①項 Quibus rebus commoti
legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt;
operibus custodias relinquunt.
②項 Indutiarum quodam genere misericordia facto
adventus Caesaris ex(s)pectatur.
Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum;
ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt.
③項 Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat,
ne per vim oppidum expugnari pateretur,
ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent;
quod se facturos minabantur, aegreque tunc sunt retenti,
quin oppidum inrumperent, graviterque eam rem tulerunt,
quod stetisse per Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur.