①項 Ubi ex ea turri, quae circum essent opera, tueri se posse sunt confisi,
musculum pedes LX longum ex materia bipedali,
quem a turri latericia ad hostium turrim murumque perducerent, facere instituerunt;
cuius musculi haec erat forma.
②項 Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII conlocantur
inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur.
③項 Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt,
ubi tigna, quae musculi tegendi causa ponant, conlocentur.
Eo super tigna bipedalia iniciunt
eaque laminis clavisque religant.
④項 Ad extremum musculi tectum trabesque extremas
quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant.
⑤項 Ita fastigato atque ordinatim structo ut trabes erant in capreolis collocatae,
[in] lateribus luto<que> musculus ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur.
⑥項 Super lateres coria inducuntur,
ne canalibus aqua immissa lateres diluere possit.
Coria autem, ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur.
⑦項 Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim perficiunt
subitoque inopinantibus hostibus
machinatione navali, phalangis subiectis,
ad turrim hostium admovent, ut aedificio iungatur.