①項 Caesar omnibus rebus relictis
persequendum sibi Pompeium existimavit, quascumque in partes se ex fuga recepisset,
ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset,
et quantumcumque itineris equitatu efficere poterat,
cotidie progrediebatur
legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit.
②項 Erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum,
uti omnes eius provinciae iuniores,
Graeci civesque Romani, iurandi causa convenirent.
③項 Sed utrum avertendae suspicionis causa Pompeius proposuisset,
ut quam diutissime longioris fugae consilium occultaret,
an novis dilectibus,
si nemo premeret, Macedoniam tenere conaretur, existimari non poterat.
④項 Ipse ad ancoram una nocte constitit
et vocatis ad se Amphipoli hospitibus
et pecunia ad necessarios sumptus conrogata
cognitoque Caesaris adventu,
ex eo loco discessit et Mytilenas paucis diebus venit.
⑤項 Biduum tempestate retentus
navibusque aliis additis actuariis in Ciliciam atque inde Cyprum pervenit.
⑥項 Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic negotiarentur,
arma capta esse excludendi sui causa
nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas <civitates> recepisse dicerentur,
ne Antiochiam adirent: id si fecissent, magno eorum capitis periculo futurum.