①項 Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt.
Nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant
ipsi, <ut> iter secundum eas terra direxerant,
sed quo essent eae delatae, primis diebus ignorabant.
②項 Cognitaque re
diversa sibi ambo consilia capiunt:
Caesar, ut quam primum se cum Antonio coniungeret,
Pompeius, ut venientibus in itinere se opponeret, [et] si inprudentes ex insidiis adoriri posset;
③項 eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt,
Pompeius clam et noctu,
Caesar palam atque interdiu.
④項 Sed Caesari circuitu maiore iter erat longius,
adverso flumine, ut vado transire posset;
Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat,
magnis itineribus ad Antonium contendit,
⑤項 atque ubi eum adpropinquare cognovit,
idoneum locum nactus ibi copias conlocavit,
suosque omnes in castris continuit,
ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus.
⑥項 Haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur.
Ille missis ad Caesarem nuntiis
unum diem sese castris tenuit;
altero die ad eum pervenit Caesar.
⑦項 Cuius adventu cognito
Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex eo loco discedit
omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum pervenit
atque ibi idoneo loco castra ponit.