①項 Confecto iusto itinere eius diei quod proposuerat
Caesar, traductoque exercitu flumen Genusum
veteribus suis in castris contra Asparagium consedit
militesque omnes intra vallum castrorum continuit
equitatumque per causam pabulandi emissum
confestim decumana porta in castra se recipere iussit.
②項 Simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere
in suis veteribus castris ad Asparagium consedit.
③項 Eius milites,
quod ab opere integris munitionibus vacabant,
alii lignandi pabulandique causa longius progrediebantur,
alii, quod subito consilium profectionis ceperant
magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta
ad haec repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum
depositis in contubernio armis
vallum relinquebant.
④項 Quibus ad sequendum impeditis
Caesar, quod fore providerat,
meridiano fere tempore signo profectionis dato
exercitum educit
duplicatoque eius diei itinere
VIII milia passuum ex eo loco procedit;
quod facere Pompeius discessu militum non potuit.