①項 Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges II(duo) fratres,
Roucillus et Aecus,
Adbucilli filii, qui principatum in civitate multis annis obtinuerat,
singulari virtute homines,
quorum opera Caesar omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus.
②項 His domi ob has causas amplissimos magistratus mandaverat
atque eos extra ordinem in senatum legendos curaverat,
agrosque in Gallia ex hostibus captos
praemiaque rei pecuniariae magna tribuerat
locupletesque ex egentibus fecerat.
③項 Hi propter virtutem
non solum apud Caesarem in honore erant,
sed etiam apud exercitum cari habebantur;
sed freti amicitia Caesaris
et stulta ac barbara adrogantia elati
despiciebant suos
stipendiumque equitum fraudabant
et praedam omnem domum avertebant.
④項 Quibus illi rebus permoti universi Caesarem adierunt
palamque de eorum iniuriis sunt questi
et ad cetera addiderunt
falsum ab his equitum numerum deferri, quorum stipendium averterent.