①項 Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata
V legiones ab opere deductas subsidio suis duxit;
eodemque tempore equitatus eius nostris equitibus adpropinquabat,
et acies instructa a nostris, qui castra occupaverant, cernebatur,
omniaque sunt subito mutata.
②項 Pompeiana legio celeris spe subsidii confirmata
ab decumana porta resistere conabatur
atque ultro in nostros impetum faciebat.
Equitatus Caesaris,
quod angusto itinere per aggeres ascendebat,
receptui suo timens
initium fugae faciebat.
③項 Dextrum cornu,
quod erat a sinistro seclusum, terrore equitum animadverso,
ne intra munitionem opprimeretur,
ea parte, quam proruerat, sese recipiebat,
ac plerique ex his, ne in angustias inciderent,
X pedum munitione se in fossas praecipitabant,
primisque oppressis
reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant.