①項 Coniuncto exercitu Caesar Gomphos pervenit,
quod est oppidum primum Thessaliae venientibus ab Epiro;
quae gens paucis ante mensibus ultro ad Caesarem legatos miserat,
ut suis omnibus facultatibus uteretur,
praesidiumque ab eo militum petierat.
②項 Sed eo fama iam praecurrerat, quam supra docuimus, de proelio Dyrrachino,
quod multis auxerat partibus.
③項 Itaque Androsthenes, praetor Thessaliae,
cum se victoriae Pompei comitem esse mallet quam socium Caesaris in rebus adversis,
omnem ex agris multitudinem servorum ac liberorum in oppidum cogit
portasque praecludit
et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit, ut sibi subsidio veniant:
se confidere munitionibus oppidi, si celeriter succurratur;
longinquam oppugnationem sustinere non posse.
⑤項 Caesar, castris munitis,
scalas musculosque ad repentinam oppugnationem fieri
et crates parari iussit.
⑥項 Quibus rebus effectis
cohortatus milites docuit,
quantum usum haberet ad sublevandam omnium rerum inopiam
potiri oppido pleno atque opulento,
simul reliquis civitatibus huius urbis exemplo inferre terrorem
et id fieri celeriter, priusquam auxilia concurrerent.
⑦項 Itaque usus singulari militum studio
eodem, quo venerat, die post horam nonam
oppidum altissimis moenibus oppugnare adgressus
ante solis oocasum expugnavit
et ad diripiendum militibus concessit
statimque ab oppido castra movit
et Metropolim venit, sic ut nuntios expugnati oppidi famamque antecederet.