項 Caesar receptui suorum timens
crates ad extremum tumulum contra hostem proferri
et adversas locari,
intra has mediocri latitudine fossam tectis militibus obduci iussit
locumque in omnis partes quam maxime impediri.
②項 Ipse idoneis locis funditores instruxit,
ut praesidio nostris se recipientibus essent.
His rebus completis legionem reduci iussit.
③項 Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt,
cratesque pro munitione obiectas propulerunt,
ut fossas transcenderent.
④項 Quod cum animadvertisset Caesar,
veritus, ne non reducti, sed deiecti viderentur maiusque detrimentum caperetur,
a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei legioni praeerat, cohortatus
tuba signum dari atque in hostes impetum fieri iussit.
⑤項 Milites legionis VIIII(nonae) subito conspirati pila coniecerunt
et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu
praecipites Pompeianos egerunt
et terga vertere coegerunt;
quibus ad recipiendum
crates derectae*
longuriique obiecti
et institutae fossae
magno impedimento fuerunt.
⑥項 Nostri vero, qui satis habebant sine detrimento discedere,
compluribus interfectis,
V omnino suorum amissis quietissime (se) receperunt
pauloque citra eum locum aliis comprehensis collibus munitiones perfecerunt.
①項 Erat nova et inusitata belli ratio
cum tot castellorum numero
tantoque spatio
et tantis munitionibus
et toto obsidionis genere,
tum etiam reliquis rebus.
②項 Nam quicumque alterum obsidere conati sunt,
perculsos atque infirmos hostes adorti
aut proelio superatos aut aliqua offensione permotos continuerunt,
cum ipsi numero equitum militumque praestarent;
causa autem obsidionis haec fere esse consuevit, ut frumento hostes prohiberent.
③項 At tum integras atque incolumes copias Caesar inferiore militum numero continebat,
cum illi omnium rerum copia abundarent;
cotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat,
quae commeatum supportarent,
neque ullus flare ventus poterat, quin aliqua ex parte secundum cursum haberent.
④項 Ipse autem consumptis omnibus longe lateque frumentis summis erat in angustiis.
⑤項 Sed tamen haec singulari patientia milites ferebant.
Recordabantur enim eadem se superiore anno in Hispania perpessos labore
et patientia maximum bellum confecisse,
meminerant ad Alesiam magnam se inopiam perpessos,
multo etiam maiorem ad Avaricum,
maximarum gentium victores discessisse.
⑥項 Non illis hordeum cum daretur,
non legumina recusabant;
pecus vero, cuius rei summa erat ex Epiro copia, magno in honore habebant.
①項 Est etiam/autem genus radicis inventum ab iis, qui fuerant vacui * ab operibus *, quod appellatur chara,
quod admixtum lacte multum inopiam levabat.
Id ad similitudinem panis efficiebant.
②項 Eius erat magna copia.
Ex hoc effectos panes,
cum in conloquiis Pompeiani famem nostris obiectarent,
vulgo in eos iaciebant, ut spem eorum minuerent.
①項 Iamque frumenta maturescere incipiebant
atque ipsa spes inopiam sustentabat,
quod celeriter se habituros copiam confidebant;
crebraeque voces militum in vigiliis conloquiisque audiebantur
prius se cortice ex arboribus victuros, quam Pompeium e manibus dimissuros.
②項 Libenter etiam ex perfugis cognoscebant
equos eorum tolerari,
reliqua vero iumenta interisse;
uti autem ipsos valetudine non bona
cum angustiis loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianis laboribus, insuetos operum,
tum aquae summa inopia adfectos.
③項 Omnia enim flumina atque omnes rivos, qui ad mare pertinebant,
Caesar aut averterat aut magnis operibus obstruxerat,
atque ut erant loca montuosa et aspera, angustias vallium,
has sublicis in terram demissis praesepserat
terramque adgesserat, ut aquam contineret.
④項 Ita illi necessario loca sequi demissa ac palustria
et puteos fodere cogebantur
atque hunc laborem ad cotidiana opera addebant;
qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius
et celeriter aestibus exarescebant.
⑤項 At Caesaris exercitus <cum> optima valetudine
summaque aquae copia utebatur,
tum commeatus omni genere praeter frumentum abundabat;
quibus <rebus> cotidie melius succurrere tempus
maioremque spem maturitate frumentorum proponi videbant.
①項 In novo genere belli novae ab utrisque bellandi rationes reperiebantur.
Illi cum animum advertissent ex ignibus nocte cohortes nostras ad munitiones excubare,
silentio adgressi universas inter multitudinem sagittas coiciebant
et se confestim ad suos recipiebant.
②項 Quibus rebus nostri usu docti haec reperiebant remedia,
ut alio loco ignes facerent, <alio excubarent>. . .
①項 Interim certior factus
P. Sulla, quem discedens catris praefecerat Caesar,
auxillo cohorti venit cum legionibus duabus;
cuius adventu facile sunt repulsi Pompeiani.
②項 Neque vero conspectum aut impetum nostrorum tulerunt,
primisque deiectis reliqui se verterunt et loco cesserunt.
③項 Sed insequentis nostros, ne longius prosequerentur, Sulla revocavit.
At plerique existimant,
si acrius insequi voluisset, bellum eo die potuisse finire.
Cuius consilium reprehendendum non videtur.
④項 Aliae enim sunt legati partes atque imperatoris;
alter omnia agere ad praescriptum,
alter libere ad summam rerum consulere debet.
⑤項 Sulla a Caesare castris relictus
liberatis suis hoc fuit contentus
neque proelio decertare voluit,
quae res tamen fortasse aliquem reciperet casum,
ne imperatorias sibi partes sumpsisse videretur.
⑥項 Pompeianis magnam res ad receptum difficultatem adferebat.
Nam ex iniquo progressi loco in summo constiterant;
si per declive sese reciperent,
nostros ex superiore insequentes loco verebantur;
neque multum ad solis occasum temporis supererat;
spe enim conficiendi negotii prope in noctem rem deduxerant.
⑦項 Ita necessario atque ex tempore capto consilio Pompeius tumulum quendam occupavit,
qui tantum aberat a nostro castello, ut telum tormento missum adigi non posset.
Hoc consedit loco atque eum communivit
omnesque ibi copias continuit.
①項 Eodem tempore duobus praeterea locis pugnatum est;
nam plura castella Pompeius pariter distinendae manus causa temptaverat,
ne ex proximis praesidiis succurri posset.
②項 Uno loco Volcacius Tullus impetum legionis sustinuit cohortibus tribus
atque eam loco depulit;
altero Germani munitiones nostras egressi
compluribus interfectis sese ad suos incolumes receperunt.
①項 Ita uno die sex proeliis factis,
tribus ad Dyrrachium,
tribus ad munitiones,
cum horum omnium ratio haberetur,
ad duo milia numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures;
in eo fuit numero Valerius Flaccus, L.(Lucii) filius eius, qui praetor Asiam obtinuerat;
signaque sunt militaria sex relata.
②項 Nostri non amplius XX omnibus sunt proeliis desiderati.
③項 Sed in castello nemo fuit omnino militum, quin vulneraretur,
quattuorque ex una cohorte centuriones oculos amiserunt.
④項 Et cum laboris sui periculique testimonium adferre vellent,
milia sagittarum circiter XXX in castellum coniecta Caesari renumeraverunt,
scutoque ad eum relato Scaevae centurionis inventa sunt in eo foramina CXX.
⑤項 Quem Caesar, ut erat de se meritus et de re publica,
donatum milibus CC <nummum>
ab octavis ordinibus ad primmum pilum se traducere pronuntiavit
── eius enim ope castellum magna ex parte conservatum esse constabat ──
cohortemque postea duplici stipendio,
frumento, veste, cibariis militaribusque donis amplissime donavit
①項 Pompeius noctu magnis additis munitionibus
reliquis diebus turres extruxit
et in altitudinem pedum XV effectis operibus vineis eam partem castrorum obtexit,
②項 et quinque intermissis diebus
alteram noctem subnubilam nactus
obstructis omnibus castrorum portis
et ad impediendum obicibus adiectis
tertia inita vigilia silentio exercitum eduxit
et se in antiquas munitiones recepit.
①項 Omnibus deinceps diebus
Caesar exercitum in aciem aequum in locum produxit, si Pompeius proelio decertare vellet,
ut paene castris Pompei legiones subiceret;
tantumque a vallo eius prima acies aberat, uti ne telum tormento adigi posset.
②項 Pompeius autem,
ut famam opinionemque hominum teneret,
sic pro castris exercitum constituebat,
ut tertia acies vallum contingeret,
omnis quidem instructus exercitus telis ex vallo abiectis protegi posset.
①項 Aetolia, Acarnania, Amphilochis per Cassium Longinum et Calvisium Sabinum,
ut demonstravimus, receptis
temptandam sibi Achaiam
ac paulo longius progrediendum existimabat Caesar.
②項 Itaque eo Q. <Fufium> Calenum misit
eique Sabinum et Cassium cum cohortibus adiungit.
③項 Quorum cognito adventu
Rutilius Lupus, qui Achaiam missus a Pompeio obtinebat,
Isthmum praemunire instituit, ut Achaia Fufium prohiberet.
④項 Calenus Delphos, Thebas [et] Orchomenum voluntate ipsarum civitatium recepit,
nonnullas urbes per vim expugnavit,
reliquas civitates circummissis legationibus
amicitiae Caesaris conciliare studebat.
In his rebus fere erat Fufius occupatus.
①項 Haec cum in Achaia atque apud Dyrrachium gererentur
Scipionemque in Macedoniam venisse constaret,
non oblitus pristini instituti
Caesar mittit ad eum <A.> Clodium, suum atque illius familiarem,
quem ab illo traditum initio et commendatum in suorum necessariorum numero habere instituerat.
②項 Huic dat litteras mandataque ad eum,
quorum haec erat summa:
sese omnia de pace expertum nihil adhuc <effecisse;
hoc> arbitrari vitio factum eorum, quos esse auctores eius rei voluisset,
quod sua mandata perferre non opportuno tempore ad Pompeium vererentur.
③項 Scipionem ea esse auctoritate,
ut non solum libere quae probasset exponere,
sed etiam ex magna parte compellere atque errantem regere posset;
praeesse autem suo nomine exercitui,
ut praeter auctoritatem vires quoque ad coercendum haberet.
④項 Quod si fecisset,
quietem Italiae,
pacem provinciarum,
salutem imperii uni omnes acceptam relaturos.
⑤項 Haec ad eum mandata Clodius refert
ac primis diebus, ut videbatur, libenter auditus,
reliquis ad colloquium non admittitur,
castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus,
infectaque re sese ad Caeaarem recepit.
①項 Caesar,
quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret et pabulatione prohiberet,
aditus duos, quos esse angustos demonstravimus, magnis operibus praemunivit
castellaque his locis posuit.
②項 Pompeius,
ubi nihil profici equitatu cognovit,
paucis intermissis diebus,
rursus eum navibus ad se intra munitiones recepit.
③項 Erat summa inopia pabuli,
adeo ut foliis ex arboribus strictis et teneris harundinum radicibus contusis equos alerent;
frumenta enim, quae fuerant intra munitiones sata, consumpserant.
④項 Et cogebantur Corcyra atque Acarnania longo interiecto navigationis spatio pabulum subportare,
quodque erat eius rei minor copia,
hordeo adaugere
atque his rationibus equitatum tolerare.
⑤項 Sed postquam
non modo hordeum pabulumque omnibus locis herbaeque desectae,
sed etiam frons ex arboribus deficiebat,
corruptis equis macie conandum sibi aliquid Pompeius de eruptione existimavit.
①項 Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges II(duo) fratres,
Roucillus et Aecus,
Adbucilli filii, qui principatum in civitate multis annis obtinuerat,
singulari virtute homines,
quorum opera Caesar omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus.
②項 His domi ob has causas amplissimos magistratus mandaverat
atque eos extra ordinem in senatum legendos curaverat,
agrosque in Gallia ex hostibus captos
praemiaque rei pecuniariae magna tribuerat
locupletesque ex egentibus fecerat.
③項 Hi propter virtutem
non solum apud Caesarem in honore erant,
sed etiam apud exercitum cari habebantur;
sed freti amicitia Caesaris
et stulta ac barbara adrogantia elati
despiciebant suos
stipendiumque equitum fraudabant
et praedam omnem domum avertebant.
④項 Quibus illi rebus permoti universi Caesarem adierunt
palamque de eorum iniuriis sunt questi
et ad cetera addiderunt
falsum ab his equitum numerum deferri, quorum stipendium averterent.
①項 Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans
et multa virtuti eorum concedens
rem totam distulit;
illos secreto castigavit, quod quaestui equites haberent,
monuitque, ut ex sua amicitia omnia exspectarent
et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent.
②項 Magnam tamen haec res illis offensionem et contemptionem ad omnes adtulit,
idque ita esse cum ex aliorum obiectationibus
tum etiam ex domestico iudicio atque animi conscientia intellegebant.
③項 Quo pudore adducti
et fortasse non se liberari,
sed in aliud tempus reservari arbitrati
discedere ab nobis et novam temptare fortunam
novasque amicitias experiri constituerunt.
④項 Et cum paucis conlocuti clientibus suis,
quibus tantum facinus committere audebant,
primum conati sunt praefectum equitum C. Volusenum interficere,
ut postea bello confecto cognitum est,
ut cum munere aliquo perfugisse ad Pompeium viderentur;
⑤項 postquam id difficilius visum est
neque facultas perficiendi dabatur,
quam maximas potuerunt pecunias mutuati,
proinde ac <si> suis satisfacere et fraudata restituere vellent,
multis coemptis equis
ad Pompeium transierunt
cum eis, quos sui consilii participes habebant.
①項 Quos Pompeius,
quod erant honesto loco nati et instructi liberaliter
magnoque comitatu et multis iumentis venerant
virique fortes habebantur et in honore apud Caesarem fuerant,
quodque <id> novum et praeter consuetudinem acciderat,
omnia sua praesidia circumduxit atque ostentavit.
②項 Nam ante id tempus nemo aut miles aut eques a Caesare ad Pompeium transierat,
cum paene cotidie <nonnulli> a Pompeio ad Caesarem perfugerent,
vulgo vero universi in Epiro atque Aetolia conscripti milites
earumque regionum omnium quae a Caesare tenebantur.
③項 Sed hi cognitis omnibus rebus,
seu quid in munitionibus perfectum non erat,
seu quid a peritioribus rei militaris desiderari videbatur,
temporibusque rerum et spatiis locorum,
custodiarum varia diligentia animadversa,
prout cuiusque eorum, qui negotiis praeerant, aut natura aut studium ferebat, haec ad Pompeium omnia detulerunt.
①項 Quibus ille cognitis
eruptionisque iam ante capto consilio, ut demonstratum est,
tegimenta galeis milites ex viminibus facere
atque aggerem iubet conportare.
②項 His paratis rebus
magnum numerum levis armaturae et sagittariorum
aggeremque omnem noctu in scaphas et naves actuarias imponit
et de media nocte cohortes LX ex maximis castris praesidiisque deductas
ad eam partem munitionum ducit, quae pertinebat
ad mare longissimeque a maximis castris Caesaris aberat.
③項 Eodem naves, quas demonstravimus, aggere et levis armaturae militibus completas,
quasque ad Dyrrachium naves longas habebat, mittit
et, quid a quoque fieri velit, praecipit.
④項 Ad eas munitiones
Caesar Lentulum Marcellinum quaestorem cum legione VIIII positum habebat.
Huic, quod valetudine minus commoda utebatur,
Fulvium Postumum adiutorem submiserat.
①項 Erat eo loco fossa pedum XV
et vallum contra hostem in altitudinem pedum X,
tantundemque eius valli agger in latitudinem patebat;
ab eo intermisso spatio pedum DC
alter conversus in contrariam partem erat vallus humiliore paulo munitione.
②項 Hoc enim superioribus diebus timens Caesar,
ne navibus nostri circumvenirentur,
duplicem eo loco fecerat vallum,
ut, si ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti.
③項 Sed operum magnitudo
et continens omnium dierum labor,
quod milia passuum in circuitu XVII munitione erat conplexus,
perficiendi spatium non dabat.
④項 Itaque contra mare transversum vallum, qui has duas munitiones coniungeret,
nondum perfecerat.
⑤項 Quae res nota erat Pompeio, delata per Allobroges perfugas,
magnumque nostris attulerat incommodum.
⑥項 Nam ut ad mare nostrae cohortes [nona leg.] excubuerant,
accessere subito prima luce Pompeiani
<nostris inprovisus Pompeiani> exercitus adventus extitit;
simul navibus circumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant, fossaeque aggere complebantur,
et legionarii interioris munitionis defensores
scalis admotis tormentis cuiusque generis telisque terrebant,
magnaque multitudo sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur.
⑦項 Multum autem ab ictu lapidum, quod unum nostris erat telum,
viminea tegimenta galeis inposita defendebant.
⑧項 Itaque cum omnibus rebus nostri premerentur
atque aegre resisterent,
animadversum est vitium munitionis, quod supra demonstratum est,
atque inter duos vallos, qua perfectum opus non erat,
per mare navibus expositi in aversos nostros impetum fecerunt
atque ex utraque munitione deiectos
terga vertere coegerunt
①項 Hoc tumultu nuntiato,
Marcellinus cohortes subsidio ・・・ nostris laborantibus submittit ex castris;
quae fugientes conspicatae
neque illos suo adventu confirmare potuerunt
neque ipsae hostium impetum tulerunt.
②項 Itaque quodcumque addebatur subsidii,
id corruptum timore fugientium
terrorem et periculum augebat;
hominum enim multitudine receptus impediebatur.
③項 In eo proelio
cum gravi vulnere esset adfectus aquilifer et a viribus deficeretur,
conspicatus equites nostros
"hanc ego" inquit "et vivus multos per annos magna diligentia defendi
et nunc moriens eadem fide Caesari restituo.
Nolite, obsecro, committere, quod ante in exercitu Caesaris non accidit,
ut rei militaris dedecus admittatur,
incolumemque ad eum deferte."
④項 Hoc casu aquila conservatur,
omnibus primae cohortis centurionibus interfectis praeter principem priorem.
①項 Iamque Pompeiani magna caede nostrorum
castris Marcellini adpropinquabant, non mediocri terrore inlato reliquis cohortibus,
et M. Antonius qui proximum locum praesidiorum tenebat,
ea re nuntiata
cum cohortibus XII descendens ex loco superiore cernebatur.
Cuius adventus Pompeianos conmpressit
nostrosque firmavit,
ut se ex maximo timore colligerent.
②項 Neque multo post Caesar,
significatione per castella fumo facta,
ut erat superioris temporis consuetudo,
deductis quibusdam cohortibus ex praesidiis eodem venit.
③項 Qui, cognito detrimento,
cum animadvertisset Pompeium extra munitiones egressum, castra secundum mare munire,
ut libere pabulari posset nec minus aditum navibus haberet,
commutata ratione belli,
quoniam propositum non tenuerat,
castra iuxta Pompeium munire iussit.
①項 Qua perfecta munitione
animadversum est ab speculatoribus Caesaris,
cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse post silvam et in vetera castra duci.
②項 Castrorum hic situs erat.
Superioribus diebus nona Caesaris legio
cum se obiecisset Pompeianis copiis atque opere, ut demonstravimus, circummuniret,
castra eo loco posuit.
③項 Haec silvam quandam contingebant
neque longius a mari passibus CCC aberant.
④項 Post,
mutato consilio quibusdam de causis,
Caesar paulo ultra eum locum castra transtulit,
paucisque intermissis diebus eadem haec Pompeius occupaverat,
et, quod eo loco plures erat legiones habiturus,
relicto interiore vallo maiorem adiecerat munitionem.
⑤項 Ita minora castra inclusa maioribus
castelli atque arcis locum obtinebant.
⑥項 Item ab angulo castrorum sinistro
munitionem ad flumen perduxerat circiter passus CCCC,
quo liberius a periculo milites aquarentur.
⑦項 Sed is quoque, mutato consilio quibusdam de causis,
quas commemorari necesse non est,
eo loco excesserat.
Ita conplures dies <vacua> manserant castra;
munitiones quidem omnes integrae erant.
①項 Eo signa legionis inlata
speculatores Caesari renuntiarunt.
Hoc idem visum ex superioribus quibusdam castellis confirmaverunt.
Is locus aberat <a> novis Pompei castris circiter passus quingentos.
②項 Hanc legionem sperans Caesar se opprimere posse
et cupiens eius diei detrimentum sarcire,
reliquit in opere cohortes duas, quae speciem munitionis praeberent;
③項 ipse diverso itinere, quam potuit occultissime,
reliquas cohortes, numero XXXIII,
in quibus erat legio nona multis amissis centurionibus deminutoque militum numero,
ad legionem Pompei castraque minora duplici acie eduxit.
④項 Neque eum prima opinio fefellit.
Nam et pervenit priusquam Pompeius sentire posset,
et tametsi erant munitiones castrorum magnae,
tamen sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter adgressus Pompeianos ex vallo deturbavit.
⑤項 Erat obiectus portis ericius.
Hic paulisper est pugnatum,
cum inrumpere nostri conarentur,
illi castra defenderent,
fortissimeque T.(Tito) Puleione,
cuius opera proditum exercitum C. Antoni demonstravimus, eo loco propugnante.
⑥項 Sed tamen nostri virtute vicerunt,
excisoque ericio
primo in maiora castra,
post etiam in castellum, quod erat inclusum maioribus castris, inruperunt,
quod eo pulsa legio sese receperat;
nonnullos ibi repugnantes interfecerunt.
①項 Sed fortuna, quae plurimum potest
cum in reliquis rebus tum praecipue in bello,
parvis momentis magnas rerum commutationes efficit;
ut tum accidit.
②項 Munitionem, quam pertinere a castris ad flumen supra demonstravimus,
dextri Caesaris cornus cohortes ignorantia loci sunt secutae,
cum portam quaererent
castrorumque eam munitionem esse arbitrarentur.
③項 Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini,
prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt,
omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.
①項 Sed fortuna, quae plurimum potest
cum in reliquis rebus tum praecipue in bello,
parvis momentis magnas rerum commutationes efficit;
ut tum accidit.
②項 Munitionem, quam pertinere a castris ad flumen supra demonstravimus,
dextri Caesaris cornus cohortes ignorantia loci sunt secutae,
cum portam quaererent
castrorumque eam munitionem esse arbitrarentur.
③項 Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini,
prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt,
omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.
①項 Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata
V legiones ab opere deductas subsidio suis duxit;
eodemque tempore equitatus eius nostris equitibus adpropinquabat,
et acies instructa a nostris, qui castra occupaverant, cernebatur,
omniaque sunt subito mutata.
②項 Pompeiana legio celeris spe subsidii confirmata
ab decumana porta resistere conabatur
atque ultro in nostros impetum faciebat.
Equitatus Caesaris,
quod angusto itinere per aggeres ascendebat,
receptui suo timens
initium fugae faciebat.
③項 Dextrum cornu,
quod erat a sinistro seclusum, terrore equitum animadverso,
ne intra munitionem opprimeretur,
ea parte, quam proruerat, sese recipiebat,
ac plerique ex his, ne in angustias inciderent,
X pedum munitione se in fossas praecipitabant,
primisque oppressis
reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant.
④項 Sinistro cornu milites
cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent,
veriti ne angustiis intercluderentur, cum extra et intus hostem haberent,
eodem quo venerant receptu sibi consulebant,
omniaque erant tumultus, timoris, fugae plena,
adeo ut, cum Caesar signa fugientium manu prenderet et consistere iuberet,
alii dimissis equis eundem cursum confugerent,
alii ex metu etiam signa dimitterent,
neque quisquam omnino consisteret.
①項 His tantis malis
haec subsidia succurrebant, quominus omnis deleretur exercitus,
quod Pompeius insidias timens, credo,
quod haec praeter spem acciderant eius,
qui paulo ante ex castris fugientes suos conspexerat,
munitionibus adpropinquare aliquamdiu non audebat,
equitesque eius angustiis atque his a Caesaris militibus occupatis,
ad insequendum tardabantur.
②項 Ita parvae res magnum in utramque partem momentum habuerunt.
Munitiones enim a castris ad flumen perductae,
expugnatis iam castris Pompei, prope iam expeditam Caesaris victoriam interpellaverunt,
eadem res celeritate insequentium tardata nostris salutem attulit.
①項 Duobus his unius diei proeliis
Caesar desideravit
milites DCCCCLX
et notos equites Romanos
[Fleginatem] Tuticanum Gallum, senatoris filium,
C. Fleginatem Placentia,
A. Granium Puteolis,
M. Sacrativirum Capua,
tribunos militum quinque,
et centuriones XXXII;
②項 sed horum omnium pars magna
in fossis munitionibusque et fluminis ripis oppressa suorum in terrore ac fuga
sine ullo vulnere interiit;
signaque sunt militaria amissa XXXII.
③項 Pompeius eo proelio imperator est appellatus.
Hoc nomen obtinuit
atque ita se postea salutari passus,
sed <neque> in litteris numquam adscribere scribere est solitus,
neque in fascibus insignia laureae praetulit.
④項 At Labienus,
cum ab eo impetravisset, ut sibi captivos tradi iuberet,
omnes productos ostentationis, ut videbatur, causa,
quo maior perfugae fides haberetur,
commilitones appellans
et magna verborum contumelia
interrogans, solerentne veterani milites fugere,
in omnium conspectu interfecit.
①項 His rebus
tantum fiduciae ac spiritus Pompeianis accessit,
ut non de ratione belli cogitarent,
sed vicisse iam sibi viderentur.
②項 Non illi paucitatem nostrorum militum,
non iniquitatem loci atque angustias praeoccupatis castris
et ancipitem terrorem intra extraque munitiones,
non abscisum in duas partes exercitum,
cum altera alteri auxilium ferre non posset,
causae fuisse cogitabant.
③項 Non ad haec addebant
non [ex] concursu acri facto,
non proelio dimicatum,
sibique ipsos multitudine atque angustiis maius attulisse detrimentum, quam ab hoste accepissent.
④項 Non denique communes belli casus recordabantur,
quam parvulae saepe causae vel falsae suspicionis vel terroris repentini vel obiectae religionis
magna detrimenta intulissent,
quotiens vel ducis vitio vel culpa tribuni in exercitu esset offensum;
sed proinde ac si virtute vicissent
neque ulla commutatio rerum posset accidere,
per orbem terrarum fama ac litteris victoriam eius diei concelebrabant.
①項 Caesar ab superioribus consiliis depulsus
omnem sibi commutandam belli rationem existimavit.
②項 Itaque,
uno tempore praesidiis omnibus deductis
et oppugnatione dimissa
coactoque in unum locum exercitu,
contionem apud milites habuit hortatusque est,
ne ea, quae accidissent, graviter ferrent,
neve his rebus terrerentur
multisque secundis proeliis unum adversum et id mediocre opponerent.
③項 Habendam fortunae gratiam,
quod Italiam sine aliquo vulnere cepissent,
quod duas Hispanias bellicosissimorum hominum peritissimis atque exercitatissimis ducibus pacavissent,
quod finitimas frumentariasque provincias in potestatem redegissent;
denique recordari debere,
qua felicitate
inter medias hostium classes oppletis non solum portibus, sed etiam litoribus
omnes incolumes essent transportati.
④項 Si non omnia caderent secunda,
fortunam esse industria sublevandam.
Quod esset acceptum detrimenti,
cuiusvis potius quam suae culpae debere tribui.
⑤項 Locum se aequum ad dimicandum dedisse,
potitum se esse hostium castris,
expulisse ac superasse pugnantes.
Sed sive ipsorum perturbatio
sive error aliquis
sive etiam fortuna partam iam
praesentemque victoriam interpellavisset,
dandam omnibus operam, ut acceptum incommodum virtute sarciretur.
⑥項 Quod si esset factum, <futurum>,
ut detrimentum in bonum verteret,
uti ad Gergoviam accidisset,
atque ei, qui ante dimicare timuissent, ultro se proelio offerrent.
①項 Hac habita contione
nonnullos signiferos ignominia notavit
ac loco movit.
②項 Exercitui quidem omni tantus incessit ex incommodo dolor
tantumque studium infamiae sarciendae,
ut nemo aut tribuni aut centurionis imperium desideraret
et sibi quisque etiam poenae loco graviores inponeret labores
simulque omnes arderent cupiditate pugnandi,
cum superioris etiam ordinis nonnulli ratione permoti
manendum eo loco et rem proelio committendam existimarent.
③項 Contra ea Caesar
neque satis militibus perterritis confidebat
spatiumque interponendum ad recreandos animos putabat,
relictisque munitionibus magnopere rei frumentariae timebat.
①項 Itaque
nulla interposita mora
sauciorum modo et aegrorum habita ratione
impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris Apolloniam praemisit
ac conquiescere ante iter confectum vetuit.
His una legio missa praesidio est.
②項 His explicitis rebus
duas in castris legiones retinuit,
reliquas de quarta vigilia compluribus portis eductas eodem itinere praemisit
parvoque spatio intermisso,
ut et militare institutum servaretur
et quam serissime eius profectio cognosceretur,
conclamari iussit,
statimque egressus et novissimum agmen consecutus
celeriter ex conspectu castrorum discessit.
③項 Neque vero Pompeius cognito consilio eius moram ullam ad insequendum intulit,
sed eadem spectans, si itinere impedito perterritos deprehendere posset,
exercitum e castris eduxit
equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum,
neque consequi potuit,
quod multum expedito itinere antecesserat Caesar.
④項 Sed cum ventum esset ad flumen Genusum,
quod ripis erat impeditis,
consecutus equitatus novissimos proelio detinebat.
⑤項 Huic suos Caesar equites opposuit
expeditosque antesignanos admiscuit CCCC,
qui tantum profecerunt,
ut equestri proelio commisso pellerent omnes
compluresque interficerent
ipsique incolumes se ad agmen reciperent.
①項 Confecto iusto itinere eius diei quod proposuerat
Caesar, traductoque exercitu flumen Genusum
veteribus suis in castris contra Asparagium consedit
militesque omnes intra vallum castrorum continuit
equitatumque per causam pabulandi emissum
confestim decumana porta in castra se recipere iussit.
②項 Simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere
in suis veteribus castris ad Asparagium consedit.
③項 Eius milites,
quod ab opere integris munitionibus vacabant,
alii lignandi pabulandique causa longius progrediebantur,
alii, quod subito consilium profectionis ceperant
magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta
ad haec repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum
depositis in contubernio armis
vallum relinquebant.
④項 Quibus ad sequendum impeditis
Caesar, quod fore providerat,
meridiano fere tempore signo profectionis dato
exercitum educit
duplicatoque eius diei itinere
VIII milia passuum ex eo loco procedit;
quod facere Pompeius discessu militum non potuit.
①項 Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte impedimentis
de quarta vigilia ipse egreditur,
ut siqua esset imposita dimicandi necessitas,
subitum casum expedito exercitu subiret.
Hoc idem reliquis fecit diebus.
②項 Quibus rebus perfectum est, ut
altissimis fluminibus atque impeditissimis itineribus
nullum acciperet incommodum.
③項 Pompeius enim,
primi diei mora inlata
et reliquorum dierum frustra labore suscepto,
cum se magnis itineribus extenderet et praegressos consequi cuperet,
quarta die finem sequendi fecit
atque aliud sibi consilium capiendum existimavit.
①項 Caesari ad saucios deponendos,
stipendium exercitui dandum,
socios confirmandos,
praesidium urbibus relinquendum
necesse erat adire Apolloniam.
②項 Sed his rebus
tantum temporis tribuit, quantum erat properanti necesse;
timens Domitio, ne adventu Pompei praeoccuparetur,
ad eum omni celeritate et studio incitatus ferebatur.
③項 Totius autem rei consilium his rationibus explicabat,
ut si Pompeius eodem contenderet,
abductum illum a mari
atque ab eis copiis, quas Dyrrachii comparaverat, [frumento ac commeatu,] abstractum
pari condicione belli secum decertare cogeret;
si in Italiam transiret,
coniuncto exercitu cum Domitio per Illyricum Italiae subsidio proficisceretur;
si Apolloniam Oricumque obpugnare et se omni maritima ora excludere conaretur,
obsesso Scipione necessario illum suis auxilium ferre cogeret.
④項 Itaque praemissis nuntiis ad Cn. Domitium Caesar
scripsit et, quid fieri vellet, ostendit
praesidioque Apolloniae cohortibus IIII,
Lissi una,
III Orici relictis,
quique erant ex vulneribus aegri depositis,
per Epirum atque Athamaniam iter facere coepit.
⑤項 Pompeius quoque de Caesaris consilio coniectura iudicans
ad Scipionem properandum sibi existimabat;
si Caesar iter illo haberet,
ut subsidium Scipioni ferret,
si ab ora maritima Oricoque discedere nollet,
quod legiones equitatumque ex Italia expectaret,
ipse ut omnibus copiis Domitium adgrederetur.
①項 His de causis
uterque eorum celeritati studebat,
et suis ut esset auxilio,
<et> ad opprimendos adversarios
ne occasioni temporis deesset.
②項 Sed Caesarem Apollonia a derecto itinere averterat;
Pompeius per Candaviam iter in Macedoniam expeditum habebat.
③項 Accessit etiam ex inproviso aliud incommodum,
quod Domitius, <cum> dies complures castris Scipionis castra conlata habuisset,
rei frumentariae causa ab eo discesserat
et Heracliam [Senticam], quae est subiecta Candaviae,
iter fecerat,
ut ipsa fortuna illum obicere Pompeio videretur.
Haec ad id tempus Caesar ignorabat.
④項 Simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque dimissis
de proelio ad Dyrrachium facto
latius inflatiusque multo, quam res erat gesta,
fama percrebruerat pulsum fugere Caesarem paene omnibus copiis amissis;
haec itinera infesta reddiderat,
haec civitates nonnullas ab eius amicitia avertebat.
⑤項 Quibus accidit rebus,
ut pluribus dimissi itineribus a Caesare ad Domitium et a Domitio ad Caesarem
nulla ratione iter conficere possent.
⑥項 Sed Allobroges, Roucilli atque Egi familiares,
quos perfugisse ad Pompeium demonstravimus,
conspicati in itinere exploratores Domiti,
seu pristina sua consuetudine, quod una in Gallia bella gesserant,
seu gloria elati, cuncta, ut erant acta, exposuerunt
et Caesaris profectionem, adventum Pompei docuerunt.
⑦項 A quibus Domitius certior factus
vix IIII horarum spatio antecedens
hostium beneficio periculum vitavit
et ad Aeginium, quod est obiectum oppositumque Thessaliae,
Caesari venienti occurrit.
①項 Coniuncto exercitu Caesar Gomphos pervenit,
quod est oppidum primum Thessaliae venientibus ab Epiro;
quae gens paucis ante mensibus ultro ad Caesarem legatos miserat,
ut suis omnibus facultatibus uteretur,
praesidiumque ab eo militum petierat.
②項 Sed eo fama iam praecurrerat, quam supra docuimus, de proelio Dyrrachino,
quod multis auxerat partibus.
③項 Itaque Androsthenes, praetor Thessaliae,
cum se victoriae Pompei comitem esse mallet quam socium Caesaris in rebus adversis,
omnem ex agris multitudinem servorum ac liberorum in oppidum cogit
portasque praecludit
et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit, ut sibi subsidio veniant:
se confidere munitionibus oppidi, si celeriter succurratur;
longinquam oppugnationem sustinere non posse.
⑤項 Caesar, castris munitis,
scalas musculosque ad repentinam oppugnationem fieri
et crates parari iussit.
⑥項 Quibus rebus effectis
cohortatus milites docuit,
quantum usum haberet ad sublevandam omnium rerum inopiam
potiri oppido pleno atque opulento,
simul reliquis civitatibus huius urbis exemplo inferre terrorem
et id fieri celeriter, priusquam auxilia concurrerent.
⑦項 Itaque usus singulari militum studio
eodem, quo venerat, die post horam nonam
oppidum altissimis moenibus oppugnare adgressus
ante solis oocasum expugnavit
et ad diripiendum militibus concessit
statimque ab oppido castra movit
et Metropolim venit, sic ut nuntios expugnati oppidi famamque antecederet.
①項 Metropolitae,
primum eodem usi consilio,
isdem permoti rumoribus,
portas clauserunt
murosque armatis compleverunt;
sed postea casu civitatis Gomphensis cognito ex captivis, quos Caesar ad murum producendos curaverat,
portas aperuerunt.
②項 Quibus diligentissime conservatis,
conlata fortuna Metropolitum cum casu Gomphensium
nulla Thessaliae fuit civitas praeter Larisaeos,
qui magnis exercitibus Scipionis tenebantur,
quin Caesari parerent atque imperata facerent.
③項 Ille idoneum locum in agris nactus <ad frumentorum commeatus>,
quae prope iam matura erant,
ibi adventum expectare Pompei
eoque omnem belli rationem conferre constituit.
①項 Pompeius paucis post diebus in Thessaliam pervenit
contionatusque apud cunctum exercitum suis agit gratias,
Scipionis milites cohortatur, ut parta iam victoria praedae ac praemiorum velint esse participes,
receptisque omnibus in una castra legionibus
suum cum Scipione honorem partitur
classicumque apud eum cani
et alterum illi iubet praetorium tendi.
②項 Auctis copiis Pompei duobusque magnis exercitibus coniunctis,
pristina omnium confirmatur opinio
et spes victoriae augetur,
adeo ut, quidquid intercederet temporis,
id morari reditum in Italiam videretur,
et siquando quid Pompeius tardius aut consideratius faceret,
unius esse negotium diei,
sed illum delectari imperio
et consulares praetoriosque servorum habere numero dicerent.
③項 Iamque inter se palam de praemiis ac de sacerdotiis contendebant
in annosque consulatum definiebant,
alii domos bonaque eorum, qui in castris erant Caesaris, petebant;
④項 magnaque inter eos in consilio fuit controversia,
oporteretne Lucili Hirri,
quod is a Pompeio ad Parthos missus esset,
proximis comitiis praetoriis absentis rationem haberi,
cum eius necessarii fidem implorarent Pompei,
praestaret, quod proficiscenti recepisset,
ne per eius auctoritatem deceptus videretur,
reliqui, in labore pari ac periculo ne unus omnes antecederet, recusarent.
①項 Iam de sacerdotio Caesaris
Domitius, Scipio Spintherque Lentulus
cotidianis contentionibus ad gravissimas verborum contumelias palam descenderunt,
cum Lentulus aetatis honorem ostentaret,
Domitius urbanam gratiam dignitatemque iactaret,
Scipio affinitate Pompei confideret.
②項 Postulavit etiam L. Afranium proditionis exercitus Acutius Rufus apud Pompeium,
quod <neglegenter bellum> gestum in Hispania diceret.
③項 Et L. Domitius in consilio dixit
placere sibi bello confecto ternas tabellas dari ad iudicandum iis, qui ordinis essent senatorii belloque una cum ipsis interfuissent,
sententiasque de singulis ferrent,
qui Romae remansissent
quique intra praesidia Pompei fuissent neque operam in re militari praestitissent:
unam fore tabellam, qui liberandos omni periculo censerent,
alteram, qui capitis damnarent,
tertiam, qui pecunia multarent.
④項 Postremo omnes
aut de honoribus suis
aut de praemiis pecuniae
aut de persequendis inimicitiis agebant,
nec quibus rationibus superare possent,
sed, quemadmodum uti victoria deberent, cogitabant.
①項 Re frumentaria praeparata
confirmatisque militibus
et satis longo spatio temporis a Dyrrachinis proeliis intermisso,
quo satis perspectum habere militum <animum> videretur,
temptandum <Caesar> existimavit, quidnam Pompeius propositi aut voluntatis ad dimicandum haberet.
②項 Itaque exercitum ex castris eduxit
aciemque instruxit,
primum suis locis pauloque a castris Pompei longius,
continentibus vero diebus,
ut progrederetur a castris suis
collibusque Pompeianis aciem subiceret.
Quae res in dies confirmatiorem eius exercitum efficiebat.
③項 Superius tamen institutum in equitibus, quod demonstravimus, servabat,
ut, quoniam numero multis partibus esset inferior,
adulescentes atque expeditos ex antesignanis electis ad pernicitatem armis
inter equites proeliari iuberet,
qui cotidiana consuetudine usum quoque eius generis proeliorum perciperent.
④項 His erat rebus effectum,
ut equitum mille etiam apertioribus locis VII milium Pompeianorum impetum,
cum adesset usus, sustinere auderent
neque magnopere eorum multitudine terrerentur.
⑤項 Namque etiam per eos dies proelium secundum equestre fecit
atque unum Allobrogem ex duobus, quos perfugisse ad Pompeium supra docuimus,
cum quibusdam interfecit.
①項 Pompeius, qui castra in colle habebat,
ad infimas radices montis aciem instruebat,
semper, ut videbatur, expectans, si iniquis locis Caesar se subiceret.
②項 <Caesar> nulla ratione ad pugnam elici posse Pompeium existimans
hanc sibi commodissimam belli rationem iudicavit, uti castra ex eo loco moveret semperque esset in itineribus,
haec spectans, ut movendis castris pluribusque adeundis locis commodiore re frumentaria uteretur,
simulque in itinere ut aliquam occasionem dimicandi nancisceretur
et insolitum ad laborem Pompei exercitum cotidianis itineribus defatigaret.
③項 His constitutis rebus,
signo iam profectionis dato
tabernaculisque detensis
animum adversum est paulo ante extra cotidianam consuetudinem longius a vallo esse aciem Pompei progressam,
ut non iniquo loco posse dimicari videretur.
④項 Tum Caesar apud suos,
cum iam esset agmen in portis,
"differendum est" inquit "iter in praesentia nobis
et de proelio cogitandum, sicut semper depoposcimus;
animo simus ad dimicandum parati:
non facile occasionem postea reperiemus.";
confestimque expeditas copias educit.
①項 Pompeius quoque,
ut postea cognitum est,
suorum omnium hortatu statuerat proelio decertare.
Namque etiam in consilio superioribus diebus dixerat,
priusquam concurrerent acies,
fore uti exercitus Caesaris pelleretur.
②項 Id cum essent plerique admirati,
"scio me" inquit "paene incredibilem rem polliceri;
sed rationem consilii mei accipite,
quo firmiore animo in proelium prodeatis.
③項 Persuasi equitibus nostris,
idque mihi facturos confirmaverunt,
ut cum propius sit accessum,
dextrum Caesaris cornu ab latere aperto adgrederentur
et circumventa a tergo acie
prius perturbatum exercitum pellerent, quam a nobis telum in hostem iaceretur.
④項 Ita sine periculo legionum et paene sine vulnere bellum conficiemus.
Id autem difficile non est, cum tantum equitatu valeamus."
⑤項 Simul denuntiavit,
ut essent animo parati in posterum,
et quoniam fieret dimicandi potestas, ut saepe rogitavissent,
ne suam neu reliquorum opinionem fallerent.
①項 Hunc Labienus excepit
et, cum Caesaris copias despiceret,
Pompei consilium summis laudibus efferret,
"noli", inquit "existimare, Pompei,
hunc esse exercitum, qui Galliam Germaniamque devicerit.
②項 Omnibus interfui proeliis
neque temere incognitam rem pronuntio.
Perexigua pars illius exercitus superest;
magna pars deperiit,
quod accidere tot proeliis fuit necesse,
multos autumni pestilentia in Italia consumpsit,
multi domum discesserunt,
multi sunt relicti in continenti.
③項 An non audistis
ex iis qui per causam valetudinis remanserunt, cohortes esse Brundisii factas?
④項 Hae copiae quas videtis,
ex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt refectae,
et plerique sunt ex coloniis Transpadanis.
Ac tamen, quod fuit roboris,
duobus proeliis Dyrrachinis interiit."
⑤項 Haec cum dixisset,
iuravit se nisi victorem in castra non reversurum,
reliquosque ut idem facerent hortatus est.
⑥項 Hoc laudans Pompeius idem iuravit;
nec vero ex reliquis fuit quisquam qui iurare dubitaret.
⑦項 Haec cum facta sunt in consilio,
magna spe et laetitia omnium discessum est;
ac iam animo victoriam praecipiebant,
quod de re tanta et a tam perito imperatore
nihil frustra confirmari videbatur.
①項 Caesar cum Pompei castris adpropinquasset,
ad hunc modum aciem eius instructam animum advertit.
②項 Erant in sinistro cornu legiones duae traditae a Caesare initio dissensionis ex senatus consulto;
quarum una prima, altera tertia appellabatur.
In eo loco ipse erat Pompeius.
③項 Mediam aciem Scipio cum legionibus Syriacis tenebat.
Ciliciensis legio coniuncta cum cohortibus Hispanis, quas traductas ab Afranio docuimus,
in dextro cornu erant conlocatae.
④項 Has firmissimas se habere Pompeius existimabat.
Reliquas inter aciem mediam cornuaque interiecerat
numeroque cohortes CX expleverat.
⑤項 Haec erant milia XLV,
evocatorum circiter duo,
quae ex beneficiariis superiorum exercituum ad eum convenerant;
quae tota acie disperserat.
Reliquas cohortis VII castris propinquisque castellis praesidio disposuerat.
⑥項 Dextrum cornu eius rivus quidam impeditis ripis muniebat;
quam ob causam
cunctum equitatum, sagittarios funditoresque
omnes sinistro cornu obiecerat.
①項 Caesar superius institutum servans
X (decimam) legionem in dextro cornu,
nonam in sinistro conlocaverat,
tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer adtenuata,
et huic sic adiunxit octavam,
ut paene unam ex duabus efficeret,
atque alteram alteri praesidio esse iusserat.
②項 Cohortes in acie LXXX constitutas habebat,
quae summa erat milium XXII;
cohortes VII castris praesidio reliquerat.
③項 Sinistro cornu Antonium,
dextro P. Sullam,
mediae aciei Cn. Domitium praeposuerat.
Ipse contra Pompeium constitit.
④項 Simul his rebus animadversis, quas demonstravimus,
timens, ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur,
celeriter ex tertia acie singulas cohortes detraxit
atque ex his quartam instituit equitatuique opposuit
et, quid fieri vellet, ostendit
monuitque eius diei victoriam in earum cohortium virtute constare.
⑤項 Simul tertiae aciei totique exercitui imperavit,
ne iniussu suo concurrerent;
se, cum id fieri vellet, vexillo signum daturum.
①項 Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur
suaque in eum perpetui temporis officia praedicaret,
in primis commemoravit
testibus se militibus uti posse,
quanto studio pacem petisset,
quae per Vatinium in colloquiis,
quae per Aulum Clodium cum Scipione egisset,
quibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis legatis contendisset.
②項 Neque se umquam abuti militum sanguine
neque rem publicam alterutro exercitu privare voluisse.
③項 Hac habita oratione
exposcentibus militibus et studio pugnae ardentibus
tuba signum dedit.
①項 Erat Crastinus evocatus in exercitu Caesaris,
qui superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat,
vir singulari virtute.
②項 Hic signo dato,
"sequimini me", inquit,
"manipulares mei qui fuistis,
et vestro imperatori, quam constituistis operam date.
Unum hoc proelium superest;
quo confecto
et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem recuperabimus."
③項 Simul respiciens Caesarem
"faciam", inquit, "hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas."
④項 Haec cum dixisset,
primus ex dextro cornu procucurrit
atque eum electi milites circiter CXX voluntarii [eiusdem centuriae] sunt prosecuti.
①項 Inter duas acies
tantum erat relictum spatii, ut satis esset ad concursum utriusque exercitus.
②項 Sed Pompeius suis praedixerat,
ut Caesaris impetum exciperent
neve se loco moverent
aciemque eius distrahi paterentur;
idque admonitu C. Triarii fecisse dicebatur,
ut primus excursus visque militum infringeretur
aciesque distenderetur,
atque in suis ordinibus dispositi dispersos adorirentur;
③項 leviusque casura pila sperabat in loco retentis militibus,
quam si ipsi inmissis telis occurrissent,
simul fore ut duplicato cursu Caesaris milites exanimarentur
et lassitudine conficerentur.
④項 Quod nobis quidem nulla ratione factum a Pompeio videtur,
propterea quod est quaedam animi incitatio atque alacritas naturaliter innata omnibus,
quae studio pugnae incenditur.
⑤項 Hanc non reprimere, sed augere imperatores debent;
neque frustra antiquitus institutum est,
ut signa undique concinerent
clamoremque universi tollerent;
quibus rebus et hostes terreri et suos incitari existimaverunt.
①項 Sed nostri milites dato signo
cum infestis pilis procucurrissent
atque animum advertissent non concurri a Pompeianis,
usu periti ac superioribus pugnis exercitati sua sponte cursum represserunt
et ad medium fere spatium constiterunt,
ne consumptis viribus adpropinquarent,
parvoque intermisso temporis spatio
ac rursus renovato cursu
pila miserunt celeriterque, ut erat praeceptum a Caesare, gladios strinxerunt.
②項 Neque vero Pompeiani huic rei defuerunt.
Nam et tela missa exceperunt
et impetum legionum tulerunt
et ordines conservarunt
pilisque missis ad gladios redierunt.
③項 Eodem tempore
equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi procucurrerunt,
omnisque multitudo sagittariorum se profudit.
④項 Quorum impetum noster equitatus non tulit,
sed paulum loco motus cessit,
equitesque Pompei hoc acrius instare
et se turmatim explicare
aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt.
⑤項 Quod ubi Caesar animum advertit,
quartae aciei, quam instituerat sex cohortiumnumero,
dedit signum.
⑥項 Illae celeriter procucurrerunt infestisque signis
tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret,
omnesque conversi non solum loco excederent,
sed protinus incitati fuga montes altissimos peterent.
⑦項 Quibus submotis,
omnes sagittarii funditoresque destituti inermes sine praesidio interfecti sunt.
⑧項 Eodem impetu cohortes sinistrum cornu,
pugnantibus etiam tum ac resistentibus in acie Pompeianis,
circumierunt eosque a tergo sunt adorti.
①項 Eodem tempore
tertiam aciem Caesar, quae quieta fuerat et se ad id tempus loco tenuerat,
procurrere iussit.
②項 Ita cum recentes atque integri defessis successissent,
alii autem a tergo adorirentur,
sustinere Pompeiani non potuerunt,
atque universi terga verterunt.
③項 Neque vero Caesarem fefellit,
quin ab iis cohortibus, quae contra equitatum in quarta acie conlocatae essent, initium victoriae oriretur,
ut ipse in cohortandis militibus pronuntiaverat.
④項 Ab his enim primum equitatus est pulsus,
ab isdem factae caedes sagittariorum ac funditorum,
ab isdem acies Pompeiana a sinistra parte [erat] circumita
atque initium fugae factum.
⑤項 Sed Pompeius ut equitatum suum pulsum vidit
atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animadvertit,
<sibi> aliisque diffisus
acie excessit protinusque se in castra equo contulit,
et iis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam posuerat,
clare, ut milites exaudirent,
"tuemini" inquit "castra et defendite diligenter, siquid durius acciderit. Ego reliquas portas circumeo et castrorum praesidia confirmo." Haec cum dixisset, se in praetorium contulit summae rei diffidens et tamen eventum exspectans.
①項 Caesar,
Pompeianis ex fuga intra vallum conpulsis,
nullum spatium perterritis dari oportere existimans
milites cohortatus est, ut beneficio fortunae uterentur castraque oppugnarent.
②項 Qui, etsi magno aestu fatigati
── nam ad meridiem res erat perducta ──,
tamen ad omnem laborem animo parati imperio paruerunt.
③項 Castra a cohortibus, quae ibi praesidio erant relictae,
industrie defendebantur,
multo etiam acrius a Thracibus barbarisque auxiliis.
④項 Nam qui acie refugerant milites,
et animo perterriti
et lassitudine confecti,
missis plerique armis signisque militaribus,
magis de reliqua fuga quam de castrorum defensione cogitabant.
⑤項 Neque vero diutius, qui in vallo constiterant, multitudinem telorum sustinere potuerunt,
sed confecti vulneribus locum reliquerunt,
protinusque omnes ducibus usi centurionibus tribunisque militum
in altissimos montis, qui ad castra pertinebant, confugerunt.
①項 In castris Pompei videre licuit
trichilas structas,
magnum argenti pondus expositum,
recentibus caespitibus tabernacula constrata,
Luci etiam Lentuli et nonnullorum tabernacula protecta edera,
multaque praeterea, quae nimiem luxuriam et victoriae fiduciam designarent,
ut facile existimari posset nihil eos de eventu eius diei timuisse,
qui non necessarias conquirerent voluptates.
②項 At hi miserrimo ac patientissimo exercitui Caesaris luxuriem obiciebant,
cui semper omnia ad necessarium usum defuissent.
③項 Pompeius, iam cum intra vallum nostri versarentur,
equum nactus,
detractis insignibus imperatoriis,
decumana porta se ex castris eiecit
protinusque equo citato Larisam contendit.
④項 Neque ibi constitit,
sed eadem celeritate, paucos suos ex fuga nactus,
nocturno itinere non intermisso
comitatu equitum XXX ad mare pervenit
navemque frumentariam conscendit,
saepe, ut dicebatur, querens
tantum se opinionem fefellisse,
ut a quo genere hominum victoriam sperasset,
ab eo initio fugae facto
paene proditus videretur.
①項 Caesar castris potitus
a militibus contendit,
ne in praeda occupati reliqui negotii gerendi facultatem dimitterent.
②項 Qua re impetrata
montem opere circummunire instituit.
Pompeiani, quod is mons erat sine aqua,
diffisi ei loco
relicto monte,
universi iugis eius
Larisam versus <se> recipere coeperunt.
③項 Qua re animadversa,
Caesar copias suas divisit
partemque legionum in castris Pompei remanere iussit,
partem in sua castra remisit,
IIII secum legiones duxit
commodioreque itinere Pompeianis occurrere coepit
et progressus milia passuum VI
aciem instruxit.
④項 Qua re animadversa,
Pompeiani in quodam monte constiterunt.
Hunc montem flumen subluebat.
Caesar milites cohortatus [est],
etsi totius diei continenti labore erant confecti
noxque iam suberat,
tamen munitione flumen a monte seclusit,
ne noctu aquari Pompeiani possent.
⑤項 Quo perfecto opere,
illi de deditione missis legatis agere coeperunt.
Pauci ordinis senatorii, qui se cum eis coniunxerant,
nocte fuga salutem petiverunt.
①項 Caesar prima luce
omnes eos, qui in monte consederant,
ex superioribus locis in planitiem descendere
atque arma proicere iussit.
②項 Quod ubi sine recusatione fecerunt
passisque palmis proiecti ad terram
flentes ab eo salutem petiverunt,
consolatus consurgere iussit
et pauca apud eos de lenitate sua locutus, quo minore essent timore,
omnes conservavit militibusque suis commendavit,
ne qui eorum violaretur,
neu quid sui desiderarent.
③項 Hac adhibita
diligentia ex castris sibi legiones alias occurrere
et eas quas secum duxerat,
invicem requiescere atque in castra reverti iussit
eodemque die Larisam pervenit.
①項 In eo proelio non amplius ducentos milites desideravit,
sed centuriones, fortes viros, circiter XXX amisit.
②項 Interfectus est etiam fortissime pugnans Crastinus,
cuius mentionem supra fecimus,
gladio in os adversum coniecto.
③項 Neque id fuit falsum, quod ille in pugnam proficiscens dixerat.
Sic enim Caesar existimabat
eo proelio excellentissimam virtutem Crastini fuisse
optimeque eum de se meritum iudicabat.
④項 Ex Pompeiano exercitu circiter milia XV cecidisse videbantur,
sed in deditionem venerunt amplius milia XXIIII
── namque etiam cohortes, quae praesidio in castellis fuerant, sese Sullae dediderunt ──,
multi praeterea in finitimas civitates refugerunt,
signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata CLXXX et aquilae VIIII.
⑤項 L. Domitius ex castris in montem refugiens,
cum vires eum lassitudine defecissent, ab equitibus est interfectus.
①項 Eodem tempore
D. Laelius cum classe ad Brundisium venit
eademque ratione, qua factum a Libone antea demonstravimus,
insulam obiectam portui Brundisino tenuit.
②項 Similiter Vatinius, qui Brundisio praeerat,
tectis instructisque scaphis
elicuit naves Laelianas
atque ex his longius productam unam quinqueremem et minores duas
in angustiis portus cepit
itemque per equites dispositos
aqua prohibere classiarios instituit.
③項 Sed Laelius
tempore anni commodiore usus ad navigandum
onerariis navibus Corcyra Dyrrachioque aquam suis subportabat
neque a proposito deterrebatur
neque ante proelium in Thessalia factum cognitum
aut ignominia amissarum navium
aut necessariarum rerum inopia
ex portu insulaque expelli potuit.
①項 Isdem fere temporibus
Cassius cum classe Syrorum et Phoenicum et Cilicum in Siciliam venit,
et cum esset Caesaris classis divisa in duas partes,
dimidiae parti praeesset P. Sulpicius praetor <ad> Vibonem [ad fretum],
dimidiae M. Pomponius ad Messanam,
prius Cassius ad Messanam navibus advolavit,
quam Pomponius de eius adventu cognosceret,
②項 perturbatumque eum nactus nullis custodiis neque ordinibus certis,
magno vento et secundo conpletas onerarias naves taeda et pice et stuppa reliquisque rebus, quae sunt ad incendia,
in Pomponianam classem immisit atque omnes naves incendit XXXV, e quibus erant XX constratae. Tantusque eo facto timor incessit, ut, cum esset legio praesidio Messanae, vix oppidum defenderetur, et nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent allati, existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur.
③項 Tantusque eo facto timor incessit,
ut cum esset legio praesidio Messanae, vix oppidum defenderetur,
et nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent adlati,
existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur.
①項 Isdem fere temporibus
Cassius cum classe Syrorum et Phoenicum et Cilicum in Siciliam venit,
et cum esset Caesaris classis divisa in duas partes,
dimidiae parti praeesset P. Sulpicius praetor <ad> Vibonem [ad fretum],
dimidiae M. Pomponius ad Messanam,
prius Cassius ad Messanam navibus advolavit,
quam Pomponius de eius adventu cognosceret,
②項 perturbatumque eum nactus nullis custodiis neque ordinibus certis,
magno vento et secundo conpletas onerarias naves taeda et pice et stuppa reliquisque rebus, quae sunt ad incendia,
in Pomponianam classem immisit atque omnes naves incendit XXXV, e quibus erant XX constratae.
③項 Tantusque eo facto timor incessit,
ut cum esset legio praesidio Messanae, vix oppidum defenderetur,
et nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent adlati,
existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur.
④項 Sed opportunissime nuntiis adlatis oppidum fuit defensum;
Cassiusque ad Sulpicianam inde classem profectus est Vibonem,
adplicatisque nostri ad terram navibus [propter eundem timorem,]
pari atque antea ratione egerunt;
Cassius secundum nactus ventum
onerarias naves circiter XL <in nostras naves> praeparatas ad incendium immisit,
et flamma ab utroque cornu comprensa naves sunt combustae quinque.
⑤項 Cumque ignis magnitudine venti latius serperet,
milites, qui ex veteribus legionibus erant relicti praesidio navibus ex numero aegrorum, ignominiam non tulerunt,
⑥項 sed sua sponte naves conscenderunt
et a terra solverunt impetuque facto in Cassianam classem
quinqueremes duas, in quarum altera erat Cassius, ceperunt;
sed Cassius exceptus scapha refugit;
praeterea duae sunt depressae triremes.
⑦項 Neque multo post de proelio facto in Thessalia cognitum est,
ut ipsis Pompeianis fides fieret;
nam ante id tempus fingi a legatis amicisque Caesaris arbitrabantur.
Quibus rebus cognitis ex his locis Cassius cum classe discessit.
①項 Caesar omnibus rebus relictis
persequendum sibi Pompeium existimavit, quascumque in partes se ex fuga recepisset,
ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset,
et quantumcumque itineris equitatu efficere poterat,
cotidie progrediebatur
legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit.
②項 Erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum,
uti omnes eius provinciae iuniores,
Graeci civesque Romani, iurandi causa convenirent.
③項 Sed utrum avertendae suspicionis causa Pompeius proposuisset,
ut quam diutissime longioris fugae consilium occultaret,
an novis dilectibus,
si nemo premeret, Macedoniam tenere conaretur, existimari non poterat.
④項 Ipse ad ancoram una nocte constitit
et vocatis ad se Amphipoli hospitibus
et pecunia ad necessarios sumptus conrogata
cognitoque Caesaris adventu,
ex eo loco discessit et Mytilenas paucis diebus venit.
⑤項 Biduum tempestate retentus
navibusque aliis additis actuariis in Ciliciam atque inde Cyprum pervenit.
⑥項 Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic negotiarentur,
arma capta esse excludendi sui causa
nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas <civitates> recepisse dicerentur,
ne Antiochiam adirent: id si fecissent, magno eorum capitis periculo futurum.
⑦項 Idem hoc L. Lentulo, qui superiore anno consul fuerat,
et P. Lentulo consulari ac nonnullis aliis acciderat Rhodi;
qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam venissent,
oppido ac portu recepti non erant
missisque ad eos nuntiis,
ut ex his locis discederent,
contra voluntatem suam naves solverant.
⑧項 Iamque de Caesaris adventu fama ad civitates perferebatur.
①項 Quibus cognitis rebus
Pompeius deposito adeundae Syriae consilio
pecunia societatibus sublata
et a quibusdam privatis sumpta
et aeris magno pondere ad militarem usum in naves inposito
duobusque milibus hominum armatis,
partim quos ex familiis societatum delegerat,
partim a negotiatoribus coegerat,
quosque ex suis quisque ad hanc rem idoneos existimabat,
Pelusium pervenit.
②項 Ibi casu rex erat Ptolomaeus,
puer aetate, magnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens,
quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat;
castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris distabant.
③項 Ad eum Pompeius misit,
ut pro hospitio atque amicitia patris Alexandria reciperetur
atque illius opibus in calamitate tegeretur.
④項 Sed qui ab eo missi erant,
confecto legationis officio
liberius cum militibus regis conloqui coeperunt eosque hortari,
ut suum officium Pompeio praestarent
neve eius fortunam despicerent.
⑤項 In hoc erant numero complures Pompei milites,
quos ex eius exercitu acceptos in Syria Gabinius Alexandriam traduxerat
belloque confecto apud Ptolomaeum, patrem pueri, reliquerat.
①項 His tum cognitis rebus
amici regis, qui propter aetatem eius in procuratione erant regni,
sive timore adducti, ut postea praedicabant, sollicitato exercitu regio, ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet,
sive despecta eius fortuna, ut plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt,
iis qui erant ab eo missi, palam liberaliter responderunt
eumque ad regem venire iusserunt;
②項 ipsi clam consilio inito
Achillam, praefectum regium, [singium] singulari hominem audacia,
et L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt.
③項 Ab his liberaliter ipse appellatus
et quadam notitia Septimi productus,
quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat,
naviculam parvulam conscendit cum paucis suis:
ibi ab Achilla et Septimio interficitur.
Item L. Lentulus comprehenditur ab rege et in custodia necatur.