①項 His de causis
uterque eorum celeritati studebat,
et suis ut esset auxilio,
<et> ad opprimendos adversarios
ne occasioni temporis deesset.
②項 Sed Caesarem Apollonia a derecto itinere averterat;
Pompeius per Candaviam iter in Macedoniam expeditum habebat.
③項 Accessit etiam ex inproviso aliud incommodum,
quod Domitius, <cum> dies complures castris Scipionis castra conlata habuisset,
rei frumentariae causa ab eo discesserat
et Heracliam [Senticam], quae est subiecta Candaviae,
iter fecerat,
ut ipsa fortuna illum obicere Pompeio videretur.
Haec ad id tempus Caesar ignorabat.
④項 Simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque dimissis
de proelio ad Dyrrachium facto
latius inflatiusque multo, quam res erat gesta,
fama percrebruerat pulsum fugere Caesarem paene omnibus copiis amissis;
haec itinera infesta reddiderat,
haec civitates nonnullas ab eius amicitia avertebat.
⑤項 Quibus accidit rebus,
ut pluribus dimissi itineribus a Caesare ad Domitium et a Domitio ad Caesarem
nulla ratione iter conficere possent.
⑥項 Sed Allobroges, Roucilli atque Egi familiares,
quos perfugisse ad Pompeium demonstravimus,
conspicati in itinere exploratores Domiti,
seu pristina sua consuetudine, quod una in Gallia bella gesserant,
seu gloria elati, cuncta, ut erant acta, exposuerunt
et Caesaris profectionem, adventum Pompei docuerunt.
⑦項 A quibus Domitius certior factus
vix IIII horarum spatio antecedens
hostium beneficio periculum vitavit
et ad Aeginium, quod est obiectum oppositumque Thessaliae,
Caesari venienti occurrit.