①項 Eodem Brutus contendit aucto navium numero.
Nam ad eas, quae factae erant Arelate per Caesarem,
captivae Massiliensium accesserant sex.
Has superioribus diebus refecerat atque omnibus rebus instruxerat.
②項 Itaque suos cohortatus, quos integros superavissent, ut victos contemnerent,
plenus spei bonae atque animi adversus eos proficiscitur.
③項 Facile erat ex castris C. Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem,
ut omnis iuventus, quae in oppido remanserat,
omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus
publicis <locis> custodiisque aut muro ad caelum manus tenderent
aut templa deorum immortalium adirent
et ante simulacra proiecti victoriam ab diis exposcerent.
④項 Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei casu suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret.
⑤項 Nam et honesti ex iuventute
et cuiusque aetatis amplissimi nominatim evocati
atque obsecrati naves conscenderant,
ut si quid adversi accidisset, ne ad conandum quidem sibi quicquam reliqui fore viderent;
si superavissent,
vel domesticis opibus vel externis auxiliis de salute urbis confiderent.