①項 Caesar postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit,
eodem cum exercitu profectus
expugnato in itinere oppido Parthinorum, in quo Pompeius praesidium habebat,
tertio die [Macedoniam] ad Pompeium pervenit iuxtaque eum castra posuit
et postridie eductis omnibus copiis acie instructa
decernendi potestatem Pompeio fecit.
②項 Ubi illum suis locis se tenere animum advertit,
reducto in castra exercitu
aliud sibi consilium capiendum existimavit.
③項 Itaque postero die
omnibus copiis magno circuitu difficili angustoque itinere Dyrrachium profectus est
sperans Pompeium aut Dyrrachium compelli aut ab eo intercludi posse,
quod omnem commeatum totiusque belli adparatum eo contulisset:
ut accidit.
④項 Pompeius enim primo ignorans eius consilium,
quod diverso ab ea regione itinere profectum videbat,
angustiis rei frumentariae compulsum discessisse existimabat;
postea per exploratores certior factus
postero die castra movit
breviore itinere se occurrere ei posse sperans.
⑤項 Quod fore suspicatus Caesar
militesque adhortatus, ut aequo animo laborem ferrent,
parva parte noctis itinere intermisso
mane Dyrrachium venit,
cum primum agmen Pompei procul cerneretur,
atque ibi castra posuit.