したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第2巻』本文テキスト

1りんぐあえ:2015/04/29(水) 15:52:54
カエサルの『内乱記 第2巻』本文テキスト

http://la.wikisource.org/wiki/Commentarii_de_bello_civili
http://la.wikisource.org/wiki/Commentarii_de_bello_civili/Liber_II

英訳 http://en.wikisource.org/wiki/Commentaries_on_the_Civil_War/Book_2

2第2巻1節:2015/04/29(水) 16:00:10
① Dum haec in Hispania geruntur,
C. Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat,
duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppidum agere instituit.

② Una erat proxima portui navalibusque,
altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania,
ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani.

③Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur;
reliqua quarta est, quae aditum habeat ab terra.
Huius quoque spatii pars ea, quae ad arcem pertinet,
loci natura et valle altissima munita
longam et difficilem habet oppugnationem.

④ Ad ea perficienda opera
C. Trebonius magnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat;
vimina materiamque comportari iubet.
Quibus comparatis rebus aggerem in altitudinem pedum LXXX exstruit.

3第2巻2節:2015/05/05(火) 20:47:27
①項 Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus
tantaque multitudo tormentorum,
ut eorum vim nullae contextae viminibus vineae sustinere possent.

②項 Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi
atque hi maximis ballistis missi
per IIII ordines cratium in terram defigebantur.

③項 Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur,
atque hac agger inter manus proferebatur.

④項 Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa
facta item ex fortissimis lignis,
convoluta omnibus rebus,
quibus ignis iactus et lapides defendi possent.

⑤項 Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum
omnem administrationem tardabat.

⑥項 Crebrae etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido
ignesque aggeri et turribus inferebantur;
quae facile nostri milites repellebant
magnisque ultro inlatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant,
in oppidum reiciebant.

4第2巻3節:2015/05/05(火) 23:06:06
①項 Interim L. Nasidius ab Cn. Pompeio cum classe navium XVI,
in quibus paucae erant aeratae,
L. Domitio Massiliensibusque subsidio missus
freto Siciliae imprudente atque inopinante Curione pervehitur

②項 adpulsisque Messanam navibus
atque inde propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta
ex navalibus eorum <navem unam> deducit.

③項 Hac adiuncta ad reliquas naves
cursum Massiliam versus perficit
praemissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit
eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant.

5第2巻4節:2015/05/10(日) 16:39:57
①項 Massilienses post superius incommodum
veteres ad eundem numerum ex navalibus productas naves refecerant
summaque industria armaverant
── remigum, gubernatorum magna copia suppetebat ──

②項 piscatoriasque adiecerant
atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti;
has sagittariis tormentisque conpleverunt.

③項 Tali modo instructa classe
omnium seniorum, matrum familiae, virginum
precibus et fletu excitati, extremo tempore civitati subvenirent,
non minore animo ac fiducia, quam ante dimicaverant,
naves conscendunt.

④項 Communi enim fit vitio naturae, ut invisitatis atque incognitis rebus magis confidamus vehementiusque exterreamur;
ut tum accidit.
Adventus enim L. Nasidii summa spe et voluntate civitatem conpleverat.

⑤項 Nacti idoneum ventum ex portu exeunt
et Tauroenta, quod est castellum Massiliensium, ad Nasidium perveniunt
ibique naves expediunt
rursusque se ad confligendum animo confirmant
et consilia communicant.
Dextra pars attribuitur Massiliensibus, sinistra Nasidio.

6名無しさん:2015/05/17(日) 19:40:38
①項 Eodem Brutus contendit aucto navium numero.
Nam ad eas, quae factae erant Arelate per Caesarem,
captivae Massiliensium accesserant sex.
Has superioribus diebus refecerat atque omnibus rebus instruxerat.

②項 Itaque suos cohortatus, quos integros superavissent, ut victos contemnerent,
plenus spei bonae atque animi adversus eos proficiscitur.

③項 Facile erat ex castris C. Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem,
ut omnis iuventus, quae in oppido remanserat,
omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus
publicis <locis> custodiisque aut muro ad caelum manus tenderent
aut templa deorum immortalium adirent
et ante simulacra proiecti victoriam ab diis exposcerent.

④項 Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei casu suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret.

⑤項 Nam et honesti ex iuventute
et cuiusque aetatis amplissimi nominatim evocati
atque obsecrati naves conscenderant,
ut si quid adversi accidisset, ne ad conandum quidem sibi quicquam reliqui fore viderent;
si superavissent,
vel domesticis opibus vel externis auxiliis de salute urbis confiderent.

7第2巻6節①〜③項:2015/05/24(日) 16:56:16
①項 Commisso proelio
Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit;
sed memores eorum praeceptorum, quae paulo ante ab suis aeceperant,
hoc animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur,
et quibus in pugna vitae periculum accideret,
non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere existimarent,
quibus urbe capta eadem esset belli fortuna patienda.

②項 Diductisque nostris paulatim navibus
et artificio gubernatorum et mobilitati navium locus dabatur,
et si quando nostri facultatem nacti ferreis manibus iniectis navem religaverant,
undique suis laborantibus succurrebant.

③項 Neque vero coniuncti Albici comminus pugnando deficiebant
neque multum cedebant virtute nostris.
Simul ex minoribus navibus magna vis eminus missa telorum
multa nostris de improviso imprudentibus atque impeditis vulnera inferebant.

8第2巻6節④〜⑥項:2015/05/31(日) 18:31:33
④項 Conspicataeque naves triremes duae navem D. Bruti,
quae ex insigni facile agnosci poterat,
duabus ex partibus sese in eam incitaverant.
Sed tantum re provisa Brutus celeritate navis enisus est, ut parvo momento antecederet.

⑤Illae adeo graviter inter se incitatae conflixerunt,
ut vehementissime utraque ex concursu laborarent,
altera vero praefracto rostro tota conlabefieret.

⑥Qua re animadversa,
quae proximae ei loco ex Bruti classe naves erant,
in eas inpeditas impetum faciunt celeriterque ambas deprimunt.

9第2巻7節:2015/05/31(日) 20:06:38
①項 Sed Nasidianae naves nullo usui fuerunt
celeriterque pugna excesserunt;
non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant.

②項 Itaque ex eo numero navium nulla desiderata est:
ex Massiliensium classe V sunt depressae, IIII captae,
una cum Nasidianis profugit;
quae omnes citeriorem Hispaniam petiverunt.

③項 At ex reliquis una praemissa Massiliam huius nuntii perferendi gratia
cum iam adpropinquaret urbi,
omnis sese multitudo ad cognoscendum effudit,
et re cognita
tantus luctus excepit, ut urbs ab hostibus capta eodem vestigio videretur.

④項 Massilienses tamen nihilo secius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.

10第2巻8節:2015/05/31(日) 20:54:23
①項 Est animadversum ab legionariis, qui dextram partem operis administrabant,
ex crebris hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse,
si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissent.
Quam primo ad repentinos incursus humilem parvamque fecerunt.

②項 Huc se referebant;
hinc, si qua maior oppresserat vis, propugnabant;
hinc ad repellendum et prosequendum hostem procurrebant.
Patebat haec quoquoversus pedes XXX,
sed parietum crassitudo pedes V.

③項 Postea vero,
ut est rerum omnium magister usus,
hominum adhibita sollertia
inventum est magno esse usui posse, si haec esset in altitudinem turris elata.
Id hac ratione perfectum est.

11第2巻9節:2015/06/14(日) 16:25:06
①項 Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem,
eam in parietes instruxerunt,
ita ut capita tignorum extrema parietum structura tegerentur,
ne quid emineret, ubi ignis hostium adhaeresceret.

②項 Hanc insuper contignationem,
quantum tectum plutei ac vinearum passum est, latericulo adstruxerunt
supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus,
quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura,
supraque ea tigna derecto transversas trabes iniecerunt
easque axibus religaverunt.

③項 Has trabes paulo longiores atque eminentiores quam extremi parietes erant, effecerunt,
ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos,
cum infra eam contignationem parietes exstruerentur;

④項 eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt,
ne quid ignis hostium nocere posset,
centonesque insuper iniecerunt,
ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.

⑤項 Storias autem ex funibus ancorariis tres
in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt
easque ex tribus partibus, quae ad hostes vergebant,
eminentibus trabibus circum turrim praependentes religaverunt;
quod unum genus tegimenti aliis locis erant experti nullo telo neque tormento traici posse.

⑥項 Ubi vero ea pars turris, quae erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu hostium,
pluteos ad alia opera abduxerunt;
turris tectum per se ipsum pressionibus ex contignatione prima suspendere ac tollere coeperunt.

⑦項 Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant,
intra haec tegimenta abditi atque muniti
parietes lateribus exstruebant
rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant.

⑧項 Ubi tempus alterius contabulationis videbatur,
tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant
exque ea contignatione rursus summam contabulationem
storiasque elevabant.

⑨項 Ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo
sex tabulata exstruxerunt
fenestrasque, quibus in locis visum est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.

12第2巻10節:2015/06/22(月) 20:58:19
①項 Ubi ex ea turri, quae circum essent opera, tueri se posse sunt confisi,
musculum pedes LX longum ex materia bipedali,
quem a turri latericia ad hostium turrim murumque perducerent, facere instituerunt;
cuius musculi haec erat forma.


②項 Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII conlocantur

inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur.


③項 Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt,

ubi tigna, quae musculi tegendi causa ponant, conlocentur.

Eo super tigna bipedalia iniciunt

eaque laminis clavisque religant.


④項 Ad extremum musculi tectum trabesque extremas

quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant.


⑤項 Ita fastigato atque ordinatim structo ut trabes erant in capreolis collocatae,

[in] lateribus luto<que> musculus ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur.


⑥項 Super lateres coria inducuntur,

ne canalibus aqua immissa lateres diluere possit.

Coria autem, ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur.


⑦項 Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim perficiunt

subitoque inopinantibus hostibus

machinatione navali, phalangis subiectis,

ad turrim hostium admovent, ut aedificio iungatur.

13第2巻11節:2015/06/28(日) 15:50:37
body



①項 Quo malo perterriti subito
oppidani saxa, quam maxima possunt, vectibus promovent
praecipitataque muro in musculum devolvunt.
Ictum firmitas materiae sustinet,
et quicquid incidit, fastigio musculi elabitur.

②項 Id ubi vident, mutant consilium;
cupas taeda ac pice refertas incendunt
easque de muro in musculum devolvunt.
Involutae labuntur,
delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur.

③項 Interim sub musculo milites
vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt.
Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur;
hostes ex muro ac turribus submoventur:
non datur libera muri defendendi facultas.

④項 Compluribus iam lapidibus ex illa quae suberat turri subductis
repentina ruina pars eius turris concidit,
pars reliqua consequens procumbebat,
cum hostes urbis direptione perterriti inermes
cum infulis se porta foras universi proripiunt
ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.

14第2巻12節:2015/06/28(日) 21:02:19
①項 Qua nova re oblata
omnis administratio belli consistit
militesque aversi a proelio
ad studium audiendi et cognoscendi feruntur.

②項 Ubi hostes ad legatos exercitumque pervenerunt,
universi se ad pedes proiciunt;
orant, ut adventus Caesaris ex(s)pectetur:

③captam suam urbem videre;
opera perfecta, turrim subrutam;
itaque ab defensione desistere.
Nullam exoriri moram posse, quominus, cum venisset, si imperata non facerent ad nutum, e vestigio diriperentur.

④項 Docent, si omnino turris concidisset,
non posse milites contineri, quin spe praedae in urbem inrumperent urbemque delerent.
Haec atque eiusdem generis complura
ut ab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque pronuntiantur.

15第2巻13節:2015/07/07(火) 21:11:24
①項 Quibus rebus commoti
legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt;
operibus custodias relinquunt.

②項 Indutiarum quodam genere misericordia facto
adventus Caesaris ex(s)pectatur.
Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum;
ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt.

③項 Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat,
ne per vim oppidum expugnari pateretur,
ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent;
quod se facturos minabantur, aegreque tunc sunt retenti,
quin oppidum inrumperent, graviterque eam rem tulerunt,
quod stetisse per Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur.

16第2巻14節:2015/07/07(火) 21:29:18
①項 At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt
interiectisque aliquot diebus
nostris languentibus atque animo remissis,
subito meridiano tempore,
cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset,
arma vero omnia reposita contectaque essent,
portis [se] foras erumpunt,
secundo magnoque vento ignem operibus inferunt.

②項 Hunc sic distulit ventus,
uti uno tempore agger, plutei, testudo, turris, tormenta flammam conciperent
et prius haec omnia consumerentur, quam, quemadmodum accidisset, animadverti posset.

③項 Nostri repentina fortuna permoti
arma, quae possunt, adripiunt,
alii ex castris sese incitant.
Fit in hostes impetus eorum, sed <de> muro sagittis tormentisque fugientes persequi prohibentur.

④項 Illi sub murum se recipiunt
ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt.
Ita multorum mens(i)um labor
hostium perfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit.

⑤項 Temptaverunt hoc idem Massilienses postero die.
Eandem nacti tempestatem
maiore cum fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumque ignem intulerunt.

⑥項 Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant,
ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant.
Itaque multis interfectis
reliquos infecta re in oppidum reppulerunt.

17第2巻15節:2015/07/21(火) 21:13:41
①項 Trebonius ea, quae sunt amissa, multo maiore militum studio administrare et reficere instituit.
Nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt
indutiisque per scelus violatis
suam virtutem inrisui fore perdoluerunt,
quod, unde agger omnino conportari posset, nihil erat reliquum,
omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et convectis,

aggerem novi generis atque inauditum
ex latericiis duobus muris senum pedum crassitudine
atque eorum murorum contignatione facere instituerunt,
aequa fere latitudine, atque ille congesticius ex materia fuerat agger.

②項 Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur,
pilae interponuntur,
traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint,
et quicquid est contignatum cratibus consternitur,
crates luto integuntur.

③項 Sub tecto miles dextra ac sinistra muro tectus,
adversus plutei obiectu,
operi quaecumque sunt usui sine periculo subportat.

④項 Celeriter res administratur;
diuturni laboris detrimentum sollertia et virtute militum brevi reconciliatur.
Portae, quibus locis videtur, eruptionis causa in muro relinquuntur.

18第2巻16節:2015/07/25(土) 16:32:10
①項 Quod ubi hostes viderunt,
ea, quae vix longinquo spatio refici non posse sperassent,
paucorum dierum opera et labore ita refecta,
ut nullus perfidiae neque eruptioni locus esset
neque quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset,

②項 eodemque exemplo sentiunt
totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse,
sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset,
cum paene inaedificata ab exercitu nostro moenia viderentur ac telum manu coiceretur,

③項 suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent, spatii propinquitate interire
parique condicione ex muro ac turribus bellandi data
se virtute nostris adaequare non posse intellegunt,
ad easdem deditionis condiciones recurrunt.

19第2巻17節:2015/07/25(土) 18:50:45
①項 M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis iis rebus, quae sunt in Italia gestae,
diffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesare loquebatur:

②項 praeoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio, teneri obstrictum fide;
necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere,
neque se ignorare, quod esset officium legati,
qui fiduciariam operam obtineret,
quae vires suae,
quae voluntas erga Caesarem totius provinciae.

③項 Haec omnibus ferebat sermonibus
neque se in ullam partem movebat.

④項 Postea vero
cum Caesarem ad Massiliam detineri cognovit,
copias Petreii cum exercitu Afranii esse coniunctas,
magna auxilia convenisse,
magna esse in spe atque exspectari,
et consentire omnem citeriorem provinciam,

quaeque postea acciderant, de angustiis ad Ilerdam rei frumentariae, accepit,
atque haec ad eum latius atque inflatius Afranius perscribebat,
se quoque ad motus fortunae movere coepit.

20第2巻18節:2015/07/28(火) 21:30:27
①項 Dilectum habuit tota provincia,
legionibus conpletis duabus
cohortes circiter XXX alarias addidit.
Frumenti magnum numerum coegit,
quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret.
Naves longas X Gaditanis ut facerent imperavit,
conplures praeterea Hispali faciendas curavit.

②項 Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit;
eo sex cohortes praesidii causa ex provincia misit
Gaiumque Gallonium, equitem Romanum, familiarem Domitii,
qui eo procurandae hereditatis causa venerat missus a Domitio,
oppido Gadibus praefecit;
arma omnia privata ac publica in domum Gallonii contulit.

③項 Ipse habuit graves in Caesarem contiones.
Saepe ex tribunali praedicavit
adversa Caesarem proelia fecisse,
magnum numerum ab eo militum ad Afranium perfugisse;
haec se certis nuntiis, certis auctoribus comperisse.

④項 Quibus rebus perterritos cives Romanos eius provinciae
sibi ad rem publicam administrandam
HS CLXXX et argenti pondo XX milia, tritici modios CXX milia polliceri coegit.

⑤項 Quas Caesari esse amicas civitates arbitrabatur,
his graviora onera iniungebat
praesidiaque eo deducebat
et iudicia in privatos reddebat qui verba atque orationem adversus rem publicam habuissent;
eorum bona in publicum addicebat.
Provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat.

⑥項 Cognitis iis rebus quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat.
Ratio autem haec erat belli,
ut se cum II legionibus Gades conferret,
naves frumentumque omne ibi contineret;
provinciam enim omnem Caesaris rebus favere cognoverat.
In insula frumento navibusque comparatis
bellum duci non difficile existimabat.

⑦項 Caesar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur,
tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere,
quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.

21第2巻19節:2015/08/04(火) 20:58:12
①項 Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q. Cassio, tribuno plebis,
ipse cum DC equitibus magnis itineribus praegreditur
edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet.

②項 Quo edicto tota provincia pervulgato
nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret,
non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret.

③項 Simul ipse Cordubae conventus per se portas Varroni clausit,
custodias vigiliasque in turribus muroque disposuit,
cohortes duas, quae colonicae appellabantur, cum eo casu venissent,
tuendi oppidi causa apud se retinuit.

④項 Isdem diebus Carmonenses, quae est longe firmissima totius provinciae civitas,
deductis tribus in arcem oppidi cohortibus a Varrone praesidio,
per se cohortes eiecit portasque praeclusit.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板