①項 Interim acerbissime imperatae pecuniae tota provincia exigebantur.
Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur.
②項 In capita singula servorum ac liberorum tributum imponebatur;
columnaria ostiaria frumentum milites arma remiges tormenta vecturae imperabantur;
cuius modo rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad cogendas pecunias videbatur.
③項 Non solum urbibus, sed paene vicis castellisque singulis cum imperio praeficiebantur.
Qui horum quid acerbissime crudelissimeque fecerat, is et vir et civis optimus habebatur.
④項 Erat plena lictorum et imperiorum provincia,
differta praefectis atque exactoribus,
qui praeter imperatas pecunias suo etiam privato conpendio serviebant;
dictitabant enim se domo patriaque expulsos omnibus necessariis egere rebus,
ut honesta praescriptione rem turpissimam tegerent.
⑤項 Accedebant ad haec gravissimae usurae,
quod in bello plerumque accidere consuevit universis imperatis pecuniis;
quibus in rebus prolationem diei donationem esse dicebant.
Itaque aes alienum provinciae eo biennio multiplicatum est.
⑥項 Neque minus ob eam causam civibus Romanis eius provinciae,
sed in singulos conventus singulasque civitates certae pecuniae imperabantur,
mutuasque illas ex senatus consulto exigi dictitabant;
publicanis, ut (in Syria/ii sortem) fecerant, insequentis anni vectigal promutuum.