①項 Pompeius interclusus Dyrrachio,
ubi propositum tenere non potuit,
secundo usus consilio
edito loco,
qui appellatur Petra aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis,
castra communit.
②項 Eo partem navium longarum convenire,
frumentum commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus, quas tenebat, comportari imperat.
③項 Caesar longius bellum ductum iri existimans
et de Italicis commeatibus desperans,
quod tanta diligentia omnia litora a Pompeianis tenebantur
classesque ipsius, quas hieme in Sicilia, Gallia, Italia fecerat, morabantur,
in Epirum rei frumentariae causa Q. Tillium et L. Canuleium legatum misit,
quodque hae regiones aberant longius,
locis certis horrea constituit
vecturasque frumenti finitimis civitatibus discripsit.
④項 Item Lisso Parthinisque et omnibus castellis,
quod esset frumenti,
conquiri iussit.
⑤項 Id erat perexiguum
cum ipsius agri natura,
quod sunt loca aspera ac montuosa ac plerumque frumento utuntur importato,
tum quod Pompeius haec providerat
et superioribus diebus praedae loco Parthinos habuerat
frumentumque omne conquisitum spoliatis
effossisque eorum domibus
per equites in Petram comportarat.