①項 Caesar ab superioribus consiliis depulsus
omnem sibi commutandam belli rationem existimavit.
②項 Itaque,
uno tempore praesidiis omnibus deductis
et oppugnatione dimissa
coactoque in unum locum exercitu,
contionem apud milites habuit hortatusque est,
ne ea, quae accidissent, graviter ferrent,
neve his rebus terrerentur
multisque secundis proeliis unum adversum et id mediocre opponerent.
③項 Habendam fortunae gratiam,
quod Italiam sine aliquo vulnere cepissent,
quod duas Hispanias bellicosissimorum hominum peritissimis atque exercitatissimis ducibus pacavissent,
quod finitimas frumentariasque provincias in potestatem redegissent;
denique recordari debere,
qua felicitate
inter medias hostium classes oppletis non solum portibus, sed etiam litoribus
omnes incolumes essent transportati.