①項 Quibus cognitis rebus
Cn. Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat,
ad Oricum venit
submersamque navem remulco multisque contendens funibus abduxit
atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita,
pluribus adgressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres,
ut ex superiori pugnans loco
integrosque semper defatigatis submittens
et reliquis partibus simul ex terra scalis et <telis ex> classe moenia oppidi temptans,
uti adversariorum manus diduceret,
labore et multitudine telorum nostros vicit
deiectisque defensoribus,
qui omnes scaphis excepti refugerant,
eam navem expugnavit.
②項 Eodemque tempore ex altera parte
molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat,
IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum transduxit.
③項 Ita ex utraque parte naves longas adgressus,
quae erant deligatae ad terram atque inanes,
IIII ex his abduxit, reliquas incendit.
④項 Hoc confecto negotio
D. Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit,
qui commeatus Byllide atque Amantia importari in oppidum prohibebat / prohiberet.
⑤項 Ipse Lissum profectus
naves onerarias XXX a M. Antonio relictas intra portum adgressus omnes incendit;
Lissum expugnare conatus,
defendentibus civibus Romanis, qui eius conventus erant,
militibusque, quos praesidii causa miserat Caesar,
triduum moratus paucis in oppugnatione amissis
re infecta inde discessit.