①項 Hunc Labienus excepit
et, cum Caesaris copias despiceret,
Pompei consilium summis laudibus efferret,
"noli", inquit "existimare, Pompei,
hunc esse exercitum, qui Galliam Germaniamque devicerit.
②項 Omnibus interfui proeliis
neque temere incognitam rem pronuntio.
Perexigua pars illius exercitus superest;
magna pars deperiit,
quod accidere tot proeliis fuit necesse,
multos autumni pestilentia in Italia consumpsit,
multi domum discesserunt,
multi sunt relicti in continenti.
③項 An non audistis
ex iis qui per causam valetudinis remanserunt, cohortes esse Brundisii factas?
④項 Hae copiae quas videtis,
ex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt refectae,
et plerique sunt ex coloniis Transpadanis.
Ac tamen, quod fuit roboris,
duobus proeliis Dyrrachinis interiit."
⑤項 Haec cum dixisset,
iuravit se nisi victorem in castra non reversurum,
reliquosque ut idem facerent hortatus est.
⑥項 Hoc laudans Pompeius idem iuravit;
nec vero ex reliquis fuit quisquam qui iurare dubitaret.
⑦項 Haec cum facta sunt in consilio,
magna spe et laetitia omnium discessum est;
ac iam animo victoriam praecipiebant,
quod de re tanta et a tam perito imperatore
nihil frustra confirmari videbatur.