したらばTOP ■掲示板に戻る■ 全部 1-100 最新50 | メール | |

『内乱記 第2巻』本文テキスト

11第2巻9節:2015/06/14(日) 16:25:06
①項 Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem,
eam in parietes instruxerunt,
ita ut capita tignorum extrema parietum structura tegerentur,
ne quid emineret, ubi ignis hostium adhaeresceret.

②項 Hanc insuper contignationem,
quantum tectum plutei ac vinearum passum est, latericulo adstruxerunt
supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus,
quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura,
supraque ea tigna derecto transversas trabes iniecerunt
easque axibus religaverunt.

③項 Has trabes paulo longiores atque eminentiores quam extremi parietes erant, effecerunt,
ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos,
cum infra eam contignationem parietes exstruerentur;

④項 eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt,
ne quid ignis hostium nocere posset,
centonesque insuper iniecerunt,
ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent.

⑤項 Storias autem ex funibus ancorariis tres
in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt
easque ex tribus partibus, quae ad hostes vergebant,
eminentibus trabibus circum turrim praependentes religaverunt;
quod unum genus tegimenti aliis locis erant experti nullo telo neque tormento traici posse.

⑥項 Ubi vero ea pars turris, quae erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu hostium,
pluteos ad alia opera abduxerunt;
turris tectum per se ipsum pressionibus ex contignatione prima suspendere ac tollere coeperunt.

⑦項 Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant,
intra haec tegimenta abditi atque muniti
parietes lateribus exstruebant
rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant.

⑧項 Ubi tempus alterius contabulationis videbatur,
tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant
exque ea contignatione rursus summam contabulationem
storiasque elevabant.

⑨項 Ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo
sex tabulata exstruxerunt
fenestrasque, quibus in locis visum est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.


新着レスの表示


名前: E-mail(省略可)

※書き込む際の注意事項はこちら

※画像アップローダーはこちら

(画像を表示できるのは「画像リンクのサムネイル表示」がオンの掲示板に限ります)

掲示板管理者へ連絡 無料レンタル掲示板