①項 Quod ubi hostes viderunt,
ea, quae vix longinquo spatio refici non posse sperassent,
paucorum dierum opera et labore ita refecta,
ut nullus perfidiae neque eruptioni locus esset
neque quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset,
②項 eodemque exemplo sentiunt
totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse,
sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset,
cum paene inaedificata ab exercitu nostro moenia viderentur ac telum manu coiceretur,
③項 suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent, spatii propinquitate interire
parique condicione ex muro ac turribus bellandi data
se virtute nostris adaequare non posse intellegunt,
ad easdem deditionis condiciones recurrunt.